Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
Pro O.P.: B. Iacobi Salomoni, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius. Allelúia.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius. Allelúia.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis. Allelúia.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis. Allelúia.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino. Allelúia.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino. Allelúia.
V.
Christus resúrgens a mórtuis iam non móritur, allelúia.
R.
Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam; si diligámus
ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso manémus,
et ipse in nobis, quóniam de Spíritu suo dedit nobis. Et nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium
salvatórem mundi. Quisque conféssus fúerit: «Iesus est Fílius Dei», Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos,
qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est, et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo manet.
In hoc consummáta est cáritas nobíscum, ut fidúciam habeámus in die iudícii, quia sicut ille est, et nos sumus
in hoc mundo. Timor non est in caritáte, sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet;
qui autem timet, non est consummátus in caritáte.
Nos dilígimus, quóniam ipse prior diléxit nos. Si quis díxerit: «Díligo Deum», et fratrem suum óderit, mendax est;
qui enim non díligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest dilígere. Et hoc mandátum habémus
ab eo, ut, qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui pópulo tuo, ad mystérium salútis plénius attingéndum, Beátum Iacóbum próvide donásti, illíus méritis et exémplis præsta,
Fílium tuum ita agnóscere ut ipsum plénius vita exprímere valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)