lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 iunius 2017
S. Norberti, episcopi, memoria ad libitum


Natus est circa annum 1080 in regione Rhenana. Canonicus Ecclesiæ Xantensis, a vita mundana conversus, amplectitur vitam regularem et sacerdotio initiatur anno 1115. Vitam apostolicam aggressus, prædicationis munus suscepit, præsertim in Gallia et in Germania. Sociis sibi adscitis, fundamenta iecit Ordinis Præmonstratensis ac nonnulla fundavit monasteria. Archiepiscopus Magdeburgensis electus anno 1126, vitam christianam reformavit et fidem ad gentes ethnicas viciniores extendit. Mortuus est anno 1134.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Iob

31, 1-8. 13-23. 35-37
Iustitia Iob pristina

     Dixit Iob: «Pépigi fœdus cum óculis meis, ut ne cogitárem quidem de vírgine. Quæ enim pars mea apud Deum désuper, et quæ heréditas apud Omnipoténtem in excélsis? Numquid non perdítio est iníquo et alienátio operántibus iniustítiam? Nonne ipse consíderat vias meas et cunctos gressus meos dinúmerat? Si ambulávi in vanitáte, et festinávit in dolo pes meus, appéndat me in statéra iusta et sciat Deus integritátem meam. Si declinávit gressus meus de via, et si secútum est óculos meos cor meum, et si mánibus meis adhǽsit mácula, seram, et álius cómedat, et progénies mea eradicétur. Si contémpsi subíre iudícium cum servo meo et ancílla mea, cum disceptárent advérsum me, quid enim fáciam, cum surréxerit ad iudicándum Deus, et, cum quæsíerit, quid respondébo illi? Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operátus est, et formávit me in viscéribus unus? Si negávi, quod volébant, paupéribus et óculos víduæ languéscere feci; si comédi buccéllam meam solus, et non comédit pupíllus ex ea, quia ab infántia mea educávi eum ut pater et de ventre matris meæ diréxi eam; si despéxi pereúntem, eo quod non habúerit induméntum, et absque operiménto páuperem; si non benedixérunt mihi látera eius, et de velléribus óvium meárum calefáctus est; si levávi super pupíllum manum meam, cum vidérem in porta adiutórium mihi, úmerus meus a iunctúra sua cadat, et bráchium meum cum óssibus lacertórum confringátur, quia timor super me calámitas a Deo, et contra maiestátem eius nihil valérem! Quis mihi tríbuat auditórem? Ecce signum meum! Omnípotens respóndeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meæ, ut in úmero meo portem illum et álligem illum quasi corónam mihi. Númerum gráduum meórum pronuntiábo illi et quasi príncipem adíbo eum».

RESPONSORIUM

Iob 31, 3; Prov 15, 3; Iob 31, 4

R. Numquid non perdítio est iníquo, et alienátio operántibus iniustítiam? * In omni loco óculi Dómini contemplántur malos et bonos.
V. Nonne ipse consíderat vias meas et cunctos gressus meos dinúmerat? * In omni loco óculi Dómini contemplántur malos et bonos.

LECTIO ALTERA

E Vita sancti Norbérti epíscopi

(Cf. Vita s. Norberti: PL 170, 1262.1269.1294.1295; Litterae Apostolicae ab Innocentio II ad S. Norbertum: Acta Sanctorum, 21, in Appendice, p. 50)

Magnus inter magnos, et inter parvos exiguus

     Norbértus, inter eos mérito computátus qui reformatióni Gregoriánæ efficácius sese impendérunt, útpote qui primum volúerit clerum institúere, germánæ vitæ evangélicæ simul et apostólicæ dicátum, castum et páuperem, qui suscíperet «simul novi hóminis induméntum páriter et ornaméntum: illud quidem in hábitu religiónis, istud vero in dignitáte sacerdótii», et inténderet «sanctas Scriptúras sequi et Christum ducem habére». Cui tria commendáre solébat: «circa altáre et divína offícia mundítiam, excéssuum et neglegentiárum in capítulo emendatiónem, páuperum curam et hospitalitátem».
     Sacerdótibus vero, qui in cœnóbio Apostolórum vices gerébant, tantam adiúnxit, ad instar Ecclésiæ primitívæ, credéntium laicórum et feminárum multitúdinem, ut plúrimi assérerent a tempóribus Apostolórum nullum tam brevi témporis spátio sua institutióne tot perféctæ vitæ imitatóres Christo acquisivísse.
     Archiepíscopus factus, confrátres suos advocávit ut regiónem Vendórum ad fidem addúcerent; clerum autem suæ diœcésis, non obstánte tumúltu et commotióne pópuli, ad reformatiónem addúcere est conátus.
     Præcípuum dénique eius stúdium fuit ut bonam concórdiam inter Sedem Apostólicam et Impérium, serváta tamen libertáte electiónum ecclesiasticárum, ita muníret et augéret, ut Innocéntius papa Secúndus ei scrípserit: «Sedes Apostólica de te, tam devóto fílio, plenis viscéribus gratulátur», imperatórque eum fécerit archicancellárium impérii.
     Quæ ómnia prǽstitit fide omníno intrépida: «In Norbérto éminet fides, aiébant, ut in Bernárdo Claravallénsi cáritas»; deínde lepiditáte conversatiónis, «quippe qui magnus inter magnos et inter parvos exíguus, ómnibus se amábilem præbéret»; summa demum eloquéntia: «verbum Dei ignítum, urens vítia, ácuens virtútes, benévolas ánimas ditans sapiéntia», contémplans divína assídue meditabátur et impávide diffúdit.

RESPONSORIUM

2 Tim 4, 2. 5; cf. Act 20, 28

R. prædica verbum, insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra in omni patiéntia et doctrína; * in ómnibus labóra, opus fac evangelístæ.
V. Atténde univérso gregi, in quo te Spíritus Sanctus pósuit epíscopum páscere ecclésiam Dei. * In ómnibus labóra, opus fac evangelístæ.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Norbértum epíscopum Ecclésiæ tuæ oratióne ac pastoráli zelo minístrum exímium effecísti, præsta, quǽsumus, ut, eius interveniénte suffrágio, fidélium grex pastóres iuxta cor tuum et salutária páscua semper invéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)