lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 maius 2017
SS. Nerei et Achilei, martyrum, memoria ad libitum


Milites tribunali addicti, protinus ad fidem conversi, militiam abiecerunt; propter quod ad mortem damnati sunt, probabiliter tempore Diocletiani. Eorum sepulcrum in cœmeterio ad viam Ardeatinam asservatur, ubi et basilica est ædificata in eorum honorem.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris. Allelúia.

Psalmus 77 (78), 1-39
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc figuræ fuerunt nostræ. (1 Cor 10, 6)

I

1 Atténdite, pópule meus, doctrínam meam; *
      inclináte aurem vestram in verba oris mei.

2 Apériam in parábolis os meum, *
      éloquar arcána ætátis antíquæ. –

3 Quanta audívimus et cognóvimus ea, †
      et patres nostri narravérunt nobis, *

4     non occultábimus a fíliis eórum,
   generatióni álteri narrántes laudes Dómini et virtútes eius *
      et mirabília eius, quæ fecit. –

5 Constítuit testimónium in Iacob *
      et legem pósuit in Israel;
   quanta mandáverat pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis, *

6    ut cognóscat generátio áltera, fílii, qui nascéntur.
   Exsúrgent et narrábunt fíliis suis, *

7    ut ponant in Deo spem suam
   et non obliviscántur óperum Dei *
      et mandáta eius custódiant.

8 Ne fiant sicut patres eórum, *
      generátio rebéllis et exásperans;
   generátio, quæ non firmávit cor suum, *
      et non fuit fidélis Deo spíritus eius.

9 Fílii Ephraim, intendéntes et mitténtes arcum, *
       convérsi sunt in die belli. –

10 Non custodiérunt testaméntum Dei *
       et in lege eius renuérunt ambuláre.

11 Et oblíti sunt factórum eius *
       et mirabílium eius, quæ osténdit eis.

12 Coram pátribus eórum fecit mirabília *
       in terra Ægýpti, in campo Táneos.

13 Scidit mare et perdúxit eos, *
       et státuit aquas quasi in utre.

14 Et dedúxit eos in nube per diem *
       et per totam noctem in illuminatióne ignis.

15 Scidit petram in erémo *
       et adaquávit eos velut abýssus multa.

16 Et edúxit rívulos de petra *
       et dedúxit tamquam flúmina aquas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris. Allelúia.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris. Allelúia.

II

17 Et apposuérunt adhuc peccáre ei, *
       in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.

18 Et tentavérunt Deum in córdibus suis, *
       peténtes escas animábus suis;

19 et contra Deum locúti sunt, *
       dixérunt: "Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?"

20 Ecce percússit petram, et fluxérunt aquæ, *
       et torréntes inundavérunt.
    "Numquid et panem póterit dare *
       aut paráre carnes pópulo suo?"

21 ídeo audívit Dóminus et exársit, et ignis accénsus est in Iacob, *
       et ira ascéndit in Israel.

22 Quia non credidérunt in Deo, *
       nec speravérunt in salutári eius. –

23 Verúmtamen mandávit núbibus désuper *
       et iánuas cæli apéruit;

24 et pluit illis manna ad manducándum *
       et panem cæli dedit eis:

25 panem angelórum manducávit homo; *
       cibária misit eis ad abundántiam.

26 Excitávit austrum in cælo, *
       et indúxit in virtúte sua áfricum;

27 et pluit super eos sicut púlverem carnes *
       et sicut arénam maris volatília pennáta:

28 et cecidérunt in médio castrórum eórum, *
       circa tabernácula eórum.

29 Et manducavérunt et saturáti sunt nimis, *
       et desidérium eórum áttulit eis.

30 Nondum recésserant a desidério suo, *
       adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum,

31 et ira Dei ascéndit super eos, †
       et occídit pingues eórum *
       et eléctos Israel prostrávit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris. Allelúia.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet. Allelúia.

III

32 In ómnibus his peccavérunt adhuc *
       et non credidérunt in mirabílibus eius;

33 et consúmpsit in hálitu dies eórum *
       et annos eórum cum festinatióne.

34 Cum occíderet eos, quærébant eum *
       et convérsi veniébant dilúculo ad eum;

35 et rememoráti sunt quia Deus adiútor est eórum *
       et Deus Excélsus redémptor eórum est.

36 Et suasérunt ei in ore suo *
       et lingua sua mentíti sunt ei;

37 cor autem eórum non erat rectum cum eo, *
       nec fidéles erant in testaménto eius.

38 Ipse autem est miséricors *
       et propitiátur iniquitáti et non dispérdit.
    Sæpe avértit iram suam *
       et non accéndit omnem furórem suum.

39 Et recordátus est quia caro sunt, *
       spíritus vadens et non rédiens.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

17, 1-18
Babylon magna

     Ego Ioánnes vidi, et venit unus de septem ángelis, qui habébant septem phíalas, et locútus est mecum dicens: «Veni, osténdam tibi damnatiónem meretrícis magnæ, quæ sedet super aquas multas, cum qua fornicáti sunt reges terræ, et inebriáti sunt, qui inhábitant terram, de vino prostitutiónis eius». Et ábstulit me in desértum in spíritu. Et vidi mulíerem sedéntem super béstiam coccíneam, plenam nomínibus blasphémiæ, habéntem cápita septem et córnua decem. Et múlier erat circúmdata púrpura et cóccino et inauráta auro et lápide pretióso et margarítis, habens póculum áureum in manu sua plenum abominatiónibus et immundítiis fornicatiónis eius, et in fronte eius nomen scriptum, mystérium: «Bábylon magna, mater fornicatiónum et abominatiónum terræ».
     Et vidi mulíerem ébriam de sánguine sanctórum et de sánguine mártyrum Iesu. Et mirátus sum, cum vidíssem illam, admiratióne magna. Et dixit mihi ángelus: «Quare miráris? Ego tibi dicam mystérium mulíeris et béstiæ, quæ portat eam, quæ habet cápita septem et decem córnua: béstia, quam vidísti, fuit et non est, et ascensúra est de abýsso et in intéritum ibit. Et mirabúntur inhabitántes terram, quorum non sunt scripta nómina in libro vitæ a constitutióne mundi, vidéntes béstiam, quia erat et non est et áderit. Hic est sensus, qui habet sapiéntiam. Septem cápita septem montes sunt, super quos múlier sedet. Et reges septem sunt: quinque cecidérunt, unus est, álius nondum venit et, cum vénerit, opórtet illum breve tempus manére. Et béstia, quæ erat et non est, et is octávus est et de septem est et in intéritum vadit. Et decem córnua, quæ vidísti, decem reges sunt, qui regnum nondum accepérunt, sed potestátem tamquam reges una hora accípiunt cum béstia. Hi unum consílium habent et virtútem et potestátem suam béstiæ tradunt. Hi cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos, quóniam Dóminus dominórum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocáti et elécti et fidéles».
     Et dicit mihi: «Aquas, quas vidísti, ubi méretrix sedet, pópuli et turbæ sunt et gentes et linguæ. Et decem córnua, quæ vidísti, et béstia, hi ódient fornicáriam et desolátam fácient illam et nudam, et carnes eius manducábunt et ipsam igne concremábunt; Deus enim dedit in corda eórum, ut fáciant, quod illi plácitum est, et fáciant unum consílium et dent regnum suum béstiæ, donec consumméntur verba Dei. Et múlier, quam vidísti, est cívitas magna, quæ habet regnum super reges terræ».

RESPONSORIUM

Ap 17, 14; 6, 2

R. Reges terræ cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos; * quóniam Dóminus dominórum est et Rex regum, allelúia.
V. Data est ei coróna, et exívit vincens et ut vínceret. * Quóniam Dóminus dominórum est et Rex regum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos

(Ps 61, 4:CCL 39, 773-775)

Passiones Christi non in solo Christo

     Unus homo cum cápite et córpore suo Iesus Christus, salvátor córporis, et membra córporis, duo in carne una, et in voce una et in passióne una; et cum transíerit iníquitas, in réquie una. Passiónes ítaque Christi non in solo Christo; immo passiónes Christi nónnisi in Christo.
     Si enim Christum intéllegas caput et corpus, passiónes Christi nónnisi in Christo; si autem Christum intéllegas solum caput, passiónes Christi non in solo Christo. Si enim passiónes Christi in solo Christo, immo in solo cápite, unde dicit quoddam membrum eius Paulus apóstolus: Ut súppleam quæ desunt pressurárum Christi in carne mea?
     Si ergo in membris Christi es, quicúmque homo, quisquis hæc audis, quisquis hæc nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es), quidquid páteris ab eis qui non sunt in membris Christi, déerat passiónibus Christi.
     ídeo ádditur, quia déerat; mensúram imples, non superfúndis; tantum páteris, quantum ex passiónibus tuis inferéndum erat univérsæ passióni Christi, qui passus est in cápite nostro, et pátitur in membris suis, id est in nobis ipsis.
     Ad commúnem hanc quasi rempúblicam nostram quisque pro módulo nostro exsólvimus quod debémus, et pro possessióne vírium nostrárum quasi cánonem passiónum inférimus. Pariatória plenária passiónum ómnium non erit, nisi cum sǽculum finítum fúerit.
     Nolíte ergo putáre, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutiónem iniquórum, étiam illos qui venérunt missi ante Dómini advéntum prænuntiáre Dómini advéntum, non pertinuísse ad membra Christi. Absit ut non pertíneat ad membra Christi, qui pértinet ad civitátem quæ regem habet Christum.
     Tota ergo illa cívitas lóquitur, a sánguine Abel iusti usque ad sánguinem Zacharíæ. Inde et deínceps a sánguine Ioánnis per sánguinem Apostolórum, per sánguinem mártyrum, per sánguinem fidélium Christi, una cívitas lóquitur.

RESPONSORIUM

Ap 21, 4; 7, 16 (Is 49, 10)

R. Abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis sanctórum; et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor, neque dolor,* Quia prima abiérunt.
V. Non esúrient neque sítient ámplius, neque cadet super illos sol neque ullus æstus. * Quia prima abiérunt.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achílleum fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)