lat

BREVIARIUM ROMANUM

4 aprilis 2016
S. Isidori, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est circa annum 560 apud Hispalim (Sevilla), in Hispania; post mortem patris, a fratre Leandro educatus fuit. Episcopus suæ civitatis creatus, multa scripsit erudite, plura congregavit et rexit concilia in Hispania, in quibus multa sapienter ordinata sunt. Mortuus est anno 636.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me. Allelúia.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine. Allelúia.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli

1, 1-20

Visio Filii hominis

     Apocalýpsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam fácere servis suis, quæ opórtet fíeri cito, et significávit mittens per ángelum suum servo suo Ioánni, qui testificátus est verbum Dei et testimónium Iesu Christi, quæcúmque vidit. Beátus, qui legit et qui áudiunt verba prophetíæ et servant ea, quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
     Ioánnes septem ecclésiis, quæ sunt in Asia: Grátia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui ventúrus est, et a septem spirítibus, qui in conspéctu throni eius sunt, et ab Iesu Christo, qui est testis fidélis, primogénitus mortuórum et princeps regum terræ.
     Ei qui díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo et fecit nos regnum, sacerdótes Deo et Patri suo: ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum. Amen.
     Ecce venit cum núbibus, et vidébit eum omnis óculus et qui eum pupugérunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. étiam, amen.
     Ego sum Alpha et Omega, dicit Dóminus Deus, qui est et qui erat et qui ventúrus est, Omnípotens.
     Ego Ioánnes, frater vester et párticeps in tribulatióne et regno et patiéntia in Iesu, fui in ínsula, quæ appellátur Patmos, propter verbum Dei et testimónium Iesu. Fui in spíritu in domínica die et audívi post me vocem magnam tamquam tubæ dicéntis: «Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclésiis: Ephesum et Smyrnam et Pérgamum et Thyatíram et Sardis et Philadelphíam et Laodicíam». Et convérsus sum, ut vidérem vocem, quæ loquebátur mecum; et convérsus vidi septem candelábra áurea et in médio candelabrórum quasi Fílium hóminis, vestítum podére et præcínctum ad mamíllas zonam áuream; caput autem eius et capílli erant cándidi tamquam lana alba, tamquam nix, et óculi eius velut flamma ignis, et pedes eius símiles orichálco sicut in camíno ardénti, et vox illíus tamquam vox aquárum multárum, et habébat in déxtera manu sua stellas septem, et de ore eius gládius anceps acútus exíbat, et fácies eius, sicut sol lucet in virtúte sua.
     Et cum vidíssem eum, cécidi ad pedes eius tamquam mórtuus; et pósuit déxteram suam super me dicens: «Noli timére! Ego sum primus et novíssimus, et vivens et fui mórtuus et ecce sum vivens in sǽcula sæculórum et habeo claves mortis et inférni. Scribe ergo, quæ vidísti et quæ sunt et quæ opórtet fíeri post hæc. Mystérium septem stellárum, quas vidísti ad déxteram meam, et septem candelábra áurea: septem stellæ ángeli sunt septem ecclesiárum et candelábra septem septem ecclésiæ sunt».

RESPONSORIUM

Ap 1, 5. 6; Col 1, 18

R. Christus díligit nos et solvit nos a peccátis nostris in sánguine suo: * Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.
V. Qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens. * Ipsi glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.

LECTIO ALTERA

E libris Sententiárum sancti Isidóri epíscopi

(Lib. 3, 8-10: PL 83, 679-682)

Scriba doctus in regno cælorum

     Oratiónibus mundámur, lectiónibus instrúimur; utrúmque bonum, si líceat; si non líceat, mélius est oráre quam légere.
     Qui vult cum Deo semper esse, frequénter debet oráre, frequénter et légere. Nam cum orámus, cum Deo ipsi lóquimur; cum vero légimus, Deus nobíscum lóquitur.
     Omnis proféctus ex lectióne et meditatióne procédit. Quæ enim nescímus, lectióne díscimus, quæ autem didícimus, meditatiónibus conservámus.
     Géminum confert donum léctio sanctárum Scripturárum: sive quia intelléctum mentis érudit, seu quod a mundi vanitátibus abstráctum hóminem ad amórem Dei perdúcit.
     Géminum lectiónis stúdium: primum, quómodo Scriptúræ intellegántur; secúndum, qua utilitáte vel dignitáte dicántur. Erit enim ántea quisque promptus, ad intellegéndum quæ legit, sequénter idóneus ad proferéndum quæ dídicit.
     Lector strénuus pótius ad impléndum quæ legit, quam ad sciéndum erit promptíssimus. Minor enim pœna est nescíre quid áppetas, quam ea quæ nóveris non implére. Sicut enim legéndo scire concupíscimus, sic sciéndo recta quæ didícimus implére debémus.
     Nemo potest sensum Scriptúræ sanctæ cognóscere, nisi legéndi familiaritáte, sicut est scriptum: Ama illam, et exaltábit te; glorificáberis ea, cum eam fúeris amplexátus.
     Quanto quisque magis in sacris elóquiis assíduus fúerit, tanto ex eis uberiórem intellegéntiam capit; sicut terra, quæ quanto ámplius excólitur, tanto ubérius fructíficat.
     Quidam habent intellegéntiæ ingénium, sed néglegunt lectiónis stúdium; et quod legéndo scire potuérunt, neglegéndo contémnunt. Quidam vero amórem sciéndi habent, sed tarditáte sensus præpediúntur; qui tamen assídua lectióne sápiunt, quod ingeniósi per desídiam non novérunt.
     Sicut qui tardus est ad capiéndum, pro intentióne tamen boni stúdii prǽmium pércipit, ita qui prǽstitum sibi ex Deo ingénium intellegéntiæ néglegit, condemnatiónis reus exsístit, quia donum quod accépit déspicit, et per desídiam delínquit.
     Doctrína sine adiuvánte grátia, quamvis infundátur áuribus, ad cor numquam descéndit; foris quidem pérstrepit, sed intérius nil próficit. Tunc autem Dei sermo infúsus áuribus ad cordis última pérvenit, quando Dei grátia mentem intérius, ut intéllegat, tangit.

RESPONSORIUM

Mt 13, 52; cf. Prov 14, 33

R. Omnis scriba, doctus in regno cælórum. * Símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera. Allelúia.
V. In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quoque erúdiet.* Símilis est hómini patri famílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Exáudi, quǽsumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti Isidóri commemoratióne deférimus, ut Ecclésia tua eius intercessiónibus adiuvétur, cuius cæléstibus instrúitur disciplínis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)