lat

BREVIARIUM ROMANUM

25 maius 2016
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum


Hildebrandus natus est in Tuscia circa annum 1028; Romæ educatus, vitam monasticam duxit; multis legationibus Pontifices sui temporis adiuvit pro Ecclesiæ reformatione, quam ipse strenue prosecutus est, postquam Petri cathedram ascendit anno 1073 sub nomine Gregorii VII. A rege Henrico IV præsertim oppugnatus, profugus Salerni obiit anno 1085.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

7, 1-21
Iob propter tǽdium vitæ Deo reclamat

     Respóndens Iob ait: «Nonne milítia est vita hóminis super terram, et, sicut dies mercennárii, dies eius? Sicut servus desíderat umbram, et sicut mercennárius præstolátur mercédem suam, sic et ego hábui menses vácuos et noctes laboriósas enumerávi mihi. Si dormíero dicam: Quando consúrgam? Et rursum exspectábo vésperam et replébor dolóribus usque crepúsculum. Indúta est caro mea putrédine et sórdibus púlveris; cutis mea scínditur et díffluit. Dies mei velócius transiérunt quam navícula texéntis et consúmpti sunt deficiénte filo. Meménto quia ventus est vita mea, et non revertétur óculus meus, ut vídeat bona. Nec aspíciet me visus hóminis; óculi tui in me, et non subsístam. Sicut consúmitur nubes et pertránsit, sic, qui descénderit ad ínferos, non ascéndet, nec revertétur ultra in domum suam, neque cognóscet eum ámplius locus eius. Quaprópter et ego non parcam ori meo; loquar in tribulatióne spíritus mei, confabulábor cum amaritúdine ánimæ meæ.
     Numquid mare ego sum aut cetus, quia posuísti super me custódiam? Si díxero: Consolábitur me léctulus meus, et assúmet stratum meum querélam meam, terrébis me per sómnia et per visiónes horróre concúties. Quam ob rem éligit suspéndium ánima mea, et mortem ossa mea. Desperávi; nequáquam ultra iam vivam. Parce mihi, nihil enim sunt dies mei. Quid est homo, quia magníficas eum? Aut quid appónis erga eum cor tuum? Vísitas eum dilúculo et síngulis moméntis probas illum. Usquequo non avértes óculos a me? Nec dimíttis me, ut glútiam salívam meam? Peccávi: quid fáciam tibi, o custos hóminum? Quare posuísti me contrárium tibi, et factus sum mihimetípsi gravis? Cur non tollis peccátum meum et quare non aufers iniquitátem meam? Ecce nunc in púlvere dórmiam et, si mane me quæsíeris, non subsístam!».

RESPONSORIUM

Iob 7, 5. 7a. 6

R. Indúta est caro mea putrédine et sórdibus púlveris; cutis mea scínditur et díffluit. * Meménto, Dómine, quia ventus est vita mea.
V. Dies mei velócius transiérunt quam navícula texéntis et consúmpti sunt deficiénte filo. * Meménto, Dómine, quia ventus est vita mea.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Gregórii papæ Séptimi

(Ep. 64 extra Registrum: PL 148, 709-710)

Ecclésia libera, casta, catholica

     Rogámus et obsecrámus in Dómino Iesu, qui nos sua morte redémit, ut tribulatiónes et angústias, quas pátimur ab inimícis christiánæ religiónis, cur et quáliter patiámur, diligénter investigándo intellegátis.
     Ex qua enim dispositióne divína mater Ecclésia in throno apostólico me valde indígnum et, Deo teste, invítum collocávit, summópere procurávi ut sancta Ecclésia, sponsa Dei, dómina et mater nostra, ad próprium rédiens decus, líbera et casta et cathólica permanéret. Sed, quia hosti antíquo hæc omníno dísplicent, armávit contra nos membra sua, ut ómnia in contrárium vérteret.
     ídeo in nos, immo in Apostólicam Sedem, tanta fecit, quanta fácere a témpore Constantíni Magni imperatóris nequívit. Nec valde mirum, quia quanto plus tempus appropínquat, tanto ámplius christiánam religiónem exstínguere decértat.
     Nunc autem, fratres mei caríssimi, diligénter quæ vobis dico audíte. Omnes qui in toto orbe christiáno censéntur nómine et christiánam fidem vere cognóscunt, sciunt et credunt beátum Petrum, Apostolórum príncipem, esse ómnium christianórum patrem, et primum post Christum pastórem, sanctámque Románam Ecclésiam ómnium Ecclesiárum matrem et magístram.
     Si ergo hoc créditis et indubitánter tenétis, rogo vos et præcípio ego, qualiscúmque frater et indígnus magíster vester, per omnipoténtem Deum adiuváte et succúrrite prædícto patri vestro et matri, si per eos absolutiónem ómnium peccatórum et benedictiónem atque grátiam in hoc sǽculo et in futúro habére desiderátis.
     Omnípotens Deus, a quo bona cuncta procédunt, mentem vestram semper illúminet eámque sua dilectióne ac próximi fecúndet, ut mereámini præfátum patrem vestrum et matrem certa devotióne debitóres vobis fácere, et ad eórum societátem sine verecúndia perveníre. Amen.

RESPONSORIUM

Sir 45, 3; Ps 77 (78), 70a. 71bc

R. Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, et ius dedit illi ad pópulum suum, * Et osténdit illi glóriam suam.
V. Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. * Et osténdit illi glóriam suam.

ORATIO

Orémus:
Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis zelúmque iustítiæ, quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti, ut, iniquitátem réprobans, quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)