lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 iunius 2016
Pro O.P.: B. Margaritæ Ebner, virginis, pro commemoratione


Circa annum 1291 Donauworth in Bavaria nata est ac in paterna domo virtutibus et litteris erudita. Anno circiter 1306 in monasterio Medingen, dioecesis Augustanæ [Augsburg], Deiparae Virgini Assumptae dicato, devotam selegit conversationem inter moniales Ordinis Praedicatorum. Anno 1311, admonita de plena sui in divinam voluntatem conversione perficienda, vitam iniit perfectiorem ad instar Patris sui Dominici « salutarem sibi, exemplarem hominibus, iucundam angelis, gratam Deo». Sancti Spiritus donis aucta multisque afflictationibus Christo compatiens, cotidiano mentis in Deum ascensu per omnes contemplationis gradus, summam cum Ipso animae unionem anno 1347 adepta est.
Margarita una exstat ex praecellentibus mysticis rhenanis quae saeculo xiv floruerunt in plus quam 70 monasteriis Ordinis nostri Teutoniae. Amica Ioannis Tauler, frequens quoque illi habitudo fuit cum bonae voluntatis hominibus qui «amici Dei » dicebantur. Et ipsa auctrix fuit autobiographicae experientiae mysticae insignis, cuius testimonium exstant « Revelationes » seu « Diarium » atque spiritualium elevationum collectio « Paternoster » dicta, quæ divinum nos erudit affectum. Supernam petivit domum die 20 iunii 1351. Cultum ei ab immemorabili praestitum Ioannes Paulus II ratum habuit et confirmavit die 24 februarii 1979.


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Dulci deprómat cármine
devóta plebs sollémnia,
dum in cælórum cúlmine
hæc virgo micat glória.

Virgo, quæ Christi láudibus
vacávit iam viríliter,
sanctórum nunc agmínibus
coniúngitur felíciter.

Vicit per pudicítiam
infírmæ carnis vítium;
sprevit mundi blandítiam
Christi sequens vestígium.

Per hanc nos, Christe, dírige
servans a cunctis hóstibus;
culpárum lapsus córrige
nos ímbuens virtútibus.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro primo Samuélis

17, 1-10.32.38-51
David prœlium cum Goliath committit

    In diébus illis: Congregántes Philísthim ágmina sua in prœlium, convenérunt in Socho Iudæ et castrametáti sunt inter Socho et Azéca in Efesdómmim. Porro Saul et viri Israel congregáti venérunt in vallem Terebínthi et instruxérunt áciem ad pugnándum contra Philísthim. Et Philísthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex áltera parte; vallísque erat inter eos.
     Et egréssus est vir propugnátor de castris Philisthinórum nómine Góliath de Geth altitúdinis sex cubitórum et palmi. Et cassis ǽrea super caput eius, et loríca squamáta induebátur; porro pondus lorícæ eius quinque mília siclórum æris. Et ócreas ǽreas habébat in crúribus et acínaces ǽreus erat inter úmeros eius. Hastíle autem hastæ eius erat quasi liciatórium texéntium, ipsum autem ferrum hastæ eius sescéntos siclos habébat ferri; et ármiger eius antecedébat eum. Stansque clamábat advérsum ágmina Israel et dicébat eis: «Quare venítis paráti ad prœlium? Numquid ego non sum Philisthǽus, et vos servi Saul? Elígite ex vobis virum, et descéndat ad singuláre certámen! Si quíverit pugnáre mecum et percússerit me, érimus vobis servi; si autem ego prævalúero et percússero eum, vos servi éritis et serviétis nobis». Et aiébat Philisthǽus: «Ego exprobrávi agmínibus Israel hódie: Date mihi virum, et íneat mecum singuláre certámen!».
     Cum David fuísset addúctus ad Saul, locútus est ei: «Non cóncidat cor cuiúsquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnábo advérsus Philisthǽum istum».
     Et índuit Saul David vestiméntis suis et impósuit gáleam æream super caput eius et vestívit eum loríca. Accínctus ergo David gládio eius super vestem suam cœpit tentáre, si armátus posset incédere; non enim habébat consuetúdinem. Dixítque David ad Saul: «Non possum sic incédere, quia nec usum hábeo». Et depósuit ea et tulit báculum suum in manu sua; et elégit sibi quinque levíssimos lápides de torrénte et misit eos in peram pastorálem, qua ut sácculo lápidum utebátur, et fundam manu tulit et procéssit advérsum Philisthǽum.
     Ibat autem Philisthǽus incédens et appropínquans advérsum David, et ármiger eius ante eum. Cumque inspexísset Philisthǽus et vidísset David, despéxit eum; erat enim aduléscens rufus et pulcher aspéctu. Et dixit Philisthǽus ad David: «Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum báculo?». Et maledíxit Philisthǽus David in diis suis; dixítque ad David: «Veni ad me, et dabo carnes tuas volatílibus cæli et béstiis terræ». Dixit autem David ad Philisthǽum: «Tu venis ad me cum gládio et hasta et acínace; ego autem vénio ad te in nómine Dómini exercítuum, Dei ágminum Israel, quibus exprobrásti. Hódie dabit te Dóminus in manu mea, et percútiam te et áuferam caput tuum a te; et dabo cadáver tuum et cadávera castrórum Philísthim hódie volatílibus cæli et béstiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel et nóverit univérsa ecclésia hæc quia non in gládio, nec in hasta salvat Dóminus: ipsíus enim est bellum, et tradet vos in manus nostras».
     Cum ergo surrexísset Philisthǽus et veníret et appropinquáret contra David, festinávit David et cucúrrit ad pugnam advérsum Philisthǽum. Et misit manum suam in peram tulítque unum lápidem et funda iecit; et percússit Philisthǽum in fronte, et infíxus est lapis in fronte eius, et cécidit in fáciem suam super terram. Prævaluítque David advérsum Philisthǽum in funda et in lápide; percussúmque Philisthǽum interfécit. Cumque gládium non habéret in manu David, cucúrrit et stetit super Philisthǽum; et tulit gládium eius et edúxit eum de vagína sua et interfécit eum præcidítque caput eius.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Sam 17, 37; cf. Ps 56 (57), 4c. 5a

R. Dóminus, qui erípuit me de ore leónis, et de manu béstiæ liberávit me. * Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.
V. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam: ánimam meam erípuit de médio catulórum leónum. * Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De hábitu vírginum

(Nn. 3-4.22.23: CSEL 3,189-190.202-204)

Copiosa virginitate gaudium matris augescit

     Nunc nobis ad vírgines sermo est, quarum quo sublímior glória est maior et cura est. Flos est ille ecclesiástici gérminis, decus atque ornaméntum grátiæ spiritális, læta índoles, laudis et honóris opus íntegrum atque incorrúptum, Dei imágo respóndens ad sanctimóniam Dómini, illústrior pórtio gregis Christi. Gaudet per illas atque in illis lárgiter floret Ecclésiæ matris gloriósa fecúnditas, quantóque plus copiósa virgínitas número suo addit, gáudium matris augéscit. Ad has lóquimur, has adhortámur afféctu pótius quam potestáte nec quo extrémi et mínimi et humilitátis nostræ ádmodum cónscii áliquid ad censúram licéntiæ vindicémus, sed quod ad sollicitúdinem magis cauti plus de diáboli infestatióne timeámus.
     Neque inánis hæc cáutio est vana formído quæ ad salútis viam cónsulit, quæ domínica et vitália præcépta custódit, ut quæ se Christo dicáverint et a carnáli concupiscéntia recedéntes tam carne quam mente se Deo vóverint, consúmment opus suum magno prǽmio destinátum nec ornári aut placére cuíquam nisi Dómino suo stúdeant, a quo et mercédem virginitátis exspéctant.
     Serváte, vírgines, serváte quod esse cœpístis. Serváte quod éritis. Magna vos merces habet, prǽmium grande virtútis, munus máximum castitátis. Quod futúri sumus, iam vos esse cœpístis. Vos resurrectiónis glóriam in isto sǽculo iam tenétis, per sǽculum sine sǽculi contagióne transítis: cum castæ perseverátis et vírgines, ángelis Dei estis æquáles. Tantum máneat et duret sólida et inlǽsa virgínitas et ut cœpit fórtiter, iúgiter persevéret nec monílium aut véstium quærat ornaménta sed morum.
     Apóstoli vox est quem Dóminus vas electiónis suæ dixit, quem ad proménda mandáta cæléstia Deus misit. Primus homo, inquit, e terræ limo, secúndus e cælo: qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis cæléstis tales et cæléstes. Quómodo portávimus imáginem eius qui de limo est, portémus et imáginem eius qui de cælo est. Hanc imáginem virgínitas portat, portat intégritas, sánctitas portat et véritas.

RESPONSORIUM

1 Cor 7, 34; Ps 72 (73), 26

R. Múlier innúpta et virgo * cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu.
V. Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum. * Cógitat quæ Dómini sunt, ut sit sancta córpore et spíritu.

Vel alia:

E Decréto Perféctæ caritátis Concílii Vaticáni secúndi de accommodáta renovatióne vitæ religiósæ

(Perfectae caritatis, nn. 1.5.6.12.25)

Ecclésia unicum sponsum Christum sequitur

     Ab exórdiis quidem Ecclésiæ fuérunt viri ac mulíeres, qui per praxim consiliórum evangelicórum Christum maióre cum libertáte sequi pressiúsque imitári intendérunt et suo quisque modo vitam Deo dicátam duxérunt, e quibus multi, Spíritu Sancto afflánte, vel vitam solitáriam degérunt vel famílias religiósas suscitavérunt, quas Ecclésia sua auctoritáte libénter suscépit et adprobávit. Unde e consílio divíno mirábilis varíetas cœtuum religiosórum succrévit, quæ valde cóntulit, ut Ecclésia, non solum ad omne opus bonum instrúcta et ad opus ministérii in ædificatiónem Córporis Christi paráta sit, sed étiam váriis donis filiórum suórum decoráta appáreat sicut sponsa ornáta viro suo et per eam innotéscat multifórmis sapiéntia Dei.
     In tanta autem donórum varietáte omnes, qui ad praxim consiliórum evangelicórum a Deo vocántur eadémque fidéliter profiténtur, Dómino se peculiáriter dévovent, Christum sequéntes, qui virgo et pauper per obœdiéntiam usque ad mortem crucis hómines redémit et sanctificávit. Ita caritáte impúlsi, quam Spíritus Sanctus in córdibus eórum diffúndit, magis magísque vivunt Christo et córpori eius quod est Ecclésia. Quo fervéntius ergo tali sui donatióne quæ totam vitam compléctitur, Christo coniungúntur, eo ubérior fit vita Ecclésiæ et apostolátus eius vegétius fecundátur.
     Cuiúsvis institúti sodáles mente récolant imprímis se professióne consiliórum evangelicórum vocatióni divínæ respónsum dedísse, ita ut, non solum peccáto mórtui sed étiam mundo renuntiántes, soli Deo vivant. Totam enim vitam suam eius famulátui mancipavérunt, quod quidem constítuit peculiárem quandam consecratiónem, quæ in baptísmatis consecratióne íntime radicátur eámque plénius éxprimit.
     Qui evangélica consília profiténtur, Deum qui nos prior diléxit ante ómnia quǽrant ac díligant et in ómnibus rerum adiúnctis fovére stúdeant vitam abscónditam cum Christo in Deo, unde prófluit et urgétur próximi diléctio in salútem mundi Ecclesiǽque ædificatiónem. Hac caritáte étiam ipsa praxis consiliórum evangelicórum animátur et régitur.
     Cástitas propter regnum cælórum, quam religiósi profiténtur, tamquam exímium grátiæ donum æstimánda est. Cor enim hóminis singulári modo líberat, ut magis accendátur caritáte erga Deum et hómines univérsos, ideóque est peculiáre signum bonórum cæléstium necnon médium aptíssimum quo religiósi alácriter servítio divíno operibúsque apostolátus sese dédicent. Sic ipsi coram ómnibus Christifidélibus mirábile illud évocant connúbium a Deo cónditum et in futúro sǽculo plene manifestándum, quo Ecclésia únicum sponsum Christum habet.

RESPONSORIUM


R. O quam pulchra es, virgo Christi, * quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.
V. Non póteris a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

ORATIO

Orémus:
Summæ bonitátis, Deus, qui Beátam Margaritam, Sancti Spíritus igne succénsam, dívini amóris tui arcána penetráre fecísti, eius nobis interventióne concéde ut, eódem Spíritu repléti, ad te per Christi sémitas gradiámur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)