Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXII
S. Petri Claver, presbyteri, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Vox in Rama audíta est lamentatiónis, luctus et fletus Rachel plorántis fílios suos et noléntis consolári super eis, quia non sunt». Hæc dicit Dóminus: «Quiéscat vox tua a
plorátu, et óculi tui a lácrimis, quia est merces óperi tuo, ait Dóminus, et reverténtur de terra inimíci. Et est spes novíssimis tuis,
ait Dóminus, et reverténtur fílii ad términos suos. Audiens audívi Ephraim transmigrántem: “Castigásti me et erudítus sum quasi iuvénculus
indómitus; convérte me et convértar quia tu Dóminus Deus meus. Postquam enim convertísti me, egi pæniténtiam; et postquam ostendísti mihi,
percússi femur meum; confúsus sum et erúbui, quóniam sustínui oppróbrium adulescéntiæ meæ”. Estne fílius honorábilis mihi Ephraim aut puer
delectábilis, quia ex quo locútus sum de eo, adhuc recordábor eius? Idcírco conturbáta sunt víscera mea super eum: míserans miserébor eius»,
ait Dóminus. Státue tibi lápides, pone tibi signa, dírige cor tuum in iter, viam, in qua ambulásti; revértere, virgo Israel, revértere ad
civitátes tuas istas. Usquequo vagáberis, fília rebéllis? Quia creávit Dóminus novum super terram: fémina circúmdabit virum.
«Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et seminábo domum Israel et domum Iudæ sémine hóminum et sémine iumentórum. Et sicut vigilávi super eos,
ut evéllerem et demolírer et dissipárem et dispérderem et afflígerem, sic vigilábo super eos, ut ædíficem et plantem, ait Dóminus.
In diébus illis non dicent ultra: “Patres comedérunt uvam acérbam, et dentes filiórum obstupuérunt”, sed unusquísque in iniquitáte sua
moriétur; omnis homo, qui coméderit uvam acérbam, obstupéscent dentes eius.
Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et fériam dómui Israel et dómui Iudæ pactum novum; non secúndum pactum, quod pépigi cum pátribus eórum in
die, qua apprehéndi manum eórum, ut edúcerem eos de terra Ægýpti, pactum, quod írritum fecérunt, et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus.
Sed hoc erit pactum, quod fériam cum domo Israel post dies illos, dicit Dóminus: Dabo legem meam in viscéribus eórum et in corde eórum
scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum. Et non docébit ultra vir próximum suum, et vir fratrem suum dicens:
“Cognósce Dóminum”; omnes enim cognóscent me, a mínimo eórum usque ad máximum, ait Dóminus, quia propitiábor iniquitáti eórum et peccáti eórum non memorábor ámplius».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Petri Claver, presbýteri
Heri, 30 maii huius anni 1627, in festo Sanctíssimæ Trinitátis, exscendérunt e máxima navi plúrimi nigrítæ ex flumínibus Africas extrácti.
Procúrrimus, feréntes in binis sportis áurea mala, cítrea, dulciária biscócta et néscio quid áliud. Casas eórum adímus. Videbámur Guinéam
álteram intrásse! per médias catérvas perrumpéndum fuit, donec ad ægrótos pervenímus, quorum ingens erat númerus, húmido vel pótius lutulénto
solo decumbéntium — erat autem excogitátum, ne humor nímius esset, ággerem exstrúere, tégulas et laterítia frágmina intermiscéndo — hic ergo
erat eórum lectus, non hac solum de causa perincómmodus, sed præcípue quia nudi erant, sine ulla véstium protectióne.
Pósito ígitur pállio, comportávimus ex mércium apothéca quidquid ad tabulátum compingéndum súberat: sic locum strávimus in quem, per médios
manípulos perrumpéntes, ægrótos tándem deportávimus. Dein illos in binos cœtus distribúimus: álios sócius meus cum intérprete ádiit: álios
ipse adórtus sum. Duo erant nigrítæ, morti quam vitæ propióres, iam frígidi, et in quibus venárum pulsus haud repértus. Prunas ope tégulæ
contráximus atque in médium contúlimus, prope moribúndos; dein in hunc ignem odóres proiécimus, quorum duas bursas replétas habebámus, quas
omníno hac occasióne consúmpsimus. Deínde, ope nostrum palliórum, nam ipsi nihil huiúsmodi habent et írrite ália ab ipsórum domínis petiissémus,
suffiméntum præbúimus, quo æstum et vitálem spíritum recípere visi sunt. Erat vidére qua oculórum hilaritáte in nos respícerent!
Hoc modo eos allocúti sumus, non verbis sed mánibus et ópere: et quidem, persuásum habéntibus huc tractos esse ut comederéntur, quílibet álius
sermo prorsus inútilis evasísset. Consédimus dein vel genufléximus apud ipsos, lavimúsque vino tum fácies tum córpora, satagéntes blandítiis
eos exhilaráre et pandéntes coram ipsis motíva naturália quæ ægrótos in lætítiam quoquómodo perdúcere valent.
Post hæc aggréssi sumus catechísmum baptísmi explicáre, quales scílicet sint eius mirábiles efféctus pro córpore et ánima: cum hæc, quæstiónibus
nostris respondéntes, visi sunt satis intellexísse, transívimus ad doctrínam fusiórem, de Deo scílicet uno, qui et prǽmia et pœnas iuxta cuiúsque
mérita distríbuit, et réliqua. Rogávimus elícerent contritiónis actum manifestaréntque commissórum detestatiónem. Tandem, cum sat paráti visi sunt,
declarávimus eis mystéria Trinitátis, Incarnatiónis et Passiónis, et ostendéntes Christum cruci affíxum, prout depíctus est supra baptísmi fontem
in quem défluunt ex Christi vulnéribus sánguinis rívuli, præívimus eis recitándo, eórum lingua, actum contritiónis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Petrum servórum servum effecísti eúmque mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis
intercessióne concéde, ut, quæ Iesu Christi sunt, quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)