lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 iulius 2016
beátæ Mariæ Virginis de Monte Carmelo, memoria ad libitum


Sacris Scripturis celebratur pulchritudo Carmeli, ubi Elias propheta defendebat puritatem fidei Israel in Deo viventi. sǽculo XII, quidam eremitæ in eodem monte secesserunt, postea Ordinem constituerunt, ad vitam contemplativam ducendam sub patrocinio sanctæ Dei Genetricis Mariæ.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R. Iudícia tua abýssus multa.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Regum

2, 1-15
Assumptio Eliæ

     In diébus illis: Factum est, cum leváre vellet Dóminus Elíam per túrbinem in cælum, ibant Elías et Eliséus de Gálgalis; dixítque Elías ad Eliséum: «Sede hic, quia Dóminus misit me usque Bethel». Cui ait Eliséus: «Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te». Cumque descendíssent Bethel, egréssi sunt fílii prophetárum, qui erant in Bethel, ad Eliséum et dixérunt ei: «Numquid nosti quia hódie Dóminus tollet dóminum tuum désuper cápite tuo?». Qui respóndit: «Et ego novi, siléte». Dixit autem ei Elías: «Elisée, sede hic, quia Dóminus misit me in Iéricho». Et ille ait: «Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te». Cumque veníssent Iérichum, accessérunt fílii prophetárum, qui erant in Iéricho, ad Eliséum et dixérunt ei: «Numquid nosti quia hódie Dóminus tollet dóminum tuum désuper cápite tuo?». Et ait: «Et ego novi, siléte». Dixit autem ei Elías: «Sede hic, quia Dóminus misit me ad Iordánem». Qui ait: «Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te». Iérunt ígitur ambo páriter, et quinquagínta viri de fíliis prophetárum secúti sunt, qui et stetérunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordánem. Tulítque Elías pállium suum et invólvit illud et percússit aquas, quæ divísæ sunt in utrámque partem, et transiérunt ambo per siccum.
     Cumque transíssent, Elías dixit ad Eliséum: «Póstula, quod vis, ut fáciam tibi, ántequam tollar a te». Dixítque Eliséus: «Obsecro, ut fiant duæ partes spíritus tui in me». Qui respóndit: «Rem diffícilem postulásti. Attamen si víderis me, quando tollor a te, erit tibi, quod petísti; si autem non víderis, non erit». Cumque pérgerent et incedéntes sermocinaréntur, ecce currus ígneus et equi ígnei divisérunt utrúmque; et ascéndit Elías per túrbinem in cælum.
     Eliséus autem vidébat et clamábat: «Pater mi, pater mi, currus Israel et auríga eius!». Et non vidit eum ámplius apprehendítque vestiménta sua et scidit illa in duas partes. Et levávit pállium Elíæ quod cecíderat ei, reversúsque stetit super ripam Iordánis. Et pállio Elíæ, quod cecíderat ei, percússit aquas et dixit: «Ubi est Deus Elíæ étiam nunc?». Percussítque aquas, et divísæ sunt huc atque illuc, et tránsiit Eliséus.
     Vidéntes autem fílii prophetárum, qui erant in Iéricho de contra, dixérunt: «Requiévit spíritus Elíæ super Eliséum». Et veniéntes in occúrsum eius adoravérunt eum proni in terram.

RESPONSORIUM

Mal 3, 23-24b; Lc 1, 15a. 17a

R. Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis; * Et convértet cor patrum ad fílios et cor filiórum ad patres eórum.
V. Erit Ioánnes magnus coram Dómino, et ipse præcédet ante illum in spíritu et virtúte Elíæ. * Et convértet cor patrum ad fílios et cor filiórum ad patres eórum.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo I in Nativitate Domini, 2. 3: PL 54, 191-192)

Maria prius concepit mente quam corpore

     Virgo régia davídicæ stirpis elígitur, quæ sacro gravidánda fetu divínam humanámque prolem prius concíperet mente quam córpore. Et ne supérni ignára consílii ad inusitátos pavéret efféctus, quod in ea operándum erat a Spíritu Sancto, collóquio discit angélico. Nec damnum credit pudóris, Dei Génetrix mox futúra. Cur enim de conceptiónis novitáte despéret, cui efficiéntia de Altíssimi virtúte promíttitur? Confirmátur credéntis fides étiam præeúntis attestatióne miráculi, donatúrque Elísabeth inopináta fecúnditas, ut qui concéptum déderat stérili, datúrus non dubitarétur et vírgini.
     Verbum ígitur Dei Deus, Fílius Dei, qui in princípio erat apud Deum, per quem facta sunt ómnia et sine quo factum est nihil, propter liberándum ab ætérna morte hóminem, factus est homo; ita se ad susceptiónem humilitátis nostræ sine diminutióne suæ maiestátis inclínans, ut manens quod erat, assuménsque quod non erat, veram servi formam ei formæ, in qua Deo Patri est æquális, uníret et tanto fœdere natúram utrámque conséreret, ut nec inferiórem consúmeret glorificátio nec superiórem minúeret assúmptio.
     Salva ígitur proprietáte utriúsque substántiæ et in unam coeúnte persónam, suscípitur a maiestáte humílitas, a virtúte infírmitas, ab æternitáte mortálitas; et ad dependéndum nostræ condiciónis débitum, natúra inviolábilis natúræ est uníta passíbili, Deúsque verus et homo verus, in unitátem Dómini temperátur; ut quod nostris remédiis congruébat, unus atque idem Dei hominúmque mediátor et mori posset ex uno et resúrgere posset ex áltero. Mérito ígitur virgíneæ integritáti nihil corruptiónis íntulit partus salútis, quia custódia fuit pudóris, edítio veritátis.
     Talis ígitur, dilectíssimi, natívitas décuit Dei virtútem et Dei sapiéntiam Christum, qua nobis et humanitáte congrúeret et divinitáte præcélleret. Nisi enim esset Deus verus, non afférret remédium; nisi esset homo verus, non præbéret exémplum.
     Ab exsultántibus ergo ángelis, nascénte Dómino, Glória in excélsis Deo cánitur, et pax in terra bonæ voluntátis homínibus nuntiátur. Vident enim cæléstem Ierúsalem ex ómnibus mundi géntibus fabricári; de quo inenarrábili divínæ pietátis ópere, quantum lætári debet humílitas hóminum, cum tantum gáudeat sublímitas angelórum?

RESPONSORIUM

_

R. Gloriósæ Vírginis Maríæ memóriam digníssimam recolámus, cuius Dóminus humilitátem respéxit; * Quæ, ángelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.
V. Christo canámus glóriam in hac sacra celebratióne mirábilis Genetrícis Dei. * Quæ, ángelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.

ORATIO

Orémus:
Adiuvet nos, quǽsumus, Dómine, gloriósæ Vírginis Maríæ intercéssio veneránda, ut, eius muníti præsídiis, ad montem, qui Christus est, perveníre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)