Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. II
Pro O.P.: B. Andræ de Peschiera, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
V.
Dómine, ad quem íbimus?
R.
Verba vitæ ætérnæ habes.
LECTIO PRIOR
De libro Deuteronómii
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Meménto et ne obliviscáris quómodo ad iracúndiam provocáveris Dóminum Deum tuum in solitúdine; ex eo die,
quo egréssus es ex Ægýpto, usque ad locum istum advérsum Dóminum contendístis. Nam et in Horeb provocástis
eum, et irátus delére vos vóluit, quando ascéndi in montem, ut accíperem tábulas lapídeas, tábulas pacti,
quod pépigit vobíscum Dóminus, et perseverávi in monte quadragínta diébus ac nóctibus, panem non cómedens
et aquam non bibens. Dedítque mihi Dóminus duas tábulas lapídeas scriptas dígito Dei et continéntes ómnia
verba, quæ vobis locútus est in monte de médio ignis, quando cóntio pópuli congregáta est. Cumque transíssent
quadragínta dies et tótidem noctes, dedit mihi Dóminus duas tábulas lapídeas, tábulas fœderis, dixítque mihi:
“Surge et descénde hinc cito, quia peccávit pópulus tuus, quem eduxísti de Ægýpto: deseruérunt velóciter viam,
quam præcépi eis, fecerúntque sibi conflátile”. Rursúmque ait Dóminus ad me: “Cerno quod pópulus iste duræ
cervícis sit; dimítte me, ut cónteram eos et déleam nomen eórum sub cælo et fáciam te in gentem, quæ hac fórtior et maior sit”.
Cumque revérsus de monte ardénte descénderem et duas tábulas fœderis utráque tenérem manu vidissémque vos
peccásse Dómino Deo vestro et fecísse vobis vítulum conflátilem ac deseruísse velóciter viam eius, quam Dóminus
vobis præcéperat, arrípui duas tábulas et proiéci eas de mánibus meis confregíque eas in conspéctu vestro;
et prócidi ante Dóminum sicut prius, quadragínta diébus et nóctibus panem non cómedens et aquam non bibens
propter ómnia peccáta vestra, quæ gessístis contra Dóminum, et eum ad iracúndiam provocástis; tímui enim
indignatiónem et iram illíus, qua advérsum vos concitátus delére vos vóluit. Et exaudívit me Dóminus étiam
hac vice. Advérsum Aaron quoque veheménter irátus vóluit contérere; et pro illo simíliter tunc deprecátus sum.
Peccátum autem vestrum, quod fecerátis, id est vítulum, arrípiens igne combússi; et in frusta commínuens omninóque
in púlverem rédigens proiéci in torréntem, qui de monte descéndit.
Et iácui coram Dómino quadragínta diébus ac nóctibus, quibus eum supplíciter deprecábar, ne deléret vos, ut fúerat
comminátus. Et orans dixi: Dómine Deus, ne dispérdas pópulum tuum et hereditátem tuam, quam redemísti in magnitúdine
tua, quod eduxísti de Ægýpto in manu forti. Recordáre servórum tuórum Abraham, Isaac et Iacob; ne aspícias durítiam
pópuli huius et impietátem atque peccátum ne forte dicant habitatóres terræ de qua eduxísti nos: “Non póterat Dóminus
introdúcere eos in terram, quam pollícitus est eis, et óderat illos; idcírco edúxit, ut interfíceret eos in
solitúdine”. Attamen ipsi sunt pópulus tuus et heréditas tua, quos eduxísti in fortitúdine tua magna et in bráchio tuo exténto».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Pro papa:
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum N., cuncto pópulo tuo præésse ac verbo et exémplo prodésse voluísti, eódem intercedénte, pastóres Ecclésiæ tuæ cum grégibus sibi commíssis custódi et dírige in viam salútis ætérnæ. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Pro epíscopo:
Deus, qui beátum N., divína caritáte flagrántem, fidéque, quæ vincit mundum, insígnem, sanctis pastóribus mirabíliter aggregásti, præsta, quǽsumus, ut, ipso intercedénte, nos quoque, in fide et caritáte perseverántes, eius glóriæ consórtes fíeri mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Pro fundatore Ecclesiæ
Deus, qui beáti (epíscopi) N. prædicatióne patres nostros vocásti in admirábile Evangélii lumen, fac, ut, eius intercessióne, crescámus in grátia et cognitióne Dómini nostri Iesu Christi, Fílii tui. Qui vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Pro pastore:
Deus, fidélium lumen et pastor animárum, qui beátum (epíscopum) N., in Ecclésia posuísti, ut oves tuas verbo pásceret et informáret exémplo, da nobis, eius intercessióne, et fidem serváre, quam verbo dócuit, et viam sequi, quam exémplo monstrávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, qui beátum N. ad pascéndum pópulum tuum spíritu veritátis et dilectiónis implevísti, præsta, ut, cuius festivitátem venerándo ágimus, eius imitatióne proficiámus et intercessióne sublevémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Pro missionario:
Deus, cuius ineffábili misericórdia beátus N. evangelizávit investigábiles divítias Christi, da nos, eius intercessióne, créscere in sciéntia tua, et, in omni ópere bono fructificántes, secúndum Evangélii veritátem coram te fidéliter ambuláre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)