lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 iunius 2016
SS. Ioannis Fischer, episcopi, et Thomæ More, martyrum, memoria ad libitum


Ioannes Fisher, anno 1469 natus, studiis theologicis Cantabrigiæ (Cambridge) in Anglia incubuit et sacerdotio initiatus est. Episcopus Roffensis (Rochester) creatus et vitam austeram agens, egregius factus est pastor, fideles suos sæpe visitando. Opera étiam composuit contra errores sui temporis.

Thomas More, anno 1477 natus, Oxonii (Oxford) studia perfecit; matrimonio iunctus unum filium et tres filias habuit. Munera cancellarii exercuit in aula regis. Opera conscripsit de re publica bene moderanda vel ad religionem defendendam.

Ambo iussu Henrici VIII regis, cui restiterant in quæstione de eius matrimonio dissolvendo, capite plexi sunt anno 1535, Ioannes Fisher die 22 iunii, Thomas More vero die 6 iulii. Dum episcopus Ioannes Fisher in carcere tenebatur, a Paulo III inter Sanctæ Romanæ Ecclesiæ cardinales annumeratus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro primo Samuélis

19, 8–10; 20, 1-17
De amicitia inter David et Ionatham

     In diébus illis: Motum est rursum bellum, et egréssus David pugnávit advérsum Philísthim percussítque eos plaga magna; et fugérunt a fácie eius. Et factus est spíritus Dómini malus in Saul; sedébat autem in domo sua et tenébat lánceam, porro David psallébat in manu sua. Nisúsque est Saul confígere láncea David in paríete; et declinávit David a fácie Saul, láncea autem, casso vúlnere, perláta est in paríetem. Et David fugit et salvátus est nocte illa.
     Fugit autem David de Náioth, quæ est in Rama, veniénsque locútus est coram Iónathan: «Quid feci? Quæ est iníquitas mea et quod peccátum meum in patrem tuum, quia quærit ánimam meam?». Qui dixit ei: «Absit, non moriéris; neque enim fáciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicáverit mihi: hoc ergo celávit me pater meus tantúmmodo? Nequáquam erit istud». Et rursum respóndit David et ait: «Scit profécto pater tuus, quia invéni grátiam in óculis tuis, et dixit: “Nésciat hoc Iónathan, ne forte tristétur”. Quinímmo vivit Dóminus et vivit ánima tua quia uno tantum gradu ego morsque divídimur».
     Et ait Iónathan ad David: «Quid desíderat ánima tua, ut fáciam tibi?». Dixit autem David ad Iónathan: «Ecce neoménia est crástino, et ego ex more sedére sóleo iuxta regem ad vescéndum; dimítte ergo me, ut abscóndar in agro usque ad vésperam diéi tértiæ. Si requisíerit me pater tuus, respondébis eis: “Rogávit me David, ut iret celériter in Béthlehem civitátem suam, quia víctimæ ánnuæ ibi sunt univérsis contribúlibus eius”. Si díxerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fúerit irátus, scito quia malum decrétum est ab eo. Fac ergo misericórdiam in servum tuum, quia fœdus Dómini me fámulum tuum tecum iníre fecísti; si autem est in me áliqua iníquitas, tu me intérfice et ad patrem tuum ne introdúcas me». Et ait Iónathan: «Absit hoc a te; neque enim fíeri potest ut, si certo cognóvero malum decrétum esse a patre meo contra te, non annúntiem tibi». Respondítque David ad Iónathan: «Quis nuntiábit mihi, si quid forte respónderit tibi pater tuus dure?».
     Et ait Iónathan ad David: «Veni, egrediámur foras in agrum». Cumque exíssent ambo in agrum, ait Iónathan ad David: «Vivit Dóminus Deus Israel, investigábo senténtiam patris mei hoc fere témpore cras vel peréndie; et si áliquid boni fúerit super David, et non statim míserim ad te et notum tibi fécerim, hæc fáciat Dóminus in Iónathan et hæc áugeat! Si autem perseveráverit patris mei malítia advérsum te, hoc quoque notum fáciam tibi et dimíttam te, ut vadas in pace. Et sit Dóminus tecum, sicut fuit cum patre meo. Et, si víxero, fácies mihi misericórdiam Dómini; si vero mórtuus fuéro, non aúferas misericórdiam tuam a domo mea usque in sempitérnum; quando eradicáverit Dóminus inimícos David unumquémque de terra». Pépigit ergo fœdus Iónathan cum domo David dicens: «Requírat Dóminus de manu inimicórum David!». Et áddidit Iónathan ut fáceret David iuráre per dilectiónem suam erga illum; sicut ánimam enim suam, ita diligébat eum.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 17, 17; 1 Io 4, 7b

R. Omni témpore díligit qui amícus est. * Et frater in angústiis comprobátur.
V. Omnis qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. * Et frater in angústiis comprobátur.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Thomæ More ad Margarítam fíliam in cárcere conscrípta

(The English Works of Sir Thomas More, London 1557, p. 1454)

In omni spe et fiducia me Deo totum committam

     Quamvis, mea Margaríta, bene mihi cónscius sim, eam fuísse vitæ meæ anteáctæ pravitátem, ut plane mérear a Deo déseri, tamen non désinam in eius imménsa bonitáte semper confídere, optiméque speráre, quod quemádmodum háctenus sanctíssima eius grátia mihi vires subministrávit ómnia ánimo contemnéndi, opes, rédditus ac vitam ipsam, potiúsquam reluctánte consciéntia ut iurem; ipsíque regi benígna mente suggéssit, ut háctenus sola me libertáte priváret (qua certe una in re sua maiéstas maius mihi benefícium cóntulit, propter spiritálem ánimæ meæ profectum, quem inde me cónsequi spero, quam in ómnibus illis honóribus et bonis sic ántea mihi accumulátis) sive éadem grátia vel regis ánimum ita moderábitur, ut nihil in me grávius státuat, vel mihi eas perpétuo vires dabit, ut quantumcúmque grávia patiénter (fórtiter et libénter) feram.
     Quæ mea patiéntia cum méritis acerbíssimæ passiónis domínicæ coniúncta (quæ quidem meam omnem tolerántiam infinítis parasángis, et mérito et modo excéllit) mitigábit débitas mihi in purgatório pœnas et, divína largiénte bonitáte, aliquántulum étiam mercédis in cælo augméntum dabit.
     De Dei bonitáte diffídere, mea Margaríta, nolo, utcúmque me débilem ac frágilem perséntiam. Immo si in eo terróre et consternatióne cérnerem, ut iámiam lapsúrus vidérer, memínero tamen sanctum Petrum único venti flatu, ex módica fide, submérgi cœpísse, faciámque quod ille fecit. Christum compellábo: Dómine, salvum me fac. Spero enim quod exténdens manum suam apprehéndet me, nec me submérgi patiétur.
     Quodsi vero Petri partes adhuc ultérius me ágere permítteret, planéque præcípitem cádere, iuráre et abiuráre (quod pro sua misericórdia Deus longíssime avértat, potiúsque damnum mihi quam cómmodum ex eo lapsu áfferat) spero nihilóminus fore, ut óculo misericórdiæ pleno me respíciat, sicut Petrum respéxit, meque dénuo érigat, ut de novo veritátem confítear, et consciéntiam exónerem; pœnámque et pudórem prióris abnegatiónis fórtiter pérferam.
     Dénique, mea Margaríta, illud compertíssimum hábeo, quod ábsque mea culpa Deus me non déseret. In omni ítaque spe et fidúcia me illi totum commíttam. Si propter peccáta mea me sinat períre, saltem iustítia eius in me laudábitur. Spero tamen et certíssime spero quod clementíssima eius bónitas ánimam meam fidéliter custódiet, faciétque ut misericórdia eius pótius quam iustítia in me commendétur.
     Sis ergo bono ánimo, mea fília, neque de me ádmodum sollícita, quidquid mihi in hoc mundo contíngat. Nihil contíngere potest, quod Deus non velit. Quidquid autem ille vult, utcúmque nobis malum videátur, est tamen vere óptimum.

RESPONSORIUM

_

R. Cum essent in torméntis mártyres Christi, cæléstia contemplántes dicébant: * Adiuva nos, Dómine, ut perficiámus opus tuum sine mácula.
V. Réspice in servos tuos et in ópera tua. * Adiuva nos, Dómine, ut perficiámus opus tuum sine mácula.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui veræ fídei formam in martýrio consummásti, concéde propítius, ut, sanctórum Ioánnis et Thomæ intercessióne roboráti, fidem, quam ore profitémur, testimónio vitæ confirmémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)