lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 september 2017
Pro O.P.: Anniversarium familiarium et benefactorum defunctorum ordinis nostri, memoria ad libitum


Paupertas evangelica, quæ sancti Patris Dominici voluntate prædicationem in Ordine nostro custodit, efficit pulchre ut multi, amici ac benefactores, vel ipsa actuosa sua conversatione, vel bonorum suorum donatione, nos adiuvent ad munus evangelicum implendum. Hos omnes igitur, pergrata communi celebratione hodie recolimus benefactores nostros defunctos et familiares Ordini nostro multis modis variisque vinculis coniunctos.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Nocte surgéntes vigilémus omnes,
semper in psalmis meditémur atque
víribus totis Dómino canámus
   dúlciter hymnos,

Ut, pio regi páriter canéntes,
cum suis sanctis mereámur aulam
íngredi cæli, simul et beátam
   dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
   glória mundum. Amen.

Diurno tempore:

Ad preces nostras deitátis aures,
Deus, inclína pietáte sola;
súpplicum vota súscipe, precámur
   fámuli tui.

Réspice clemens sólio de sancto
vultu seréno, lámpadas illústra
ólei nostri, ténebras depélle
   péctore cunctas.

Crímina laxa pietáte multa,
áblue sordes, víncula disrúmpe,
parce peccátis, réleva iacéntes
   déxtera tua.

Glória Deo sit ætérno Patri,
sit tibi semper, Genitóris Nate,
cum quo per cuncta Spíritus æquális
   sǽcula regnat. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

20, 7-18
Anxietates prophetæ

     Seduxísti me, Dómine, et sedúctus sum; fórtior me fuísti et invaluísti. Factus sum in derísum tota die, omnes subsánnant me. Quia quotiescúmque loquor, vocíferor, iniquitátem et vastitátem clámito; et factus est mihi sermo Dómini in oppróbrium et in derísum tota die. Et dixi: «Non recordábor eius, neque loquar ultra in nómine illíus». Et factus est in corde meo quasi ignis exǽstuans clausúsque in óssibus meis: et deféci, ferre non sústinens. Audívi enim contumélias multórum et terrórem in circúitu: «Denuntiáte, et denuntiémus eum». Omnes pacífici mei observábant lapsum meum: «Forte decipiétur, et prævalébimus advérsus eum et consequémur ultiónem ex eo».
     Dóminus autem mecum est quasi bellátor fortis; idcírco, qui persequúntur me, cadent et infírmi erunt. Confundéntur veheménter, quia non prosperáti sunt; oppróbrium sempitérnum, quod numquam delébitur. Et tu, Dómine exercítuum, probátor iusti qui vides renes et cor, vídeam, quæso, ultiónem tuam ex eis; tibi enim revelávi causam meam.
     Cantáte Dómino, laudáte Dóminum, quia liberávit ánimam páuperis de manu malórum. Maledícta dies, in qua natus sum; dies, in qua péperit me mater mea, non sit benedícta. Maledíctus vir, qui annuntiávit patri meo dicens: «Natus est tibi puer másculus», et gáudio lætificávit eum; sit homo ille, ut sunt civitátes quas subvértit Dóminus, et non pænítuit eum: áudiat clamórem mane et ululátum in témpore meridiáno, qui non me interfécit a vulva, ut fíeret mihi mater mea sepúlcrum, et vulva eius concéptus ætérnus. Quare de vulva egréssus sum, ut vidérem labórem et dolórem, et consumeréntur in confusióne dies mei?

RESPONSORIUM

Cf. Ier 20, 10-11a; Ps 30 (31), 14

R. Contumélias et terróres passus sum ab eis, qui erant pacífici mei, et custodiéntes latus meum, * Sed tu, Dómine, mecum es tamquam bellátor fortis.
V. Audívi vituperatiónem multórum: horror in circúitu; auférre ánimam meam consiliáti sunt. * Sed tu, Dómine, mecum es tamquam bellátor fortis.

LECTIO ALTERA

E Libro De imitatióne Christi

(Lib. 3, 14)

Veritas Domini manet in æternum

     Intonas super me iudícia tua, Dómine, et timóre ac tremóre cóncutis ómnia ossa mea, et expavéscit ánima mea valde.
     Sto attónitus et consídero, quia cæli non sunt mundi in conspéctu tuo.
     Si in ángelis repperísti pravitátem nec tamen pepercísti, quid fiet de me?
     Cecidérunt stellæ de cælo, et ego pulvis quid præsúmo?
     Quorum ópera videbántur laudabília, cecidérunt ad ínfima, et qui comedébant panem angelórum, vidi síliquis delectári porcórum.
     Nulla est ergo sánctitas, si manum tuam, Dómine, súbtrahas; nulla prodest sapiéntia, si gubernáre desístas; nulla iuvat fortitúdo, si conserváre désinas.
     Nam relícti mérgimur et perímus; visitáti vero erígimur et vívimus.
     Instábiles quippe sumus, sed per te confirmámur; tepéscimus, sed a te accéndimur.
     Absórpta est omnis gloriátio vana, in profunditáte iudiciórum tuórum super me.
     Quid est omnis caro in conspéctu tuo? Numquid gloriábitur lutum contra formántem se?
     Quómodo potest érigi vanilóquio, cuius cor in veritáte subiéctum est Deo?
     Non eum totus mundus ériget, quem véritas sibi subiécit, nec ómnium laudántium ore movébitur, qui totam spem suam in Deo firmávit.
     Nam et ipsi qui loquúntur, ecce omnes nihil; defícient enim cum sónitu verbórum; véritas autem Dómini manet in ætérnum.

RESPONSORIUM

Ps 118 (119), 114-115. 113

R. Tegmen et scutum meum es tu, Dómine, et in verbum tuum supersperávi. * Declináte a me, malígni, et servábo præcépta Dei mei.
V. Dúplices corde ódio hábui, et legem tuam diléxi. * Declináte a me, malígni, et servábo præcépta Dei mei.

ORATIO

Orémus:
Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum, ínsere pectóribus nostris tui nóminis amórem, et præsta, ut in nobis, religiónis augménto, quæ sunt bona nútrias, ac, vigilánti stúdio, quæ sunt nutríta custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)