Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. IX
Pro O.P.: B. Ioannis Dominici, episcopi, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
Postquam locútus est Dóminus verba hæc ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanítem: «Irátus est furor
meus in te et in duos amícos tuos, quóniam non estis locúti coram me rectum sicut servus meus Iob.
Súmite ergo vobis septem tauros et septem aríetes; et ite ad servum meum Iob et offérte holocáustum pro vobis;
Iob autem servus meus orábit pro vobis. Fáciem eius suscípiam, ut non vobis imputétur stultítia; neque enim locúti
estis ad me recta sicut servus meus Iob». Abiérunt ergo Eliphaz Themanítes et Baldad Suhítes et Sophar Naamathítes
et fecérunt, sicut locútus fúerat Dóminus ad eos, et suscépit Dóminus fáciem Iob.
Dóminus vertit sortem Iob, cum oráret ille pro amícis suis; et áddidit Dóminus ómnia, quæcúmque fúerant Iob, duplícia.
Venérunt autem ad eum omnes fratres sui et univérsæ soróres suæ et cuncti, qui nóverant eum prius; et comedérunt cum
eo panem in domo eius et movérunt super eum caput et consoláti sunt eum super omni malo, quod intúlerat Dóminus super
eum; et dedérunt ei unusquísque argénteum unum et ináurem áuream unam.
Dóminus autem benedíxit novíssimis Iob magis quam princípio eius; et facta sunt ei quattuórdecim mília óvium et sex mília
camelórum et mille iuga boum et mille ásinæ. Et fuérunt ei septem fílii et tres fíliæ; et vocávit nomen uníus Colúmbam
et nomen secúndæ Cássiam et nomen tértiæ Cornu stíbii. Non sunt autem invéntæ mulíeres speciósæ sicut fíliæ Iob in univérsa
terra; dedítque eis pater suus hereditátem inter fratres eárum. Vixit autem Iob post hæc centum quadragínta annis et vidit
fílios suos et fílios filiórum suórum usque ad quartam generatiónem; et mórtuus est senex et plenus diérum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E libro beáti Ioánnis Domínici epíscopi De amóre caritátis
Fides et spes ad hómines tantum ratiónem habent, cáritas in Deo; fides montes tradúcere potest, cáritas autem montes cælum terrámque creat; fides creatúram
hortátur ut díligens ad paradísum conténdere nitátur; cáritas Deum rogat ut ardens in terram descéndat ita ut homo via caritátis suæ in cælum pervéniat.
[Fides dicit: servi, homo, Deo .tuo, sicut débitum est; dicit cáritas: fac te, Deus, hóminem atque hómini servi qui tibi debet plura quam habet.
Dicit fides: homo pulsa cælum ut tibi aperiátur. Dicit cáritas: Deus, frange cælum ut homo cælum apértum invéniat. Fides docet hóminem propter Dei amórem mori, cáritas Deum invítat ut Deus pro
hómine moriátur et homo pro Deo suo. Fides hómini Deum a longe osténdit, cáritas hóminem ad Deum affert et quæ Deum hóminem fecit, et hunc Deum facit.]
Fides tantum dómina est quia hic tantum regnat ubi non habémus manéntem civitátem sed exspectámus futúram; cáritas autem imperátrix est cæli et terræ. Fides
agrícola est, cáritas civis. Fides imperátrix est multárum humílium creaturárum, cáritas angelórum; fides supra servos est, cáritas supra fílios diléctos sanctósque.
Hoc bene consídera. Si in sole esset univérsus velut noster, a quo ipse illuminarétur, calefíeret, lætificarétur, dirigerétur? Minime quidem rádiis, sed esséntia
eius tantum, quia sol in esséntia sua univérsum illum totum cóntinet. Univérsum nostrum illúminat, caléfacit, lætificat, dírigit non seípso — ad nos enim veníre
nequit — sed rádio suo quem ad nos mittit. Rátio ígitur quare sol rádio suo hæc perfíciat est quia ad nos veníre nequit. Ita et multo magis de Deo cógita.
Pater velut sol rádium suum gignit, Verbum vidélicet ætérnum et essentiále. Pater Verbúmque, velut sol ac rádium æstum essentiálem prodúcunt, hoc est Spíritum
Sanctum, ita ut sol iste divínus poténtia lux ignísque sit, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus, poténtia véritas et cáritas, Deus unus et tres persónæ; et sol
iste divínus totus est potens, totus lucens, totus ardens. Non tres poténtiæ sed una; non tres luces sed una; non tres ignes sed unus.
Hic nihilóminus parvum dúbium óritur. Dictum est quod nos omnes in Deo sumus et Deus cáritas est; ígitur vidéri potest quod omnes in caritáte su¬mus, et ita omnes
sumus in veritáte et omnes in vera poténtia sumus. Hoc autem falsum est quia pauci sunt in caritáte; multi contra in erróre ac mendácio versántur, et plures débiles
sunt et fragilitáte reténti.
Primum autem exémplo respóndeo: multi pisces in sole sunt sed aqua coopérti et non concaléscunt; multi cæci in luce consístunt et non vident; multa vasa cibum cóntinent
et non edunt. Vide ígitur quóniam non súfficit esse in loco áliquo ad loci virtútem participándam, sine débita dispositióne. Ægrótus sine utilitáte cómedit,
mórtuus in igne pósitus calórem non pércipit. Etsi quis in sole consístit et frigidíssima aqua sine intermissióne respérgere se facit, non concaléscit sed sine intermissióne cóntremit.
Ita, etsi pósiti in igne divíno sumus — qui non corpus caléfacit, sed ánimam incéndit — nullum de hoc divíno igne benefícium accípimus si grándinem carnis,
gláciem mundi, ventum tentatiónis super ánimam inícere quis non désinat. Ex his prædíctis necésse est ánimam remótam habeámus nec quisquam erit qui a calóre eius abscondátur, sicut Psalmísta dicit.
RESPONSORIUM
Vel alia:
E Tractátu beáti Ioánnis Domínici epíscopi De obligatióne Constitutiónum in Ordine prædicatórum
Ad artículum: an Constitutiónes Fratrum prædicatórum óbligent suos professóres, indúbie respondéndum est quod sic. Hoc enim notum est tam ex textu ordinánte,
mandánte, præcipiénte et prohibénte quam ex ratione.
Verum in prólogo dictárum constitutiónum dícitur: « Nólumus quod prædíctæ constitutiónes óbligent nos ad culpam sed ad pœnam, nisi propter præcéptum vel contémptum ».
Quisquis autem créditur secúndum se obligári ad id quod suæ salúti et iustæ commoditáti est magis propínquum.
Quæro quid per professiónem importétur per primum, cum dicit: « Promitto obœdiéntiam Deo»? Numquid sensus erit: Deo et céteris sanctis qui sequúntur, obœdíre promítto
secúndum régulam et constitutiónes, aut simplíciter Deo ad obœdiéndum se obligáre de novo? Si primo modo, aut hoc est legem impónere Deo, quod non possit sibi áliud
imperáre quam sit in illis scriptum, aut se obligáre per votum ad observántiam régulæ et constitutiónum. Primum est derisíbile et nugatórium, secúndum est formidábile et nimis obligatórium.
Quidquid autem sit sentiéndum de obœdiéntia Deo per professiónem illam promíssa, quid dicémus de Vírgine gloriósa, quia addit: « et beátæ Maríæ »? Sive de prætéritis
sive de futúris imperándis ab ipsa id exponátur, ad rem non pertinére sciétur.
Tandem addit: « et beáto Domínico ». Utinam sic crederémus profitéri, ut institútis beáti Patris Domínici, vita et verbis expréssis, scirémus nos obligátos! Nam
floréret spatiósus Ordo Domínici rosis et líliis, víolis cum croco, et sicut cynnamómum et bálsamum aromatízans daret suavitátem odóris, contínue egrédiens de desérto,
sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ et thuris et univérsi púlveris pigmentárii!
Dicámus ígitur hos tres, verbis professiónis, sicut vades sponsiónis præpóni et recipiénti profiténtes quasi fideiusisóres donári, secúndum quod in contráctibus spirituálibus
consuévit servári tam in Véteri quam in Novo Testaménto. Hos lædit et quasi negat proféssus si tribus illis téstibus advocátis, quæ promíttit non servat, et contra se eos próvocat in iudício.
Et vide quam notánter tria vota cum suis circumstántiis professúrus, tres illos, Deum, beátam Maríam et beátum Domínicum tantum indúcit, et non beátum Augustínum, secúndum
cuius régulam principáliter profitétur. Nam beátus Augustínus non fuit sine possessiónibus quoad primum; non castus ante baptísmum sed de concubína prolem, nómine Adeodátum,
suscépit quoad secúndum; et non súbditus sed prælátus, áliis ímperans quoad tértium.
[Sed tres illi, in his tribus votis, fuérunt potíssimi.
Hoc patet de Hómine Deo, non habénte ubi caput reclináret, quoad paupertátem; vírgine de vírgine nato, quoad castitátem; qui non venit própriam voluntátem fácere sed Patris, quoad obœdiéntiam.
Nota sunt hæc de Vade secúnda, quæ étiam puélla sive infántula, summi sacerdótis se súbdidit disciplinæ, et hoc quantum ad tértium; non cognóvit virum, semper inexpérta
viri thori, et hoc quoad médium; tantúmque paupertátem diléxit, ut non posset émere agnum pro oblatióne fílii sui nupérrime a Magis ditíssime muneráta.
At tértius asséssor, beátus Domínicus, altíssimæ paupertátis éxstitit patriárcha; virginitátem conservávit in ævum; et tantæ obœdiéntiæ bono flóruit férvidus amátor
illíus, ut nollet, cum tamen esset sciéntia plenus et spíritu, conscríbere régulam sed elígere scriptam, ut obœdíret priúsquam obœirétur, et semper étiam magistrátui
Ordinis renúntians, ávidus súbici fíliis suis per obœdiéntiæ salubérrimum bonum.]
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, supémi consílii et caritátis largítor, qui, in conservánda Ecclésiæ unitáte promovendáque regulári observántia, Beátum Ioánnem epíscopum virtúte roborasti,
eius intercessióne nobis concéde ut quæ sunt unitátis et pacis, iúgiter sectémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)