Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XII
S. Cyrilli Alexandrini, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
V.
Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R.
Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
LECTIO PRIOR
De libro primo Samuélis
In diébus illis: Cum regréssus esset David, percússo Philisthæo, tulit eum Abner et introdúxit coram Saul
caput Philisthǽi habéntem in manu. Et ait ad eum Saul «De qua progénie es, o aduléscens?». Dixítque David: «Fílius servi tui Isai Bethlehemítæ ego sum».
Et factum est, cum complésset loqui ad Saul, ánima Iónathan colligáta est ánimæ David, et diléxit eum Iónathan quasi ánimam suam. Tulítque eum
Saul in die illa et non concéssit ei, ut reverterétur domum patris sui. Iniérunt autem Iónathan et David fœdus; diligébat enim eum quasi
ánimam suam. Et exspoliávit se Iónathan túnicam, qua erat vestítus, et dedit eam David et réliqua vestiménta sua usque ad gládium et arcum
suum et usque ad bálteum. Egrediebátur quoque David ómnia, quæcúmque misísset eum Saul, et próspere agébat; posuítque eum Saul super viros belli,
et accéptus erat in óculis univérsi pópuli, étiam in conspéctu famulórum Saul.
Porro, cum reverteréntur, cum redíret David, percússo Philisthæo, egréssæ sunt mulíeres de univérsis úrbibus Israel cantántes chorósque ducéntes
in occúrsum Saul regis in týmpanis et in cánticis lætítiæ et in sistris. Et præcinébant mulíeres ludéntes atque dicéntes: «Percússit Saul mília
sua, et David decem mília sua».
Irátus est autem Saul nimis, et displícuit in óculis eius iste sermo, dixítque: «Dedérunt David decem mília et mihi dedérunt mília; quid ei súperest
nisi solum regnum?». Non rectis ergo óculis Saul aspiciébat David ex die illa et deínceps.
Diléxit autem Michol fília Saul áltera David, et nuntiátum est Saul et plácuit ei; dixítque Saul: «Dabo eam illi, ut fiat ei in scándalum, et sit
super eum manus Philisthinórum». Dixit ergo Saul ad David áltera vice: «Gener meus eris hódie». Et mandávit Saul servis suis: «Loquímini ad David
secréto dicéntes: “Ecce places regi, et omnes servi eius díligunt te; nunc ergo esto gener regis”». Et locúti sunt servi Saul in áuribus David
ómnia verba hæc, et ait David: «Num parum vobis vidétur génerum esse regis? Ego autem sum vir pauper et ténuis». Et renuntiavérunt servi Saul
dicéntes: «Huiuscémodi verba locútus est David». Dixit autem Saul: «Sic loquímini ad David: “Non habet necésse rex sponsália, nisi tantum centum
præpútia Philisthinórum, ut fiat últio de inimícis regis”». Porro Saul cogitábat trádere David in mánibus Philisthinórum.
Cumque renuntiássent servi eius David verba, quæ díxerat Saul, plácuit sermo in óculis David, ut fíeret gener regis. Et nondum erant dies impléti,
cum David surgens ábiit cum viris, qui sub eo erant, et percússit ex Philísthim ducéntos viros; et áttulit præpútia eórum, et annumeravérunt ea regi, ut esset gener eius.
Dedit ítaque ei Saul Michol fíliam suam uxórem. Et vidit Saul et intelléxit quia Dóminus esset cum David; Michol autem fília Saul diligébat eum.
Et Saul magis cœpit timére David; factúsque est Saul inimícus David cunctis diébus. Et egréssi sunt príncipes Philisthinórum; et, quotiescúmque
egrediebántur, próspere agébat David magis quam omnes servi Saul, et célebre factum est nomen eius nimis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi
Miror maiórem in modum esse áliquos omníno qui utrum sacra Virgo Deípara appellánda sit, plane addúbitent. Etenim, si Dóminus noster Iesus Christus
Deus est, quo tandem modo sacra Virgo, quæ illum édidit, Deípara non dicátur? Hanc fidem divíni discípuli nobis tradidérunt, quamvis istíus dictiónis
non memínerint. Ad hunc modum a sanctis pátribus institúti sumus. Enimvéro percélebris memóriæ pater noster Athanásius, libro quem de sancta et
consubstantiáli Trinitáte conscrípsit, oratióne tértia, sacram Vírginem passim Deíparam nóminat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino. Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam,
tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio
Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)
Cogor autem ipsis illíus verbis hoc loco uti, quæ hunc in modum se habent: «Itaque divínæ Scriptúræ scopus ac charácter, ut sæpe monúimus, eiúsmodi
est ut utrúmque de Christo salvatóre nostro pronúntiet: puta Deum illum esse, et numquam non hoc ipsum exstitísse, ut qui Patris sit Verbum, eiusdémque
splendor et sapiéntia; tum eúndem rursum novíssimis hisce tempóribus córpore ex Deípara Vírgine María sumpto, nostri causa hóminem factum esse».
Et nonnúllis interiéctis íterum: «Multi exstitére sancti, et ab omni peccáto immúnes: nam et Ieremías de matérno útero sanctificátus est, et Ioánnes
in lucem nondum éditus, voce Deíparæ Maríæ percépta, lætabúndus exsíliit». Sane idóneus est hic vir, appriméque dignus cui intrépide fidem adiúngere,
quemque tuto sequi líceat, ut qui nihil protulísset quod a divínis lítteris aliénum esset.
Et a Deo quidem inspiráta Scriptúra Dei Verbum carnem factum, hoc est, carni ánimam ratiónis cómpotem habénti unítum affírmat. Apprehéndit ergo Dei
Verbum semen Abrahæ, corpúsque ex mulíere sibi cónstruens, carnis et sánguinis párticeps factus est, ita ut iam non solum Deus sit, sed propter
coniunctiónem homo quoque nostri símilis factus intellegátur.
Ex duábus ígitur rebus, divinitáte nimírum et humanitáte, certo constat Emmánuel. Unus tamen Dóminus Iesus Christus, unus verus naturalísque Fílius,
qui Deus simul et homo est; non homo deificátus, par illis qui per grátiam divínæ natúræ partícipes efficiúntur, sed Deus verus, qui salútis nostræ
causa in humána forma appáruit, prout Paulus quoque hisce verbis testátur: Quando, ait,
R.
Iste est qui ante Deum magnas virtútes operátus est, et omnis terra doctrína eius repléta est; *
ipse intercédat pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.
V.
Iste est sacérdos Dómini, qui in mandátis eius meditátus est die ac nocte. *
Ipse intercédat pro nobis ad Dóminum Deum nostrum.
Deus, qui beátum Cyríllum epíscopum divínæ maternitátis beatíssimæ Vírginis Maríæ assertórem invíctum effecísti, concéde, ut qui vere eam
Genetrícem Dei crédimus, per incarnatiónem Christi Fílii tui salvémur. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Deo grátias.