Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXIX
Pro O.P.: B. Bartholomæi de Vicenza, episcopi, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Fili mi, custódi sermónes meos.
R.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De libro prophetíæ Baruch
Legétis librum hunc, quem mísimus ad vos recitári in domo Dómini, in die sollémni et in diébus constitútis, et dicétis:
«Dómino Deo nostro iustítia, nobis autem confúsio faciéi, sicut hodiérnus dies hómini Iudæ et habitatóribus Ierúsalem et régibus
nostris et princípibus nostris et sacerdótibus nostris et prophétis nostris et pátribus nostris: peccávimus enim ante Dóminum et
non credídimus ei et non audívimus vocem Dómini Dei nostri, ut ambularémus in mandátis Dómini, quæ dedit ante fáciem nostram. A
die qua Dóminus edúxit patres nostros de terra Ægýpti et usque ad hanc diem erámus contumáces in Dóminum Deum nostrum et témere
égimus, ne audirémus vocem eius, et adhæsérunt nobis mala et maledíctio, quam constítuit Dóminus Móysi servo suo in die qua edúxit
patres nostros de terra Ægýpti dare nobis terram fluéntem lac et mel, sicut hic dies. Et non audívimus vocem Dómini Dei nostri,
secúndum ómnia verba prophetárum, quos misit ad nos, et abívimus unusquísque in sensu cordis nostri mali ad serviéndum diis
aliénis, faciéntes mala sub óculis Dei nostri.
Et státuit Dóminus verbum suum, quod locútus est super nos et super iúdices nostros, qui iudicábant Israel, et super reges nostros
et super príncipes nostros et super omnem hóminem Israel et Iudæ, ut indúceret super nos mala magna, quæ non sunt facta sub omni
cælo, secúndum quæ fecit in Ierúsalem, secúndum ea, quæ scripta sunt in Lege Móysi, comédere nos, unumquémque carnes fílii sui et
unumquémque carnes fíliæ suæ. Et dedit illos súbditos ómnibus regnis, quæ in circúitu nostro sunt, in oppróbrium et in desolatiónem
in ómnibus pópulis, qui in circúitu nostro sunt, quo dispérsit illos Dóminus, et facti sunt subtus et non supra, quia peccávimus
Deo nostro non obœdiéndo voci eius.
Dómine omnípotens, Deus Israel, ánima in angústiis et spíritus ánxius clamat ad te. Audi, Dómine, et miserére, quia peccávimus in
conspéctu tuo; quia tu sedens es in ætérnum, et nos pereúntes in ætérnum. Dómine omnípotens, Deus Israel, audi nunc oratiónem
defunctórum Israel et filiórum eórum, qui peccavérunt in conspéctu tuo, qui non audiérunt vocem Dómini Dei sui, et adhæsérunt
nobis mala. Noli memor esse iniquitátum patrum nostrórum, sed memor esto manus tuæ et nóminis tui in hoc témpore, quia tu es
Dóminus Deus noster, et laudábimus te, Dómine, quia propter hoc dedísti timórem tuum in cor nostrum, ut invocarémus nomen tuum;
et laudábimus te in captivitáte nostra, quia avértimus a corde nostro omnem iniquitátem patrum nostrórum, qui peccavérunt in
conspéctu tuo. Ecce nos hódie in captivitáte nostra, quo nos dispersísti in oppróbrium et in maledíctum et in expiatiónem, secúndum
omnes iniquitátes patrum nostrórum, qui discessérunt a Dómino Deo nostro».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi
Servórum, quos pópulo suo præpósuit, Dóminus speciále volens offícium demonstráre, ait: Quis, putas est fidélis dispensátor et prudens,
quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem.
Quis est iste dóminus, fratres? Christus sine dúbio, qui suis discípulis ait: Vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis, sum étenim.
Quæ est étiam huius dómini família? Nimírum illa est, quam ipse Dóminus de manu inimíci redémit et suo domínio mancipávit. Hæc autem
família sancta est Ecclésia cathólica, quæ per orbem terræ copiósa fertilitáte diffúnditur et redémptam se pretióso sui Dómini sánguine
gloriátur. Fílius enim hóminis, sicut ipse ait, non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Ipse est étiam pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis. Grex ergo boni pastóris ipsa est família Redemptóris.
Dispensátor vero quis sit, quem opórtet esse fidélem páriter et prudéntem, Paulus nobis osténdat apóstolus, qui de se suísque sóciis loquens
ait: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.
Ne quis autem nostrum solos Apóstolos dispensatóres factos exístimet, neglectóque milítiæ spiritális offício, servus piger infidéliter
imprudentérque dormítet, ipse beátus Apóstolus, epíscopos quoque dispensatóres esse osténdens, ait: Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem.
Servi ergo patrisfamílias sumus, dispensatóres Dómini sumus, mensúram trítici, quam vobis erogémus, accépimus.
Quæ vero sit ista mensúra trítici si quærámus, ipsam quoque nobis beátus Paulus apóstolus osténdit, dicens: Unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.
Quam ergo mensúram trítici Christus núncupat, ipsam mensúram fídei Paulus appéllat, ut agnoscámus non áliud esse spiritále tríticum
quam christiánæ fídei venerábile sacraméntum. Huius trítici mensúram vobis in nómine Dómini damus, quóties, illumináti dono grátiæ spiritális,
secúndum régulam veræ fídei disputámus; et eándem trítici mensúram per domínicos dispensatóres accípitis, cum cotídie per Dei fámulos verbum veritátis audítis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in errántibus ad veritátis lucem adducéndis, et in pópulis ad pacem et concórdiam
revocándis, Beátum Bartholomǽum mirábilem effecísti, eius pia intercessióne concéde ut pax tua, quse exsúperat omnem sensum, custódiat
corda nostra et intellegéntias nostras in Christo Iesu Dómino nostro. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)