lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 november 2017
SS. Andreæ Dung-Lac, presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria


In remotis Asiæ orientalis regionibus et quidem in natione Vietnamensi, per sǽcula XVII, XVIII et XIX (ab anno 1625 ad annum 1886) permulti Christi discipuli in crudeli persecutione fidei testes gloriosi exstiterunt atque pro ea vitam ponere non dubitarunt.
Inter hos sanctos martyres nominantur missionarii Ordinis sancti Dominici atque e Societate Missionum Exterarum Parisiensium necnon Vietnamenses cuiusque condicionis ac ætatis, qui Evangelii nuntium sanguine suo generose fecundarunt.


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

12, 9-12a;13,1-9
Salus in Ierusalem

     Hæc dicit Dóminus: «In die illa quæram contérere omnes gentes, quæ véniunt contra Ierúsalem, et effúndam super domum David et super habitatóres Ierúsalem spíritum grátiæ et precum; et aspícient ad me. Quem confixérunt, plangent quasi planctu super unigénitum et dolébunt super eum, ut doléri solet super primogénitum. In die illa magnus erit planctus in Ierúsalem sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddo; et planget terra, síngulæ famíliæ seórsum.
     In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Ierúsalem pro peccátis et immundítia. Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum, dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra; et pseudoprophétas et spíritum immúndum áuferam de terra. Et erit: cum prophetáverit quíspiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuérunt eum: “Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini”; et confígent eum pater eius et mater eius, qui genuérunt eum, cum prophetáverit. Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua, cum prophetáverit; nec operiéntur pállio sáccino, ut mentiántur, sed dicet: “Non sum prophéta; homo óperans terram ego sum, quóniam terra est posséssio mea ab adulescéntia mea”. Et dicétur ei: “Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum?”. Et dicet: “His plagátus sum in domo eórum, qui diligébant me”. Frámea, suscitáre super pastórem meum et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum. Pércute pastórem, et dispergéntur oves, et convértam manum meam contra párvulos. Et erit in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur et defícient, et tértia pars relinquétur in ea; et ducam tértiam partem per ignem et purgábo eos, sicut purgátur argéntum, et probábo eos, sicut probátur aurum: ipse vocábit nomen meum. Dicam: Pópulus meus est ille; et ipse dicet: “Dóminus est Deus meus”».

RESPONSORIUM

Mt 26, 31; Zac 13, 7

R. Omnes vos scándalum patiémini in me in ista nocte; scriptum est enim: * Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis.
V. Frámea, suscitáre super pastórem meum, et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus. * Percútiam pastórem, et dispergéntur oves gregis.

LECTIO ALTERA

E lítteris sancti Pauli Le-Bao-Tinh alúmnis Seminárii Ke-Vinh anno 1843 expedítis

(Launay A.: Le clergé tonkinois et ses prètres martyrs, MEP, Paris 1925, 80-83)

Participatio martyrum in victoria Christi capitis

     Ego, Paulus, pro nómine vinctus, tribulatiónes meas vobis reférre volo quibus cotídie immérsus sum, ita ut, amóre erga Deum accénsi laudes mecum Deo præbeátis, quóniam in ætérnum misericórdia eius. Hic carcer vere imágo est inférni ætérni: ad supplícia crudélia omnis géneris, ut sunt cómpedes, cátenæ férreæ et víncula, addúntur ódium, vindíctæ, calúmniæ, verba indecéntia, quærélæ, actus mali, iuraménta iniústa, maledictiónes et tandem angústiæ et tristítia. Deus autem qui olim liberávit tres púeros de camíno ignis, mihi semper adest meque ab istis tribulatiónibus liberávit et eas in dulcédinem convértit, quóniam in ætérnum misericórdia eius.
     In médio autem horum tormentórum, quæ álios contérrere solent, grátia Dei, gáudio replétus sum et lætítia, quia non solus sed cum Christo sum.
     Ipse magíster noster totum pondus crucis sústinet, mihi mínimam tantum et últimam partem impónens. Certáminis mei non solum spectátor, sed ipse est bellátor et victor totiúsque agónis consummátor. Proptérea super caput eius pósita est coróna victóriæ, cuius glóriam partícipant étiam eius membra.
     Quómodo autem sustíneam spectáculum istud, videns cotídie imperátores, mandarínos eorúmque satéllites blasphemántes nomen sanctum tuum, Dómine, qui sedes super Chérubim et Séraphim? Ecce, crux tua a pédibus paganórum conculcáta est! Ubi est glória tua? Videns hæc ómnia, malo, amóre tui succénsus, abscíssis membris, mori in testimónium amóris tui.
     Osténde, Dómine, poténtiam tuam, salva me et sústine me, ut virtus in infirmitáte mea ostendátur et glorificétur coram géntibus, ne, cum vacíllem forte in via, inimíci tui in supérbia sua caput possint eleváre.
     Fratres caríssimi, audiéntes hæc ómnia, grátias agátis immortáles in lætítia Deo, a quo bona cuncta procédunt, benedícite Dómino mecum, quóniam in ætérnum misericórdia eius! Magníficet ánima mea Dóminum et exsúltet spíritus meus in Deo meo, quóniam respéxit humilitátem fámuli sui et ex hoc beátum me dicent omnes generatiónes futúræ: quóniam in ætérnum misericórdia eius.
     Laudáte Dóminum omnes gentes, collaudáte eum omnes pópuli quóniam quæ infírma sunt mundi, elégit Deus ut confúndat fórtia et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus ut nobília confúndat. Per os meum atque intelléctum meum confúdit philósophos qui discípuli sunt sapiéntum huius mundi, quóniam in ætérnum misericórdia eius.
     Scribo vobis hæc ómnia, ut uniántur fides vestra et mea. In médio huius tempestátis áncoram iácio usque ad thronum Dei; spem vivam, quæ est in corde meo.
     Vos autem, fratres caríssimi, sic cúrrite ut corónam comprehendátis, indúite lorícam fídei et arma Christi súmite a dextris et a sinístris, sicut dócuit sanctus Paulus, patrónus meus. Bonum vobis est, unóculos vel débiles in vitam intráre, quam ómnia membra habéntes foris mitti.
     Succúrrite mihi précibus vestris, ut secúndum legem certáre, et quidem bonum certámen certáre et usque in finem certáre váleam, cursum meum felíciter consummatúrus; si in hac vita non iam nos vidébimus, in futúro tamen sǽculo hæc felícitas nostra erit, quando astántes ad thronum Agni immaculáti, unánimes laudes eius cantábimus exsultántes in gáudio victóriæ in perpétuum. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. Hebr 12, 1c-2a. 3

R. Per patiéntiam currámus propósitum nobis certámen. * Aspiciéntes in ducem fídei et consummatórem Iesum.
V. Recogitáte eum qui talem sustínuit a peccatóribus advérsum semetípsum contradictiónem, ut ne fatigémini ánimis vestris deficiéntes. * Aspiciéntes in ducem fídei et consummatórem Iesum.

ORATIO

Orémus:
Deus, omnis paternitátis fons et orígo, qui beátos mártyres Andréam et sócios eius Cruci Fílii tui usque ad sánguinis effusiónem fidéles effecísti, eórum intercessióne concéde, ut amórem tuum inter fratres propagántes fílii tui nominári et esse valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)