Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVI
Pro O.P.: B. Dominici Spadafora, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)
I
1 Noli æmulári in malignántibus, *
neque zeláveris faciéntes iniquitátem,
2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
et quemádmodum herba virens décident. –
3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
et inhabitábis terram et pascéris in fide.
4 Delectáre in Dómino, *
et dabit tibi petitiónes cordis tui. –
5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
et ipse fáciet;
6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
et iudícium tuum tamquam merídiem. –
7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
in hómine, qui molítur insídias.
8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
noli æmulári, quod vertit ad malum,
9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –
10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
et quæres locum eius et non invénies.
11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
et delectabúntur in multitúdine pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
12 Insidiábitur peccátor iusto *
et stridébit super eum déntibus suis.
13 Dóminus autem irridébit eum, *
quóniam próspicit quod véniet dies eius. –
14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
intendérunt arcum suum,
ut deíciant páuperem et ínopem, *
ut trucídent recte ambulántes in via.
15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
et arcus eórum confringétur. –
16 Mélius est módicum iusto *
super divítias peccatórum multas,
17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
confírmat autem iustos Dóminus. –
18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
et heréditas eórum in ætérnum erit.
19 Non confundéntur in témpore malo *
et in diébus famis saturabúntur. –
20 Quia peccatóres períbunt, †
inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
quemádmodum fumus defícient. –
21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
iustus autem miserétur et tríbuet.
22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
maledícti autem eius exterminabúntur. –
23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
et viam eius volet.
24 Cum cecíderit, non collidétur, *
quia Dóminus susténtat manum eius. –
25 Iúnior fui et sénui †
et non vidi iustum derelíctum, *
nec semen eius quǽrens panem.
26 Tota die miserétur et cómmodat, *
et semen illíus in benedictióne erit. –
27 Declína a malo et fac bonum, *
et inhabitábis in sǽculum sǽculi,
28 quia Dóminus amat iudícium *
et non derelínquet sanctos suos.
Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
et semen impiórum exterminábitur.
29 Iusti autem hereditábunt terram *
et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
et lingua eius loquétur iudícium;
31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
et non vacillábunt gressus eius.
32 Consíderat peccátor iustum *
et quærit mortificáre eum;
33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –
34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.
35 Vidi ímpium superexaltátum *
et elevátum sicut cedrum viréntem;
36 et transívit, et ecce non erat, *
et quæsívi eum, et non est invéntus. –
37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
quóniam est postéritas hómini pacífico.
38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
postéritas impiórum exterminábitur.
39 Salus autem iustórum a Dómino, *
et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
quia speravérunt in eo.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.
V.
Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R.
Quia præcéptis tuis crédidi.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Philippénses
Fratres:
Tantum digne evangélio Christi conversámini, ut sive cum vénero et vídero vos, sive absens áudiam de vobis quia statis in
uno Spíritu unánimes concertántes fide evangélii et in nullo pertérriti ab adversáriis, quod est illis indícium perditiónis,
vobis autem salútis, et hoc a Deo; quia vobis hoc donátum est pro Christo, non solum ut in eum credátis, sed ut étiam pro
illo patiámini idem certámen habéntes, quale vidístis in me et nunc audítis in me.
Si qua ergo consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quæ víscera et miseratiónes,
impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, nihil per contentiónem
neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non, quæ sua sunt, sínguli considerántes, sed et ea, quæ aliórum.
Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo,
sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; et hábitu invéntus ut homo, humiliávit
semetípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen,
quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium et terréstrium et infernórum et omnis lingua
confiteátur: «Dóminus Iesus Christus!», in glóriam Dei Patris.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita
Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum,
tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ
vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut
et Pater vester cæléstis perféctus est.
Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi
ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso
pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis
factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret
sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus
Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in
Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur.
Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi
ad vitæ perfectiónem ordinántur.
Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros
opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus
Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in Beáto Domínico munus apostólicum assíduo oratiónis stúdio et regulári observántia
mirabíliter fecundásti, concéde propítius ut, eius vestígia prosequéntes, úberes salútis fructus percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)