lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 maius 2016
Pro O.P.: B. Iacobi Salomoni, presbyteri, pro commemoratione


Ex nobili et antiqua familia Venetiis ortus anno 1231, patre defuncto et matre inter moniales Ordinis Cisterciensis adscripta, adulescens 17 annorum, bonis pauperibus distributis, Iacobus Ordinem nostrum amplexus est. Venetiis profectus, Forum Livii [Forli] petiit ubi 45 annos vixit Spiritus Sancti charismatibus donatus, meritis ac virtutibus insignis, humilitate præcipue et caritate qua « pauperum pater » cognomen meruit. Obiit die 31 maii 1314. Illius cultus liturgicus a Gregorio XV die 22 septembris 1621 permissus fuit. Eius corpus Venetiis colitur.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

29, 1-10; 30, 1. 9-23
Iob deplorat afflictionem suam

     Addidit Iob assúmens parábolam suam et dixit: «Quis mihi tríbuat ut sim iuxta menses prístinos, secúndum dies, quibus Deus custodiébat me? Quando splendébat lucérna eius super caput meum et ad lumen eius ambulábam in ténebris. Sicut fui in diébus adulescéntiæ meæ, quando familiáris Deus erat in tabernáculo meo, quando erat Omnípotens mecum, et in circúitu meo púeri mei, quando lavábam pedes meos lacte, et petra fundébat mihi rivos ólei. Quando procedébam ad portam civitátis et in platéa parábam cáthedram mihi, vidébant me iúvenes et abscondebántur, et senes assurgéntes stabant. Príncipes cessábant loqui et dígitum superponébant ori suo. Vocem suam cohibébant duces, et lingua eórum paláto suo adhærébat. Nunc autem derídent me iunióres témpore, quorum non dignábar patres pónere cum cánibus gregis mei. Nunc in eórum cánticum versus sum et factus sum eis in provérbium. Abominántur me et longe fúgiunt a me et fáciem meam conspúere non veréntur. Pháretram enim suam apéruit et afflíxit me et frenum in os meum immísit. Ad déxteram progénies surrexérunt; pedes meos subvertérunt et complanavérunt contra me sémitas ruínæ. Dissipavérunt itínera mea, insidiáti sunt mihi et prævaluérunt, et non fuit qui ferret auxílium. Quasi rupto muro et apérto irruérunt super me et sub ruínis devolúti sunt. Versi sunt contra me in terróres, perséquitur quasi ventus principátum meum, et velut nubes pertránsiit salus mea. Nunc autem in memetípso effúnditur ánima mea; et póssident me dies afflictiónis. Nocte os meum perforátur dolóribus, et, qui me cómedunt, non dórmiunt. In multitúdine róboris tenent vestiméntum meum et quasi capítio túnicæ succinxérunt me. Proiécit me in lutum, et assimilátus sum favíllæ et cíneri. Clamo ad te, et non exáudis me; sto, et non réspicis me. Mutátus es mihi in crudélem et in durítia manus tuæ adversáris mihi. Elevásti me et quasi super ventum ponens dissolvísti me. Scio quia morti trades me, ubi constitúta est domus omni vivénti».

RESPONSORIUM

Iob 30, 17. 19; 7, 16b

R. Nocte os meum perforátur dolóribus, et qui me cómedunt non dórmiunt. * Proiécit me in lutum, et assimilátus sum favíllæ et cíneri.
V. Parce mihi, Dómine, nihil enim sunt dies mei. * Proiécit me in lutum, et assimilátus sum favíllæ et cíneri.

LECTIO ALTERA

E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita

(Presbyterorum ordinis, n. 12)

Presbyterorum ad perfectionem vocatio

     Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum, tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.
     Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
     Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
     Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
     Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur. Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi ad vitæ perfectiónem ordinántur.
     Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

R. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui pópulo tuo, ad mystérium salútis plénius attingéndum, Beátum Iacóbum próvide donásti, illíus méritis et exémplis præsta, Fílium tuum ita agnóscere ut ipsum plénius vita exprímere valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)