| Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
|---|---|---|---|---|---|---|
| 1 | ||||||
| 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
| 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
| 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
| 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
| 30 | 31 | |||||
PER ANNUM, hebd. XXVIII
Sancti Ioannis XXIII, papae, pro commemoratione
Pro O.P.: Iacobi de Ulm, religiosi, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
V.
Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R.
Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Zacharíæ prophétæ
In mense octávo, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam dicens: «Irátus
est Dóminus super patres vestros iracúndia. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini ad me, ait Dóminus
exercítuum; et convértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamábant prophétæ prióres
dicéntes: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini de viis vestris malis et de cogitatiónibus vestris malis; et non audiérunt,
neque attendérunt ad me, dicit Dóminus. Patres vestri ubi sunt? Et prophétæ numquid in sempitérnum vivent? Verúmtamen verba mea
et præcépta mea, quæ mandávi servis meis prophétis, numquid non attigérunt patres vestros? Et convérsi sunt et dixérunt: “Sicut
cogitávit Dóminus exercítuum fácere nobis, secúndum vias nostras et secúndum adinventiónes nostras fecit nobis”».
In die vicésima et quarta undécimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam
fílium Barachíæ fílii Addo prophétam dicens: «Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrtéta,
quæ erant in profúndo; et post eum equi rufi, fulvi et albi. Et dixi: “Quid sunt isti, dómine mi?”. Et dixit ad me ángelus, qui
loquebátur in me: “Ego osténdam tibi quid sint isti”. Et respóndit vir, qui stabat inter myrtéta, et dixit: “Isti sunt quos misit
Dóminus, ut perambulárent terram”. Et respondérunt ángelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: “Perambulávimus terram,
et ecce omnis terra habitátur et quiéscit”.
Et respóndit ángelus Dómini et dixit: “Dómine exercítuum, úsquequo tu non miseréberis Ierúsalem et úrbium Iudæ, quibus irátus es?
Iste septuagésimus annus est!”. Et respóndit Dóminus ángelo, qui loquebátur in me verba bona, verba consolatória. Et dixit ad me
ángelus, qui loquebátur in me: “Clama dicens: Hæc dixit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Ierúsalem et Sion zelo magno, sed ira
magna ego iráscor super gentes opuléntas, quia ego irátus sum parum, ipsi vero adiuvérunt in malum. Proptérea hæc dicit Dóminus:
Revértar ad Ierúsalem in misericórdiis. Domus mea ædificábitur in ea, ait Dóminus exercítuum, et perpendículum extendétur super
Ierúsalem. Adhuc clama dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc áffluent civitátes meæ bonis, et consolábitur adhuc Dóminus
Sion et éliget adhuc Ierúsalem”.
Et levávi óculos meos et vidi, et ecce quáttuor córnua; et dixi ad ángelum, qui loquebátur in me: “Quid sunt hæc?”. Et dixit ad
me: “Hæc sunt córnua, quæ ventilavérunt Iudam et Israel et Ierúsalem”. Et osténdit mihi Dóminus quáttuor fabros; et dixi: “Quid
isti véniunt fácere?”. Qui respóndit dicens: “Hæc sunt córnua, quæ ventilavérunt Iudam per síngulos viros, ut nemo eórum leváret
caput suum; et venérunt isti deterrére ea, ut deíciant córnua géntium, quæ levavérunt cornu super terram Iudæ, ut dispérgerent eam”».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ
Quamvis, dilectíssimi, nos ad expléndam nostri offícii servitútem et infírmi inveniámur et segnes, dum, si quid devóte et strénue ágere
cúpimus, ipsíus nostræ condiciónis fragilitáte tardámur; habéntes tamen incessábilem propitiatiónem omnipoténtis et perpétui Sacerdótis,
qui símilis nostri, æquális Patri, divinitátem usque ad humána submísit, humanitátem usque ad divína provéxit, digne et pie de ipsíus
constitutióne gaudémus: quóniam, etsi multis pastóribus curam suárum óvium delegávit, ipse tamen dilécti gregis custódiam non relíquit.
De cuius principáli æternóque præsídio étiam apostólicæ opis munímen accépimus, quod útique ab ópere suo non vacat: et fírmitas fundaménti,
cui totíus Ecclésiæ superstrúitur altitúdo, nulla incumbéntis sibi templi mole lacéssit.
Solíditas enim illíus fídei, quæ in Apostolórum Príncipe est laudáta, perpétua est; et sicut pérmanet quod in Christo Petrus crédidit, ita
pérmanet quod in Petro Christus instítuit. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans,
suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.
Sic enim præ céteris est ordinátus, ut, dum petra dícitur, dum fundaméntum pronuntiátur, dum regni cælórum iánitor constitúitur, dum ligandórum
solvendorúmque árbiter, mansúra étiam in cælis iudiciórum suórum definitióne, præfícitur, qualis ipsi cum Christo esset socíetas, per ipsa
appellatiónum eius mystéria noscerémus.
Qui nunc plénius et poténtius ea quæ sibi commíssa sunt péragit, et omnes partes officiórum atque curárum in ipso et cum ipso, per quem est glorificátus, exséquitur.
Si quid ítaque a nobis recte ágitur, rectéque discérnitur, si quid a misericórdia Dei cotidiánis supplicatiónibus obtinétur, illíus est óperum
atque meritórum, cuius in sede sua vivit potéstas, et excéllit auctóritas.
Hoc enim obtínuit, dilectíssimi, illa conféssio, quæ, a Deo Patre apostólico inspiráta cordi, ómnia humanárum opiniónum incérta transcéndit, et
firmitátem petræ, quæ nullis impulsiónibus quaterétur, accépit.
In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus, Fílius Dei vivi, cotídie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério huius vocis imbúitur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui per orbem terrárum in beáto Ioánne, papa, Christi boni pastóris vivum
effulgére fecísti exémplum, concéde nobis, quaésumus, ut, eius intercessióne, abundántiam christiánae caritátis laetánter effúndere
valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)