lat

BREVIARIUM ROMANUM

18 september 2017
Pro O.P.: S. Ioannis Macias, religiosi, memoria


In Ribera oppido Estremaduræ [Ribera del Fresno] in Hispania anno 1585 ortum habuit et ad Americam meridionalem nave mercatoria profectus est. Limæ in conventu Mariæ Magdalenæ viam evangelicæ paupertatis in Ordine elegit, humilitate et caritate præclarus. Munus ianitoris conventus fere per 22 annos exercens, misericordiæ operibus summopere deditus, animas defunctorum Rosarii prece sublevare contendit atque multos a via iustitiæ aberrantes ad Dei amorem reduxit. Sicut Martinus de Porres iniurias et calumnias toleravit et pauperes atque ægrotos sedulo curavit. Obiit die 16 septembris anno 1645. Paulus VI in sanctorum numerum eum rettulit die 28 septembris 1975.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Laudem beáti sérvuli
ad Trinitátis glóriam
sanctæ canímus súpplices,
quæ dat corónam téstibus.

Advérsa mundi pértulit,
calcávit eius próspera,
in caritítis grítia
semper manens ditíssimus.

Spernens opes cum cásibus
mundi, supérnis ínstitit,
liber cadúcis éxiit
nil ámbiens ex ínfimis.

O vir beáte, quǽsumus,
nobis fave poscéntibus;
confer boni solátia
vitæ parándo prǽmia.

Sit Trinitáti glória,
virtus, honor per sǽcula,
quæ nos beátis cǽlitum
semper iuvet suffrágiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli

4, 7-21

Qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem' hon videt non potest diligere

     Caríssimi: Diligámus ínvicem, quóniam cáritas ex Deo est, et omnis, qui díligit, ex Deo natus est et cognóscit Deum. Qui non díligit non cognóvit Deum, quóniam Deus cáritas est.
     In hoc appáruit cáritas Dei in nobis quóniam Fílium suum unigénitum misit Deus in mundum, ut vivámus per eum. In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
     Caríssimi, si sic Deus diléxit nos, et nos debémus altérutrum dilígere. Deum nemo vidit umquam; si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis consummáta est. In hoc cognóscimus quóniam in ipso manémus, et ipse in nobis, quóniam de Spíritu suo dedit nobis.
     Et nos vídimus et testificámur quóniam Pater misit Fílium Salvatórem mundi. Quisque conféssus fúerit: « Iesus est Fílius Dei », Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis. Deus cáritas est, et qui manet in caritáte, in Deo manet, et Deus in eo manet.
     In hoc consummáta est cáritas nobíscum, ut fidúciam habeámus in die iudícii, quia sicut ille est et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritáte, sed perfécta cáritas foras mittit timórem, quóniam timor pœnam habet, qui autem timet, non est consummátus in caritáte.
     Nos dilígimus, quóniam ipse prior diléxit nos. Si quis díxerit: « Díligo Deum », et fratrem suum óderit, mendax est; qui enim non díligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest dilígere. Et hoc mandátum habémus ab eo, ut, qui díligit Deum, díligat et fratrem suum.

RESPONSORIUM

1 Io 4, 16

R. Deus cáritas est, * et qui manet in caritáte in Deo manet, et Deus in eo.
V. Et nos cognóvimus et credídimus caritáti quam habet Deus in nobis. * Et qui manet in caritáte in Deo manet, et Deus in eo.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Pauli papæ Sexti in canonizatióne beáti Ioánnis Macías

(Homilia habita Romæ 28 septembris 1975: AAS 67, 1975, pp. 573-578)

Testis mirabilis et eloquens evangelicce paupertatis

     Ioánnes Macías testis est mirábilis atque éloquens evangélicæ paupertátis: órphanus aduléscens qui ténui mercéde sibi ut pastóri tribúta hómines iuvat «fratres suos », fidem illis partícipans; prófugus qui, sanctum patrónum Ioánnem Baptístam secútus, non opes requírit, quemádmodum céteri, sed id percúpiens ut volúntas Dei impleátur; puer caupónius idémque dux pastórum qui occúlte caritátem suam pro egéntibus dilargítur, oráre eos docens; religiósus qui vota sua éfficit ratiónem exímiam amóris erga Deum et próximos; qui « sibimetípsi nihil nisi Deum quærit »; qui in cella ostiária impensíssimam vitam oratiónis ac pæniténtiæ cum cura compósuit qua ipse ingéntibus páuperum multitudínibus opem ferébat cibúmque ministrábat; qui se magna parte victus privat ad famem expléndam esuriéntium in quibus fides eius Iesum Christum pérspicit insígniter præséntem; ut in pauca conferámus, vita ipsa huius «patris páuperum, orphanórum, egéntium» nonne cómprobat quam fecúnda sit evangélica paupértas, quam plene quis vivat?
     Cum Ioánnem Macías páuperem fuísse dícimus, non quidem de paupertáte cogitámus quae idem sit ac noxia miséria vel inértia nihil agens ad iustam prosperitátem consequéndam, quam Deus neque vult neque benedícit, sed de paupertáte dignitátis plena, quæ humíliter panem terrénum sibi lucrátur, óperis sui fructum.
     Quanta enim cura quantáque efficiéntia ad munus suum ipse incúbuit ante ac post religiósam vitam suscéptam! Dómini eius ac moderatóres apérte de eo testántur. Manus eius semper paravérunt panem pro ipso, panem pro soróre eius, panem pro multiplicátis opéribus caritátis. Panis ille fructus fuit labóris sociáli ratióne fecúndi atque exémpli vim habens, qui hóminem pérficit, rédimit Christóque configúrat, intus in ánimam ínserens fidúciam filiórum própriam, qua créditur Patrem, qui pascit volatília cæli et vestit lília agri, non desínere dare fíliis suis quae sunt ad vivéndum necessária: Quǽrite primum Regnum Dei et iustítiam eius et réliqua adiciéntur vobis.
     Céterum, labor árduus in quo Ioánnes Macías desudábat ánimam eius a pane cælésti non distrahébat. Ille qui a púero in præséntiæ Dei íntima penetrália fúerat introdúctus, inter multíplices navitátes suas ánima fuit contemplatíva.
     Consuetúdo cum Deo non solum ab homínibus illum non detrahébat, sed ad eos eorúmque necessitátes appropinquábat renováto stúdio et vigóre, ea mente ut illis mederétur eósque ad vitam magis magísque dignam, sublímem, humánam, christianámque perdúceret.
     Id fáciens nihil áliud agébat nisi doctrínam ac præcépta sequebátur Ecclésiæ quæ páuperes habens potióres atque evangélicam paupertátem díligens, numquam páuperes derelíquit in ærúmnis eórum, sed illis subvénit et ad vitæ ratiónes altióres, dignitáti hóminum ac filiórum Dei magis consentáneas eréxit.
     Hæc ómnia saltem ex parte ante óculos ponunt huius sancti viri spéciem mirábilem, animósque alliciéntem, spéciem ad hoc tempus pertinéntem, exémplum spléndidum pro nóbis societatéque nostra.
     Ioánnes Macías dúplici vitæ suæ exémplo novit paupertátis dignitátem extóllere: scílicet panem fidénter quæréndo pro paupéribus et assídue quæréndo Panem páuperum, hoc est Christum, qui omnes confírmat sicque ad supérnam adipiscéndam metam perdúcit. Hinc præclárum sane núntium præbétur nobis atque sǽculo huic nostro, materialísmi labe infécto, qui effréno res consuméndi stúdio ac officiórum sociálium negléctu tam sæpe labórat. Efficax étiam prostat exémplum illíus « interióris unitátis quam christiánus homo in hac terréstri vita perfícere debet, eam ímbuens fide atque caritáte.

RESPONSORIUM

1 Petr 5, 5; Mt 11, 29

R. Omnes ínvicem humilitátem insinuáte, * quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.
V. Díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. * Quia Deus supérbis resístit, humílibus autem dat grátiam.

Vel:

Ex Allocutióne fratris Vincéntii de Couesnongle Magístri Ordinis in canonizatióne beáti Ioánnis Macías

(Allocutio habita Romae 26 septembris 1975: ASOP 42, 1975-76, pp. 255-259)

Nuntius Ioannis Macias

     Ioánnes Macías neque prædicávit neque scripsit. Hic húmilis frater, nunc coram univérsa Ecclésia glorificátus, nimis perturbátus fuísset si quis ipsi dixísset quóniam vita ipsius húmilis mundo allatúra esset núntium et, quod pluris est, núntium sociálem. Ipsíus autem vita húmilis pro ipso coram nobis testátur; vita ipsa est núntius.
     Ioánnes Macías adhuc iúvenis proféctus est usque ad Américam. Pátria prófugus factus est. Cognóvit enim demigratiónem, moléstam evulsiónem e solo pátrio, e tranquíllis consuetudínibus. Cognóvit incértum, vicissitúdinem spei timorísque, difficultátem translatiónis atque accommodatiónis. Unus fuit ex innumerabílibus homínibus qui, per sǽcula, de regióne in regiónem non delectatióne vel amóre fortúnæ sed necessitáte iactáti fuérunt.
     Sine dúbio dúcere posset hanc viam sanctitátis, hoc donum sui ad páuperes, ubicúmque et quálibet ætáte. Sed fit sanctus inter prófugos illos, inter paupérrimos. Et hoc nobis quæstiónes ponit.
     E témpore quo vixit Ioánnes Macías mundus per multos gradus procéssit. Non solum rerum condiciónes pénitus commutátæ sunt, sed ob apertiórem Evangélii lectiónem et, quod oblivísci non póssumus, ob sollicitatiónem cásuum terréstrium, pópulus christiánus se apéruit ad postulatiónes caritátis magis late recipiéndas. Intelléximus enim quóniam cáritas redúci non potest ad áliquid benignitátis atque intentiónis ánimi vel étiam ad heróicum sacrifícium, semper tamen uníus, pro salúte aliórum. Intelléximus quóniam cáritas debet animáre invádere ac transformáre vitam totam hóminum et societátis humánæ.
     Cáritas fratérna mínime est luxus iis qui tempus pecúniam ac bonum ánimum habent. Neque valet cáritas fratérna ad præstándam vicem órdinis sociális qui sæpe páuperes opprímere conátur.
     Sine dúbio necésse erit ut cáritas vicem societátis semper præstet, sed præcípue cáritas est iustítia ómnibus. Sunt verba illa antecessóris nostri, fratris Gillet: « Ita efficiéndum est ut cáritas hodiérna fiat iustítia in pósterum ». Fratres amáre est in primis velle ut admittántur in mundo hoc, in societáte nostra, sicut membra pleni iuris; est velle, felíciter et definíte, ut ipsi se séntiant suscéptos recéptos assúmptos sicut dígnitas humána ipsis tríbuit.
     Vera cáritas éxigit ut omni ópere, quoad póssumus ac debémus, contendámus ad societátem iustiórem humaniorémque reddéndam.
     Sine dúbio mundus iustíssimus, légibus ductus perféctis, ubi cuiúsquam iura servaréntur, mundus esset frígidus, quasi sine ánima, sine spe, quia sine caritáte. Iustítia sola inhumána esse potest neque ulla lex sociális caritátem gígnere potest.
     Evangélii discípulus hoc præcípue sentíre debet. Christiáni vocáti sunt ad ædificándum mundum iustum quo vínculum inter hómines, inter pópulos, inter várias hóminum congregatiónes, vínculum sit caritátis. Hic est Evangélii núntius. Hic est étiam Ioánnis Macías núntius.
     Est autem plus quam núntius quia áliud est ac testaméntum quoddam vel sermo póstumus. Est ictus novi visus ad mundum; est ímpetus cordis cuiúsdam; est ferméntum; est fons vitæ saliéntis in sǽcula.
     Ita núntius Ioánnis Macías sociális tantum non est; in primis enim est theologális. Ante óculos nostros ponens ópera bona a Ioánne Macías facta, Ecclésia, illúminans clarióre lúmine nomen et vultum Dei, christiános omnes invíat ut gloríficent Patrem qui est in cælis. Ioánnes Macías enim caritáte sua erga páuperes manifestávit ætáte sua nomen Dei verum indígenis Américæ qui illud ignorábant: Deus cáritas est.

RESPONSORIUM

Mt 25, 35-40; Pro 19, 17

R. Esurívi, et dedístis mihi manducáre; sitívi, et dedístis mihi bíbere; hospes eram, et collegístis me: * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.
V. Fenerátur Dómino, qui miserétur páuperi. * Amen dico vobis: Quámdiu fecístis uni ex his frátribus meis mínimis, mihi fecístis.

ORATIO

Orémus:
Deus humánæ salútis amátor et restitútor, cuius caritáte impúlsus beátus Ioánnes ómnibus se subiécit; ipso intercedénte, da bonitátis tuæ mystério nos iúgiter inhærére et bona nostra vitámque pro frátribus libénter impéndere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Vel ut ad Vesperas:
Cotidiáni labóris pondus fac nos, Dómine, strénua æmulatióne portáre, imitatióne et exémplo beáti Ioánnis, cui tribuísti morum candórem et perféctam caritátem. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)