lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 februarius 2017
SS. septem fundatorum ordinis Servorum B. M. V., memoria ad libitum


Septem viri Florentiæ nati, prius vitam eremiticam duxerunt in monte Senario, beatam Mariam Virginem præsertim venerantes. Per totam Tusciam deinde prædicantes, instituerunt Ordinem Servorum beátæ Mariæ Virginis, quem Sedes Apostolica anno 1304 approbavit. Eorum memoria hac die celebratur, qua S. Alexius Falconieri, unus ex septem, dicitur obiisse anno 1310.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Proverbiórum

15,8-9.16-17.25-26.29.33; 16,1-9; 17,5
Homo coram Domino positus


     Víctimæ impiórum abominábiles Dómino: vota iustórum grata sunt ei. Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur iustítiam, diligétur. Mélius est parum cum timóre Dómini quam thesáuri magni cum sollicitúdine. Mélius est deménsum ólerum cum caritáte quam vítulus saginátus cum ódio.
     Domum superbórum demoliétur Dóminus et firmos fáciet términos víduæ. Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus sermo pulchérrimus. Longe est Dóminus ab ímpiis et oratiónes iustórum exáudiet. Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas.
     Hóminis est ánimum præparáre, et Dómini est respónsio linguæ. Omnes viæ hóminis puræ sunt óculis eius, spirítuum ponderátor est Dóminus. Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ. Univérsa secúndum próprium finem operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum.
     Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus in manu fúerit, non erit ínnocens. Misericórdia et veritáte redímitur iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.
     Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque eius convértet ad pacem. Mélius est parum cum iustítia quam multi fructus sine æquitáte. Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus eius.
     Qui déspicit páuperem, éxprobrat Factóri eius; et qui in ruína lætátur alteríus, non erit impunítus.

RESPONSORIUM

Deut 6, 12b. 13a; Prov 15, 33

R. Ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti; * Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies.
V. Timor Dómini disciplína sapiéntiæ, et glóriam præcédit humílitas. * Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies.

LECTIO ALTERA

E Legénda de orígine Ordinis Servórum beátæ Maríæ Vírginis

(Monumenta Ord. Serv. B. Mariae Virginis, 1, 3. 5. 6. 11: pp. 71 ss.)

Laudemus viros gloriosos

     Fuérunt septem viri multa reveréntia et honóre digni, quos Dómina nostra, velut septem stellas coniúngens, per eórum ánimæ et córporis uniónem, suum et servórum suórum Ordinem inchoávit.
     Horum autem nullum, cum nostrum Ordinem introívi, répperi corporáliter supervívere, præter unum, qui frater Aléxius vocabátur. Hunc autem fratrem Aléxium plácuit Dóminæ nostræ usque ad nostra témpora a corpórea morte líberum reserváre, quátenus ipso referénte oríginem nostri Ordinis haberémus. Vita autem dicti fratris Aléxii talis erat, prout experiménto dídici et óculis conspéxi, quod non solum præséntes movébat suo exémplo, verum étiam suæ et sociórum perfectiónis et antedíctæ religiositátis statum approbábat.
     Horum status, ántequam corporáliter se unírent, fuit quádruplex.
     Primus fuit quantum ad Ecclésiam. Nam eórum áliqui, virginitátem vel castitátem perpétuo serváre statuéntes, nondum matrimónio se ligáverant, álii vero matrimónio iam coniúncti, et álii nihilóminus erant per mortem uxórum a matrimónio tunc solúti.
     Secúndus autem status erat quantum ad civitátis utilitátem. Etenim ista terréna negotiándi et mútuo commutándi secúndum mercantíæ artem erant constitúti. At vero ubi margarítam pretiósam invenérunt, scílicet Ordinem nostrum, non solum ómnia quæ possidébant paupéribus erogábant, verum étiam seípsos Deo et Dóminæ, ad eis fidelíssime serviéndum, voluntáte hílari impendérunt.
     Tértius eórum status fuit quantum ad Dóminæ nostræ reveréntiam et honórem. Nam Floréntiæ erat quædam socíetas ad honórem Vírginis Maríæ a longíssimo témpore institúta, quæ, ex sui diuturnitáte et hóminum et mulíerum multitúdine et sanctitáte, nomen maioritátis præ céteris erat consecúta, ita ut speciáliter Socíetas maior Dóminæ nostræ appellabátur. Ex ista prædícti septem viri, velut Dóminæ nostræ præcípui amatóres, ante eórum corporálem uniónem, exstitérunt.
     Quartus eórum status fuit quantum ad ánimæ eórum perfectiónem. Deum super ómnia diligébant, et, in eum cuncta quæ per eos fiébant débito órdine dirigéndo, eum in cunctis cogitatiónibus, verbis et opéribus honorábant.
     Postquam autem firmo propósito se velle ínvicem corporáliter congregáre divíno spirámine iam firmássent, Dómina nostra ad hoc eos speciáliter inducénte, domos próprias et famílias disposuérunt, famíliis necessária reliquérunt, resíduum vero paupéribus erogárunt. Tandem viros boni consílii, vitæ et exémpli perquiréntes, eis suum concéptum aperuérunt.
     Itaque montem Senárium ascendéntes et in eius summitáte quandam domúnculam cóngruam erigéntes, se ad eam corporáliter inhabitándam transtulérunt. Ibi cogitáre incepérunt se non solum ad sanctitátem acquiréndam, sed étiam ut sibi álios aggregándo Ordinem novum per eos a Dómina nostra incéptum augmentárent. Idcírco se ad sibi fratres aggregándos disponéntes, quosdam eórum recepérunt et ita Ordinem nostrum erexérunt. Hoc autem fuit a Dómina nostra principáliter ædificátum, in humilitáte fratrum nostrórum fundátum, ipsórum concórdia fabricátum et paupertáte conservátum.

RESPONSORIUM

Act 4, 32; 2, 46b-47a

R. Multitúdinis erat cor et ánima una, * Nec quisquam eórum, quæ possidébant, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia.
V. Sumébant cibum cum exsultatióne et simplicitáte cordis, collaudántes Deum et habéntes grátiam ad omnem plebem. * Nec quisquam eórum, quæ possidébant, áliquid suum esse dicébat, sed erant illis ómnia commúnia.

ORATIO

Orémus:
Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum ad te pópulum provexérunt. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)