Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVIII
S. Eusebii Vercellensis, episcopi, memoria ad libitum
S. Petri Iuliani Eymard, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioanne, matris S. P. Dominici, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
V.
Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R.
Quia præcéptis tuis crédidi.
LECTIO PRIOR
De libro Amos prophétæ
Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce, ipse formábat locústas in princípio, cum germinárent serótinæ fruges, et ecce fruges serótinæ post
fruges deméssas regis. Et factum est, cum consummásset comédere herbam terræ, dixi: «Dómine Deus, propítius esto, óbsecro; quómodo stabit
Iacob, quia párvulus est?». Misértus est Dóminus super hoc. «Non erit», dixit Dóminus Deus.
Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: et ecce, vocábat ad iudícium per ignem Dóminus Deus, et devorávit abýssum magnam et comédit simul partem.
Et dixi: «Dómine Deus, quiésce, óbsecro; quómodo stabit Iacob, quia párvulus est?». Misértus est Dóminus super hoc. «Sed et istud non erit», dicit Dóminus Deus.
Hæc osténdit mihi Dóminus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla cæmentárii. Et dixit Dóminus ad me: «Quid tu vides,
Amos?». Et dixi: «Trullam cæmentárii». Et dixit Dóminus: «Ecce ego ponam trullam in médio pópuli mei Israel; non adíciam ultra ignóscere ei.
Et demoliéntur excélsa Isaac, et sanctuária Israel desolabúntur, et consúrgam super domum Ieróboam in gládio».
Et misit Amasías sacérdos Bethel ad Ieróboam regem Israel dicens: «Conspirávit contra te Amos in médio domus Israel; non póterit terra sustinére
univérsos sermónes eius. Hæc enim dicit Amos: “In gládio moriétur Ieróboam, et Israel captívus migrábit de terra sua”». Et dixit Amasías ad
Amos: «Qui vides, grádere. Fuge in terram Iudæ et cómede ibi panem et prophetábis ibi; et in Bethel non adícies ultra ut prophétes, quia
sanctuárium regis est et domus regni est». Respondítque Amos et dixit ad Amasíam: «Non sum prophéta et non sum fílius prophétæ; sed armentárius
ego sum, véllicans sycómoros. Et tulit me Dóminus, cum séquerer gregem, et dixit Dóminus ad me: “Vade, prophéta ad pópulum meum Israel”.
Et nunc audi verbum Dómini. Tu dicis: “Non prophetábis super Israel et non stillábis verba super domum Isaac”. Propter hoc hæc dicit Dóminus:
“Uxor tua in civitáte fornicábitur, et fílii tui et fíliæ tuæ in gládio cadent, et humus tua funículo metiétur; et tu in terra pollúta moriéris,
et Israel captívus migrábit de terra sua”».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Eusébii Vercellénsis epíscopi
Agnóvi, fratres caríssimi, vos, ut desiderábam, esse incólumes, et quasi súbito raptum omni longinquitáte terrárum,
ut Hábacuc factum est, qui per ángelum portátus fuit usque ad Daniélem, sic me iudicávi ad vos pervenísse. Dum singulórum lítteras accípio,
dumque sanctos ánimos vestros et amórem in scriptis vestris percúrro, miscebántur mihi cum gáudio lácrimæ et ávidus ad legéndum ánimus
occupatióne lacrimárum tenebátur; et erant utráque necessária, ut sínguli sensus in hoc compleméntum desidérii sua dilectiónis offícia
cúperent præveníre. Sic per dies in hoc occupátus vobíscum me fabulári iúdicans prætéritos labóres obliviscébar; ita enim úndique circúmdabant
me gáudia, hinc stábilem fidem, hinc dilectiónem, hinc fructum porrigéntia, ut in tot tantísque constitútus bonis súbito me, non in exsílio,
sed vobíscum esse iudicárem.
Gáudeo ítaque, fratres caríssimi, de fide vestra, gáudeo de salúte quæ fidem séquitur, gáudeo de frúctibus, quos non solum illic constitútis,
sed et longe porrígitis; ut enim agrícola árbori bonæ insérvit illi, quæ frúctuum causa non secúrim pátitur, non ígnibus mancipátur, ita et
nos vestræ sanctitáti non solum servítium secúndum carnem vólumus et cúpimus exhibére, sed ánimas nostras pro vestra salúte impéndere.
Céterum vix hanc epístolam quomodocúmque conscrípsimus, Deum semper postulántes ut custódes in horas refrenáret, et concéderet ne ad vos diáconus
núntium magis labóris nostri quam qualescúmque salutatiónis lítteras ferret. Propter quod satis vos peto, ut cum omni vigilántia custodiátis
fidem, servétis concórdiam, oratiónibus incumbátis, nostri mémores sine intermissióne sitis, ut dignétur Dóminus Ecclésiam suam liberáre, quæ per
univérsum orbem labórat, et ut nos, qui deprímimur, possímus vobíscum liberáti gaudére.
Item peto et vos per misericórdiam Dei rogo, ut unusquísque in hac epístola salutatiónem suam núncupet; quia síngulis, ut solébam, faciénte
necessitáte scríbere non pótui, ita in hac vos omnes fratres, sed et sanctæ soróres, fílii et fíliæ, omnem sexum appéllo, omnem ætátem peto,
ut hac conténti salutatióne nostro obséquio étiam hos, qui foris sunt et nos dignántur dilígere, salutáre dignémini.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Fac nos, Dómine Deus, in asserénda Fílii tui divinitáte, sancti Eusébii epíscopi constántiam imitári, ut, fidem servántes quam ipse dócuit,
eiúsdem Fílii tui vitæ partícipes esse mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)