Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. IV
S. Blasii, epicsopi et martyris, memoria ad libitum
S. Ansgarii, episcopi, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Petri de Ruffia, presbyteri et martyris, pro commemoratione
Pro O.P.: B. B. Antonii Pavoni, presbyteri et martyris, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Bartolomæi Cerveri, presbyteri et martyris, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)
I
2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
et ne abscondáris a deprecatióne mea; *
3 inténde mihi et exáudi me.
Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *
4 a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –
Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
et in ira molésti erant mihi.
5 Cor meum torquétur intra me, *
et formído mortis cécidit super me.
6 Timor et tremor venérunt super me, *
et contéxit me pavor. –
7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
et volábo et requiéscam?
8 Ecce elongábo fúgiens *
et manébo in solitúdine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
sustinuíssem útique;
et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
abscondíssem me fórsitan ab eo.
14 Tu vero, homo coæquális meus, *
familiáris meus et notus meus,
15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
Non enim est illis commutátio, *
et non timuérunt Deum.
21 Exténdit manum suam in sócios; *
contaminávit fœdus suum.
22 Lene super butýrum est os eius, *
pugna autem cor illíus:
mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
et ipsi sunt gládii destrícti. –
23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
et ipse te enútriet; *
non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –
24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
in púteum intéritus.
Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
ego autem sperábo in te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.
V.
Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R.
Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Thessalonicénses
Rogámus vos, fratres, per advéntum Dómini nostri Iesu Christi et nostram congregatiónem in ipsum, ut non cito
moveámini a sensu, neque terreámini, neque per spíritum neque per verbum neque per epístulam tamquam per nos,
quasi instet dies Dómini. Ne quis vos sedúcat ullo modo; quóniam nisi vénerit discéssio primum et revelátus
fúerit homo iniquitátis, fílius perditiónis, qui adversátur et extóllitur supra omne, quod dícitur Deus aut
quod cólitur, ita ut in templo Dei sédeat, osténdens se quia sit Deus.
Non retinétis quod, cum adhuc essem apud vos, hæc dicébam vobis? Et nunc quid detíneat scitis, ut ipse revelétur
in suo témpore. Nam mystérium iam operátur iniquitátis; tantum qui tenet nunc, donec de médio fiat.
Et tunc revelábitur ille iníquus, quem Dóminus Iesus interfíciet spíritu oris sui et déstruet illustratióne advéntus
sui, eum, cuius est advéntus secúndum operatiónem Sátanæ in omni virtúte et signis et prodígiis mendácibus et in omni
seductióne iniquitátis his, qui péreunt, eo quod caritátem veritátis non recepérunt, ut salvi fíerent. Et ídeo mittit
illis Deus operatiónem erróris ut credant mendácio, ut iudicéntur omnes, qui non credidérunt veritáti, sed consensérunt iniquitáti.
Nos autem debémus grátias ágere Deo semper pro vobis, fratres, dilécti a Dómino, quod elégerit vos Deus primítias in
salútem in sanctificatióne Spíritus et fide veritátis, ad quod et vocávit vos per evangélium nostrum in acquisitiónem
glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Itaque, fratres, state et tenéte traditiónes, quas didicístis sive per sermónem sive per epístulam nostram. Ipse autem
Dóminus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui diléxit nos et dedit consolatiónem ætérnam et spem bonam in grátia,
consolétur corda vestra et confírmet in omni ópere et sermóne bono.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Ad gentes Concílii Vaticáni secúndi de activitáte missionáli Ecclésiæ
Quamvis cuílibet discípulo Christi onus fídei disseminándæ pro parte sua incúmbat, Christus Dóminus semper e número discipulórum
vocat quos vult ipse, ut sint cum illo et ut mittat eos géntibus prædicáre.
Quare per Spíritum Sanctum, qui charísmata prout vult ad utilitátem dívidit, vocatiónem missionáriam in córdibus singulórum inspírat,
simúlque in Ecclésia súscitat institúta, quæ munus evangelizatiónis ad totam Ecclésiam pértinens tamquam próprium offícium suscípiant.
Speciáli enim vocatióne signántur, qui cóngrua naturáli índole prǽditi, dótibus et ingénio idónei, paráti sunt ad opus missionále
suscipiéndum, sive autóchtones sive éxteri: sacerdótes, religiósi, láici. A legítima auctoritáte missi, fide et obœdiéntia ad eos,
qui longe sunt a Christo, éxeunt, segregáti in opus ad quod assúmpti sunt tamquam minístri Evangélii, ut fiat oblátio géntium
accépta et sanctificáta in Spíritu Sancto.
At vero Deo vocánti homo respondére debet tali modo, ut carni et sánguini non acquiéscens totum sese devínciat óperi Evangélii.
Hoc autem respónsum dari nequit nisi Spíritu Sancto incitánte et roboránte.
Missus enim intrat in vitam et missiónem eius, qui semetípsum exinanívit formam servi accípiens. ídeo parátus esse debet ad vitam
stare vocatióni suæ, renuntiáre sibi et ómnibus quæ hucúsque sua hábuit, et ómnibus ómnia sese fácere.
Annúntians Evangélium in géntibus, cum fidúcia notum fáciat mystérium Christi, pro quo legatióne fúngitur, ita ut in ipso áudeat,
prout opórtet, loqui, scándalum crucis non erubéscens.
Vestígia premens Magístri sui, mitis et húmilis corde, maniféstet iugum eius suáve esse et onus leve.
Vita revéra evangélica, in multa patiéntia, in longanimitáte, in suavitáte, in caritáte non ficta testimónium reddat Dómino suo, si
necésse est, usque ad sánguinis effusiónem.
Virtútem et fortitúdinem a Deo impetrábit, ut cognóscat in multo experiménto tribulatiónis et altíssimæ paupertátis abundántiam esse gáudii.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ad multas illuminándas gentes beátum Ansgárium epíscopum míttere voluísti, eius nobis intercessióne concéde,
ut in tuæ veritátis luce iúgiter ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)