lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 maius 2016
S. Bedæ Venerabilis, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est in territorio monasterii Wiremuthensis (Wearmouth) anno 673; a sancto Benedicto Biscop educatus, monasterio nomen dedit et, sacerdotio initiatus, docens et scribens ministerium implevit. Opera theologica et historica composuit, traditionem Patrum secutus et sanctam Scripturam explicans. Mortuus est anno 735.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

7, 1-21
Iob propter tǽdium vitæ Deo reclamat

     Respóndens Iob ait: «Nonne milítia est vita hóminis super terram, et, sicut dies mercennárii, dies eius? Sicut servus desíderat umbram, et sicut mercennárius præstolátur mercédem suam, sic et ego hábui menses vácuos et noctes laboriósas enumerávi mihi. Si dormíero dicam: Quando consúrgam? Et rursum exspectábo vésperam et replébor dolóribus usque crepúsculum. Indúta est caro mea putrédine et sórdibus púlveris; cutis mea scínditur et díffluit. Dies mei velócius transiérunt quam navícula texéntis et consúmpti sunt deficiénte filo. Meménto quia ventus est vita mea, et non revertétur óculus meus, ut vídeat bona. Nec aspíciet me visus hóminis; óculi tui in me, et non subsístam. Sicut consúmitur nubes et pertránsit, sic, qui descénderit ad ínferos, non ascéndet, nec revertétur ultra in domum suam, neque cognóscet eum ámplius locus eius. Quaprópter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatióne spíritus mei, confabulábor cum amaritúdine ánimæ meæ.
     Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuísti super me custódiam? Si díxero: Consolábitur me léctulus meus, et assúmet stratum meum querélam meam, terrébis me per sómnia et per visiónes horróre concúties. Quam ob rem éligit suspéndium ánima mea, et mortem ossa mea. Desperávi; nequáquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magníficas eum? Aut quid appónis erga eum cor tuum? Vísitas eum dilúculo et síngulis moméntis probas illum. Usquequo non avértes óculos a me? Nec dimíttis me, ut glútiam salívam meam? Peccávi: quid fáciam tibi, o custos hóminum? Quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis? Cur non tollis peccátum meum et quare non aufers iniquitátem meam? Ecce nunc in púlvere dórmiam et, si mane me quæsíeris, non subsístam!».

RESPONSORIUM

Iob 7, 5. 7a. 6

R. Indúta est caro mea putrédine et sórdibus púlveris; cutis mea scínditur et díffluit. * Meménto, Dómine, quia ventus est vita mea.
V. Dies mei velócius transiérunt quam navícula texéntis et consúmpti sunt deficiénte filo. * Meménto, Dómine, quia ventus est vita mea.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola Cuthbérti de óbitu sancti Bedæ Venerábilis

(Nn. 4-6: PL 90, 64-66)

Desidero Christum videre

     Cum venísset tértia féria ante Ascensiónem Dómini, Beda cœpit veheméntius ægrotáre in anhélitu, et módicus tumor in pédibus appáruit. Totum autem illum diem docébat et hiláriter dictábat; et nonnúmquam inter ália dixit: «Díscite cum festinatióne, néscio quámdiu subsístam, et si post módicum tollat me Factor meus». Nobis autem videbátur quod suum éxitum bene sciret; et sic noctem in gratiárum actióne pérvigil duxit.
     Mane illucescénte, id est, féria quarta, præcépit diligénter scribi quæ cœperámus; et hoc fécimus usque ad tértiam horam. A tértia autem hora ambulávimus cum relíquiis sanctórum, ut consuetúdo diéi illíus poscébat; unus vero erat ex nobis cum illo, qui dixit illi: «Adhuc, magíster dilectíssime, capítulum unum de libro, quem dictásti, deest; videtúrne tibi diffícile plus te interrogári?». At ille: «Fácile est, inquit, áccipe tuum cálamum et témpera, et festinánter scribe». Quod ille fecit.
     Nona autem hora dixit mihi: «Quædam pretiósa in mea capsélla hábeo, id est, piper, orária et incénsa; curre velóciter, et presbýteros nostri monastérii adduc ad me, ut et ego munúscula, quália Deus donávit, illis distríbuam». Et præséntibus illis locútus est ad eos, unumquémque monens et óbsecrans pro ipso Missas celebráre, et oratiónes diligénter fácere, quod illi libénter spopondérunt.
     Lugébant autem et flébant omnes, máxime quod díxerat quia æstimáret quod fáciem eius ámplius non multum in hoc sǽculo essent visúri. Gaudébant autem de eo quod dixit: «Tempus est (si sic Factóri meo vidétur) ut revértar ad eum qui me fecit, qui me creávit, qui me, quando non eram, ex níhilo formávit. Multum tempus vixi, bene mihi pius iudex vitam meam prævídit: tempus resolutiónis meæ instat, quia cúpio dissólvi et esse cum Christo; étenim ánima mea desíderat regem meum Christum in decóre suo vidére». Sed et ália multa ad ædificatiónem nostram locútus, in lætítia diem usque ad vésperam duxit.
     Et præfátus puer Wiberth adhuc dixit: «Magíster dilécte, adhuc una senténtia non est rescrípta». At ille: «Scribe, inquit, cito». Post módicum dixit puer: «Modo senténtia descrípta est». Ille autem: «Bene, ait, veritátem dixísti: consummátum est. Accipe caput meum in manus tuas, quia multum me deléctat sedére ex advérso loci sancti mei, in quo oráre solébam, ut et ego sedens Patrem meum invocáre possim».
     Et sic in paviménto suæ cásulæ decántans: «Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto», cum Spíritum Sanctum nominásset, spíritum e córpore exhalávit últimum; atque (ut sine dúbio credéndum est) pro eo quod hic semper devotíssimus in Dei láudibus laboráverat, ad gáudia desideriórum cæléstium migrávit.

RESPONSORIUM

_

R. Cunctum tempus vitæ meæ in monastérii habitatióne péragens, omnem meditándis Scriptúris óperam dedi; atque inter observántiam disciplínæ reguláris et cotidiánam cantándi in ecclésia curam; * semper aut díscere aut docére aut scríbere dulce hábui.
V. Qui fécerit et docúerit, magnus vocábitur in regno cælórum. * Semper aut díscere aut docére aut scríbere dulce hábui.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Bedæ presbýteri eruditióne claríficas, fámulis tuis concéde propítius, et eius semper illustrári sapiéntia, et méritis adiuvári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)