lat

BREVIARIUM ROMANUM

2 iunius 2016
SS. Marcellini et Petri, martyrum, memoria ad libitum


Eorum martyrium, in persecutione Diocletiani susceptum, testatur Damasus papa, qui rem ab ipso carnifice hausit. Capite plexi sunt in quodam nemore, sed eorum corpora translata et sepulta fuere in cœmeterio Ad duas lauros via Labicana, ubi super eorum sepulcrum basilica erecta est post pacem ab Ecclésia adeptam.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

38, 1-30
Deus confundit Iob

     Respóndens Dóminus Iob de túrbine dixit: «Quis est iste obscúrans consílium sermónibus imperítis ? Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me. Ubi eras quando ponébam fundaménta terræ? Indica mihi, si habes intellegéntiam. Quis pósuit mensúras eius, si nosti? Vel quis teténdit super eam líneam? Super quo bases illíus solidátæ sunt? Aut quis demísit lápidem angulárem eius, cum clamárent simul astra matutína, et iubilárent omnes fílii Dei? Quis conclúsit óstiis mare, quando erumpébat quasi de viscéribus procédens, cum pónerem nubem vestiméntum eius et calígine illud quasi fáscia obvólverem? Definívi illud términis meis et pósui vectem et óstia et dixi: Usque huc vénies et non procédes ámplius et hic confrínges tuméntes fluctus tuos. Numquid in diébus tuis præcepísti dilúculo et assignásti auróræ locum suum? Et, cum extréma terræ tenéres, excússi sunt ímpii ex ea? Vertétur in lutum signátum et stabit sicut vestiméntum. Cohibétur ab ímpiis lux sua, et bráchium excélsum confringétur. Numquid ingréssus es scaturígines maris et in novíssimis abýssi deambulásti? Numquid apértæ sunt tibi portæ mortis, et óstia tenebrósa vidísti? Numquid considerásti latitúdinem terræ? Indica mihi, si nosti ómnia: In qua via lux hábitet, et tenebrárum quis locus sit; ut ducas unumquódque ad términos suos et intéllegas sémitas domus eius? Novísti, nam tunc natus eras, et númerus diérum tuórum multus! Numquid ingréssus es thesáuros nivis aut thesáuros grándinis aspexísti, quæ præparávi in tempus angústiæ, in diem pugnæ et belli? Per quam viam spárgitur lux, diffúnditur ventus urens super terram? Quis dedit vehementíssimo imbri cursum et viam fúlmini tonánti, ut plúeret super terram absque hómine, in desérto, ubi nullus mortálium commorátur, ut impléret ínviam et desolátam et prodúceret herbas in terra árida? Quis est plúviæ pater, vel quis génuit stillas roris? De cuius sinu egréssa est glácies, et pruínam de cælo quis génuit? In similitúdinem lápidis aquæ durántur, et superfícies abýssi constríngitur».

RESPONSORIUM

Rom 9, 20; Iob 38, 3

R. Homo, tu quis es, qui respóndeas Deo? * Numquid dicet figméntum ei qui se finxit: Quid me fecísti sic?
V. Accínge sicut vir lumbos tuos; interrogábo te, et édoce me: * Numquid dicet figméntum ei qui se finxit: Quid me fecísti sic?

LECTIO ALTERA

Ex Exhortatióne Orígenis presbýteri ad martýrium

(Nn. 41-42: PG 11, 618-619)

Socii passionum Christi, socii erunt et consolationis

     Si a morte transívimus ad vitam, eo quod ab infidelitáte ad fidem transiérimus, ne mirémur si nos odit mundus. Nemo enim qui a morte ad vitam non transíerit, sed remánserit in morte, eos amáre potest qui transiérunt a tenebrósa mortis, ut ita dicam, domo ad ædifícia lucis vitæ, vivis ex lapídibus compléta.
     Pro nobis pósuit ánimam suam Iesus, et nos ígitur ponámus eam, non dicam pro ipso, sed pro nobis, opínor autem pro iis qui martýrio nostro ædificándi sunt.
     Adest nobis tempus, christiáne, gloriándi. Ait enim: Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus, sciéntes quia tribulátio patiéntiam operátur; patiéntia autem probatiónem; probátio autem spem; spes vero non confúndit. Tantum cáritas Dei diffúsa sit in córdibus nostris per Spíritum Sanctum.
     Si, sicut abúndant passiónes Christi, ita per Christum abúndat consolátio, summa alacritáte passiónes Christi suscipiámus, et abúndent illæ in nobis, si abundántem consolatiónem appétimus, quam consequéntur omnes qui lugent; forte non ex æquo: si enim æquális consolátio esset, non esset scriptum: Sicut abúndant passiónes Christi in nobis, sic abúndat et consolátio nostra.
     Qui sócii passiónum sunt, proportióne passiónum quas cum Christo partiúntur, sócii erunt et consolatiónis. Hæc ab illo díscitis, qui confidénter dixit: Sciéntes quod sicut sócii passiónum estis, sic éritis et consolatiónis.
     Ait autem per Prophétam Deus: Témpore accépto exaudívi te, et in die salútis adiúvi te. Quodnam ígitur áliud tempus accéptius quam cum, propter nostram erga Deum in Christo pietátem, sub custódiam in pompa incedéntes in mundo, sed triumphántes pótius quam triumpháti, abdúcimur?
     Mártyres enim Christi cum ipso exspóliant principátus et potestátes, cum ipso triúmphant illos, ut cum sócii fúerint passiónum eius, et sic in iis quæ patiéndo fórtiter gessit, partem hábeant. Quæ autem ália perínde dies salútis est ac illa qua hinc tali modo excéditis?
     Sed, óbsecro, némini date ullam offensiónem, ut non vituperétur ministérium nostrum, sed in ómnibus exhibeátis vosmetípsos sicut Dei minístros in multa patiéntia, dicéntes: Et nunc quæ est exspectátio mea, nonne Dóminus?

RESPONSORIUM

Eph 6, 12. 14a. 13

R. Non est nobis colluctátio advérsus sánguinem et carnem, sed advérsus principátus et potestátes, contra spiritália nequítiæ in cæléstibus; * state ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.
V. Accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et, ómnibus perféctis, stare. * State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos sanctórum mártyrum Marcellíni et Petri confessióne gloriósa circúmdas et prótegis, præsta nobis ex eórum imitatióne profícere, et oratióne fulcíri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)