lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 aprilis 2016
S. Ioannis Baptistæ de La Salle, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est Rhemis (Reims) in Gallia anno 1651. Sacerdotio initiatus, præcipue educandis pueris totum se dedit, scholas pro pauperibus fundando. Socios adscriptos in Congregationem collegit, pro cuius exsistentia multas sustinuit tribulationes. Mortuus est Rothomagi (Rouen) anno 1719.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. Allelúia.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. Allelúia.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium. Allelúia.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium. Allelúia.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam. Allelúia.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

3, 1-22

Ad Ecclesias Sardis, Philadelphiæ et Laodiciæ

     Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi:
     Angelo ecclésiæ, quæ est Sardis, scribe:
     Hæc dicit, qui habet septem spíritus Dei et septem stellas: Scio ópera tua, quia nomen habes quod vivas, et mórtuus es. Esto vígilans et confírma cétera, quæ moritúra erant, non enim invénio ópera tua plena coram Deo meo; in mente ergo habe quáliter accéperis et audíeris, et serva, et pæniténtiam age. Si ergo non vigiláveris, véniam tamquam fur, et néscies qua hora véniam ad te. Sed habes pauca nómina in Sardis, qui non inquinavérunt vestiménta sua et ambulábunt mecum in albis, quia digni sunt. Qui vícerit, sic vestiétur vestiméntis albis, et non delébo nomen eius de libro vitæ et confitébor nomen eius coram Patre meo et coram ángelis eius.
     Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
     Et ángelo ecclésiæ, quæ est Philadelphíæ, scribe:
     Hæc dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui áperit et nemo claudet, et claudit et nemo áperit: Scio ópera tua — ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere — quia módicam habes virtútem, et servásti verbum meum et non negásti nomen meum. Ecce dabo de synagóga Sátanæ, qui dicunt se Iudǽos esse et non sunt, sed mentiúntur; ecce fáciam illos ut véniant et adórent ante pedes tuos et scient quia ego diléxi te. Quóniam servásti verbum patiéntiæ meæ, et ego te servábo ab hora tentatiónis, quæ ventúra est super orbem univérsum tentáre habitántes in terra. Vénio cito; tene quod habes, ut nemo accípiat corónam tuam. Qui vícerit, fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras non egrediétur ámplius, et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitátis Dei mei, novæ Ierúsalem, quæ descéndit de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
     Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
     Et ángelo ecclésiæ, quæ est Laodicíæ, scribe:
     Hæc dicit Amen, testis fidélis et verus, princípium creatúræ Dei: Scio ópera tua, quia neque frígidus es neque cálidus. Utinam frígidus esses aut cálidus! Sic quia tépidus es et ne cálidus nec frígidus, incípiam te evómere ex ore meo. Quia dicis: «Dives sum et locupletátus et nullíus égeo», et nescis quia tu es miser et miserábilis et pauper et cæcus et nudus, suádeo tibi émere a me aurum igne probátum, ut lócuples fias et vestiméntis albis induáris, et non appáreat confúsio nuditátis tuæ, et collýrium ad inunguéndum óculos tuos, ut vídeas. Ego, quos amo, árguo et castígo. Æmuláre ergo et pæniténtiam age. Ecce sto ad óstium et pulso. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, introíbo ad illum et cenábo cum illo et ipse mecum. Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
     Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.

RESPONSORIUM

Ap 3, 20; 2, 7

R. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, * introíbo ad illum et cenábo cum illo, et ipse mecum, allelúia.
V. Vincénti dabo ei édere de ligno vitæ, quod est in paradíso Dei mei. * Introíbo ad illum et cenábo cum illo, et ipse mecum, allelúia.

LECTIO ALTERA

E Meditatiónibus sancti Ioánnis Baptístæ de la Salle, presbýteri

(Meditatio 201)

Caritas Dei urgeat vos

     Animo volutáte quid dicat apóstolus Paulus, scílicet Deum posuísse in Ecclésia apóstolos, prophétas et doctóres, et persuásum habébitis ipsum et vos in vestro offício posuísse. De hoc testimónium vobis præbet idem sanctus, dicens divérsas esse ministratiónes et divérsas operatiónes, eundémque Spíritum Sanctum in síngulis huiúsmodi donis maniféstum fíeri ad commúnem utilitátem, id est Ecclésiæ utilitátem.
     Dubitándum ídeo vobis non est talem grátiam vobis datam, scílicet púeros docére, eis Evangélium nuntiáre illósque in religiónis spíritu informáre, magnum esse donum Dei, qui vos ad hoc sanctum vocávit offícium.
     In toto ígitur vestro magistério vídeant púeri, qui vestræ demandáti sunt curæ, vosmetípsos Dei esse minístros, in caritáte non ficta et germána diligéntia munus vestrum exercéndo. Quod ínsuper vos magis offício astríngat non est tantum vos esse minístros Dei, sed et Iesu Christi et Ecclésiæ.
     Hoc enim dicit sanctus Paulus, hortans ut minístri Christi existiméntur omnes qui evangélium annúntiant, qui epístolam, quam Christus dictat scribunt non atraménto, sed Spíritu Dei vivi, non in tábulis lapídeis, sed in tábulis cordis carnálibus, quæ puerórum sunt corda. Propter hoc cáritas Dei úrgeat vos, quóniam Iesus Christus pro ómnibus mórtuus est, ut et qui vivunt non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Ideóque vestri discípuli, vestra diligéntia ac sedulitáte commóti, séntiant Deum tamquam per vos exhortántem, quóniam pro Christo legatióne fungímini.
     Opórtet ínsuper ut Ecclésiæ manifestétis qua caritáte erga illam æstuétis eíque arguménta vestræ diligéntiæ exhibeátis. Per Ecclésiam enim, quæ corpus est Iesu Christi, vos laborátis. Vestra navitáte ígitur osténdite vos dilígere quos Deus vobis trádidit, sicut Christus diléxit Ecclésiam.
     Satágite ut vere púeri in constitutiónem huius templi intrent, atque eo pervéniant ut digni efficiántur aliquándo sisti ante tribúnal Iesu Christi, gloriósi, non habéntes máculam aut rugam aut quidquam huiúsmodi; ut ostendántur in sǽculis superveniéntibus abundántes divítiæ grátiæ, quam ipsis dedit Deus, adiutórium in doctrína præbens, vobis autem eos docéndi et educándi, ut habérent hereditátem in regno Dei et Iesu Christi Dómini nostri.

RESPONSORIUM

Cf. Mc 10, 13-14. 16

R. Offerébant Iesu párvulos, ut tángeret illos. Discípuli autem comminabántur offeréntibus; quos cum vidéret Iesus, ait illis: * Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei. Allelúia.
V. Et compléxans eos benedicébat impónens manus super illos.* Sínite párvulos veníre ad me, et ne prohibuéritis eos: tálium enim est regnum Dei. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad christiánam iuventútem educándam beátum Ioánnem Baptístam elegísti, éxcita in Ecclésia tua institutóres, qui humánæ et christiánæ iúvenum disciplínæ toto corde sese devóveant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)