Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVIII
In dedicatione basilicæ S. Mariæ, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.
Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Osée prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Conténdite advérsum matrem vestram; conténdite, quóniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; áuferat fornicatiónes suas a fácie sua. Propter hoc ecce ego sǽpiam viam tuam spinis et sǽpiam eam macéria, et sémitas suas non invéniet; et sequétur amatóres suos et non apprehéndet eos; et quæret eos et non invéniet et dicet: “Vadam et revértar ad virum meum priórem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. Et hæc nescívit, quia ego dedi ei fruméntum et vinum et óleum et argéntum multiplicávi ei et aurum, quæ fecérunt Baal. Idcírco convértar et sumam fruméntum meum in témpore suo et vinum meum in témpore suo; et áuferam lanam meam et linum meum, quæ operiébant pudénda eius, et nunc revelábo ignomíniam eius in óculis amatórum eius, et nullus est qui éruat eam de manu mea. Et cessáre fáciam omne gáudium eius, sollemnitátem eius, neoméniam eius, sábbatum eius et ómnia festa témpora eius; et corrúmpam víneam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercédes hæ meæ sunt, quas dedérunt mihi amatóres mei”. Et ponam ea in saltum, et cómedet illas béstia agri. Et visitábo super eam dies Báalim, quibus accendébat incénsum, et ornabátur ináure sua et moníli suo, et ibat post amatóres suos, sed mei obliviscebátur, dicit Dóminus. Propter hoc ecce ego lactábo eam et ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eius; et dabo ei víneas eius ex eódem loco et vallem Achor, portam spei, et respondébit ibi iuxta dies iuventútis suæ et iuxta dies ascensiónis suæ de terra Ægýpti. Et erit: in die illa, ait Dóminus, vocábis me: “Vir meus”, et non vocábis me ultra: “Baal meus”. Et áuferam nómina Báalim de ore eius, et non recordábitur ultra nóminis eórum. Et percútiam eis fœdus in die illa cum béstia agri et cum vólucre cæli et cum réptili terræ; et arcum et gládium et bellum cónteram de terra et cubáre eos fáciam confidénter. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum. Et erit: in illa die exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam cælos, et illi exáudient terram; et terra exáudiet tríticum et vinum et óleum, et hæc exáudient Iézrahel. Et seminábo eam mihi in terram et miserébor eius, quæ fuit ‘Absque misericórdia’; et dicam ‘Non pópulo meo’: ‘Pópulus meus tu’; et ipse dicet: “Deus meus es tu”».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilía sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in concílio Ephesíno hábita
Sanctórum cœtum, qui a sancta et Deípara sempérque Vírgine María invitáti prompto ánimo huc confluxérunt, lætum erectúmque conspício. Quare
licet multa prémerer mæstítia, áttamen hic sanctórum patrum conspéctus lætítiam mihi prǽbuit. Nunc dulce illud hymnógraphi Dávidis verbum
apud nos implétum est: Ecce iam quid bonum aut quid iucúndum, nisi habitáre fratres in unum?
Salve ítaque a nobis, sancta mýstica Trínitas, quæ nos omnes in hanc sanctæ Maríæ Deíparæ ecclésiam convocásti.
Salve a nobis, Deípara María, venerándus totíus orbis thesáurus, lampas inexstinguíbilis, coróna virginitátis, sceptrum rectæ doctrínæ, templum
indissolúbile, locus eius qui loco capi non potest, mater et virgo, per quam is benedíctus in sanctis Evangéliis nominátur, qui venit in nómine Dómini.
Salve, quæ imménsum incomprehensúmque in sancto virgíneo útero comprehendísti; per quam sancta Trínitas glorificátur et adorátur; per quam
pretiósa crux celebrátur et in univérso orbe adorátur; per quam cælum exsúltat; per quam ángeli et archángeli lætántur; per quam dǽmones fugántur;
per quam tentátor diábolus cælo décidit; per quam prolápsa creatúra in cælum assúmitur; per quam univérsa creatúra, idolórum vesánia deténta,
ad veritátis agnitiónem pérvenit; per quam sanctum baptísma obtíngit credéntibus; per quam exsultatiónis óleum, per quam toto terrárum orbe
fundátæ sunt Ecclésiæ, per quam gentes adducúntur ad pæniténtiam.
Et quid plura dicam? per quam unigénitus Dei Fílius iis, qui in ténebris et in umbra mortis sedébant, lux resplénduit; per quam prophétæ
prænuntiárunt; per quam Apóstoli salútem géntibus prædicárunt; per quam mórtui exsuscitántur; per quam reges regnant, per sanctam Trinitátem.
Ecquis hóminum laudabilíssimam illam Maríam pro dignitáte celebráre queat? Ipsa et mater et virgo est; o rem admirándam! Miráculum hoc me in
stupórem rapit. Quis umquam audívit ædificatórem prohibéri ne próprium templum, quod ipse constrúxerit, inhabitáret? Quis ob id ignomíniæ sit
obnóxius quod própriam fámulam in matrem ascíscat?
Ecce ígitur ómnia gaudent; contíngat autem nobis ut uniónem revereámur et adorémus, ac indivísam Trinitátem tremámus et colámus, Maríam semper
Vírginem, sanctum vidélicet Dei templum, eiusdémque Fílium et sponsum immaculátum láudibus celebrántes: quóniam ipsi glória in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Famulórum tuórum, quǽsumus, Dómine, delíctis ignósce, ut, qui tibi placére de áctibus nostris non valémus, Genetrícis Fílii tui
intercessióne salvémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)