| Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
|---|---|---|---|---|---|---|
| 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
| 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
| 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
| 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
| 29 | 30 | 31 | ||||
Tempus nativitatis, hebd. I
S. Raimundi de Penyafort, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Raimundi de Penyafort, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.
R.
Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Spíritus Dómini Dei super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde
et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem; ut prædicárem annum placábilem Dómino et diem ultiónis Deo nostro;
ut consolárer omnes lugéntes, ut pónerem lugéntibus Sion et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mæróris.
Et vocabúntur Terebínthi iustítiæ plantátio Dómini ad glorificándum. Et ædificábunt desérta a sǽculo et ruínas antíquas érigent,
et instaurábunt civitátes desértas, dissipátas in generatióne et generatióne. Et stabunt aliéni et pascent pécora vestra, et
fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt; vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini, Minístri Dei nostri dicétur
vobis; fortitúdinem géntium comedétis et in glória eárum superbiétis.
Pro confusióne eórum dúplici et ignomínia laudábunt partem suam; proptérea in terra sua duplícia possidébunt, lætítia sempitérna
erit eis. Quia ego Dóminus díligens iudícium, ódio habens rapínam et iniquitátem; et dabo opus eórum in veritáte et fœdus
perpétuum fériam eis. Et sciétur in géntibus semen eórum et germen eórum in médio populórum; omnes, qui víderint eos,
cognóscent illos, quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.
Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ
circúmdedit me, quasi sponsum decorátum coróna et quasi sponsam ornátam monílibus suis. Sicut enim terra profert germen suum
et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Raimúndi presbýteri
Si omnes qui pie volunt vívere in Christo, persecutiónem passúros prædicátor veritátis, non méntiens, vere dixit, nullus, ut árbitror, ab hac
generalitáte excípitur, nisi qui sóbrie, iuste et pie vívere in hoc sǽculo aut néglegit aut non novit.
Vos autem absit ut in eórum número computémini quorum domus pacátæ sunt et quiétæ, secúræ, et non est virga Dómini super eos, qui ducunt in
bono dies suos et in puncto ad inférna descéndent.
Vestra vero púritas ac píetas hoc merétur et éxigit, ut, quia accépti estis Deo et grati, ideóque usque ad sinceritátem pleníssimam crebris
tunsiónibus vestra púritas expurgétur. Quod si duplicátur intérdum aut triplicátur super vos gládius, et hoc ipsum omne gáudium et amóris indícium existimári opórtet.
Gládius ex utráque parte acútus sunt foris pugnæ intúsque timóres; iste duplicátur aut triplicátur intérius, cum spíritus ille cállidus cum
dolo atque blandíciis corda íntima inquiétat; et hæc quidem bellándi génera satis háctenus didicístis, alióquin ad illam pulchritúdinem pacis
ac tranquillitátis intérnæ fúerat impossíbile perveníre.
Duplicátur autem extérius et triplicátur gládius, cum sine causa egréditur persecútio ecclesiástica circa spiritália, ubi gravióra sunt vúlnera máxime ab amícis.
Hæc est illa desiderábilis et beáta crux Christi, quam ille vere virílis Andréas gaudénti ánimo suscépit, in qua sola vas electiónis ásserit gloriándum.
Aspícite ítaque in auctórem fídei et conservatórem Iesum, qui innocentíssime passus est et a suis, atque cum scelerátis est deputátus; et,
cálicem Dómini Iesu quam præclárum bibéntes, ágite grátias Dómino, bonórum ómnium largitóri.
Ipse autem Deus dilectiónis et pacis corda vestra pacíficet et iter vestrum accéleret, ut in abscóndito faciéi suæ a conturbatióne hóminum ínterim
vos abscóndat, donec ad illam plenitúdinem introdúxerit et transplantáverit, ubi sedébitis æternáliter in pulchritúdine pacis et tabernáculis fidúciæ et in réquie opuléntiæ.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Raimúndum presbýterum insígnis in peccatóres misericórdiæ virtúte decorásti, eius nobis intercessióne concéde,
ut, a peccáti servitúte solúti, quæ tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)