Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXIX
S. Ioannis de Capestrano, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me. –
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
4 Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo? –
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi? –
7 Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos. –
9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit. –
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
2 Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
3 Lætábor et exsultábo in te *
psallam nómini tuo, Altíssime. –
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum.
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
13 Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum. –
14 Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo. –
16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –
18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
V.
Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R.
Et custódiam illam in toto corde meo.
LECTIO PRIOR
De libro Esther
In diébus illis: Rex Asuérus exaltávit Aman fílium Amadáthi, qui erat de stirpe Agag, et pósuit sólium eius super omnes príncipes,
quos habébat. Cunctíque servi regis, qui in fóribus palátii versabántur, flectébant génua et adorábant Aman; sic enim præcéperat
rex pro illo. Solus Mardochǽus non flectébat genu, neque adorábat eum. Cui dixérunt púeri regis, qui ad fores palátii præsidébant:
«Cur non obsérvas mandátum regis?». Cumque hoc crébrius dícerent, et ille nollet audíre, nuntiavérunt Aman scire cupiéntes utrum
perseveráret in senténtia; díxerat enim eis se esse Iudǽum.
Cumque Aman experiménto probásset quod Mardochǽus non sibi flécteret genu, nec se adoráret, irátus est valde et pro níhilo duxit in
unum Mardochǽum míttere manus suas — audíerat enim quod esset gentis Iudǽæ — magísque vóluit omnem Iudæórum, qui erant in regno Asuéri,
pérdere natiónem.
Mense primo, cuius vocábulum est Nisan, anno duodécimo regni Asuéri, missa est in urnam sors, quæ dícitur Phur, coram Aman, quo die et
quo mense gens Iudæórum debéret intérfici; et exívit dies tértia décima mensis duodécimi, qui vocátur Adar. Dixítque Aman regi Asuéro:
«Est pópulus per omnes províncias regni tui dispérsus, segregátus inter pópulos alienísque utens légibus, quas céteri non cognóscunt,
ínsuper et regis scita contémnens; non éxpedit regi, ut det illis réquiem. Si tibi placet, scriptis decérne, ut péreat, et decem
mília talentórum argénti appéndam arcáriis gazæ tuæ». Tulit ergo rex ánulum, quo utebátur, de manu sua et dedit eum Aman fílio
Amadáthi de progénie Agag, hosti Iudæórum. Dixítque ad eum: «Argéntum, quod pollicéris, tuum sit; de pópulo age, quod tibi placet».
Vocatíque sunt scribæ regis mense primo, tértia décima die eius, et scriptum est, ut iússerat Aman, ad omnes sátrapas regis et
duces provinciárum et príncipes diversárum géntium, ut quæque gens légere póterat et audíre pro varietáte linguárum, ex nómine
regis Asuéri; et lítteræ ipsíus signátæ ánulo. Missæ sunt epístulæ per cursóres ad univérsas províncias regis, ut pérderent,
occíderent atque delérent omnes Iudǽos, a púero usque ad senem, párvulos et mulíeres uno die, hoc est tértio décimo mensis duodécimi,
qui vocátur Adar, et bona eórum diríperent.
Exémplar autem epistulárum ut lex in ómnibus provínciis promulgándum erat, ut scirent omnes pópuli et parárent se ad prædíctam diem.
Festinábant cursóres, qui missi erant, regis impérium explére; statímque in Susan pepéndit edíctum, rege et Aman celebránte convívium,
dum cívitas ipsa esset conturbáta.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu de Spéculo Clericórum sancti Ioánnis de Capestráno presbýteri
Qui ad mensam Dómini sunt vocáti, nitóre fúlgeant exemplári compéndio vitæ laudábilis et morális, omni depúlsa spurcítia seu immundítia vitiórum.
Tamquam sal terræ pro seípsis et réliquis honorabíliter convivéntes et discretióne fúlgida tamquam lux mundi céteros illustrántes, intéllegant
ab excélso doctóre Christo Iesu, quod non solum Apóstolis et discípulis, verum étiam cunctis successóribus presbýteris et cléricis intonávit
dicens: Vos estis sal terræ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.
Vere conculcátur ab homínibus, tamquam fimus vilíssimus, immúndus clerus et sórdidus, madefáctus spurcítia vitiórum et caténis críminum irretítus,
ut nec sibi nec áliis iam quicquam valére putétur; quia ut dicit Gregórius: «Cuius vita despícitur, restat ut eius prædicátio contemnátur».
Qui autem bene præsunt presbýteri dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína. Dúplici síquidem honóre fungúntur
digni presbýteri, reáli vidélicet et personáli, sive temporáli páriter et spiritáli, vel transitório dénique cum ætérno; nam etsi in terris
hábitent natúræ necessitúdini subiugáti cum mortálibus creatúris, ánxie tamen sátagunt in cælis cum ángelis conversári, ut accépti sint regi,
intellegéntes minístri. Quámobrem, sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic lúceat lux cleri coram homínibus, ut eórum bona ópera
intuéntes, gloríficent Patrem qui in cælis est.
Vos estis lux mundi. Nam, sicut lux nedum seípsam irrádiet, sed cétera circumquáque diffúndens suos rádios conspécta perlústret, ita probórum
et iustórum clericórum luminósa vita se contuéntes fulgóre sanctitátis illúminat et serénat. Ad curam ígitur pósitus aliórum, in seípso debet
osténdere quáliter álios in domo Dómini opórteat conversári.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui ad pópulum fidélem in angústiis confortándum, beátum Ioánnem suscitásti, præsta quǽsumus, ut nos in tuæ protectiónis securitáte
constítuas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)