Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
S. Vincentii Ferrer, presbyteri, memoria ad libitum
Per OP: S. Vincentii Ferrer, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet. Allelúia.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus. Allelúia.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius. Allelúia.
V.
Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R.
Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi: Angelo ecclésiæ, quæ est Ephesi, scribe:
Hæc dicit, qui tenet septem stellas in déxtera sua, qui ámbulat in médio septem candelabrórum aureórum: Scio ópera
tua et labórem et patiéntiam tuam, et quia non potes sustinére malos, et tentásti eos, qui se dicunt apóstolos et
non sunt, et invenísti eos mendáces; et patiéntiam habes et sustinuísti propter nomen meum et non defecísti. Sed
hábeo advérsus te quod caritátem tuam primam reliquísti. Memor esto ítaque unde excíderis, et age pæniténtiam et
prima ópera fac; sin autem, vénio tibi et movébo candelábrum tuum de loco suo, nisi pæniténtiam égeris. Sed hoc
habes, quia odísti facta Nicolaitárum, quæ et ego odi.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Vincénti dabo ei édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei.
Et ángelo ecclésiæ, quæ est Smyrnæ, scribe:
Hæc dicit Primus et Novíssimus, qui fuit mórtuus et vixit: Scio tribulatiónem tuam et paupertátem tuam — sed dives
es — et blasphémiam ab his, qui se dicunt Iudǽos esse et non sunt, sed sunt synagóga Sátanæ. Nihil horum tímeas,
quæ passúrus es. Ecce missúrus est Diábolus ex vobis in cárcerem, ut tentémini, et habébitis tribulatiónem diébus
decem. Esto fidélis usque ad mortem, et dabo tibi corónam vitæ.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Qui vícerit, non lædétur a morte secúnda.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Vincéntii Ferrer presbýteri De vita spiritáli
In prædicatiónibus et exhortatiónibus útere elóquio símplici et confabulatióne doméstica, ad declaratiónem áctuum particulárium; et,
quantum potes, insta exémplis, ut quílibet peccátor, habens illud peccátum, videátur pércuti, ac si sibi soli prædicáres; táliter tamen,
ut verba videántur ab ánimo procédere non supérbo vel indignánti, sed magis ex viscéribus caritátis et pietátis patérnæ, sicut pater
cóndolet peccántibus fíliis, vel infirmitáte gravi, vel in fóvea grandi iacéntibus, quos nítitur extráhere et liberáre, et fovére sicut
mater; et sicut qui gaudet de proféctu eórum et de glória paradísi speráta.
Talis enim modus consuévit esse profícuus audiéntibus. Nam de virtútibus et vítiis locútio generális parum éxcitat audiéntes.
Item in confessiónibus, ut sive blande confórtes pusillánimes sive dúrius térreas indurátos, semper víscera caritátis osténdas, ut semper
peccátor séntiat quod verba tua ex pura caritáte descéndant. Et ídeo caritatíva verba et dúlcia semper pungitíva præcédant.
Tu ítaque, qui desíderas proximórum ánimis esse útilis, primo ad Deum ex toto corde recúrrere et hanc petitiónem ab eo simplíciter póstula,
ut tibi illam caritátem dignétur infúndere, in qua est summa virtútum, per quam possis perfícere quod optas.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Vincéntium presbýterum minístrum prædicatiónis evangélicæ suscitásti, præsta, quǽsumus, ut, quem ventúrum iúdicem nuntiávit
in terris, beáti videámus regnántem in cælis. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)