lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 december 2017
S. Petri Canisii, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, pro commemoratione


Noviomagi, in Gelria (nunc in Hollandia), natus est anno 1521; Coloniæ Agrippinæ in studia incubuit et Societati Iesu nomen dedit; anno 1546 sacerdotio initiatus est. In Germaniam missus, per multos annos strenue ad fidem catholicam tuendam et firmandam laboravit scriptis et prædicatione. Multa edidit, inter quæ opus eminet quod Catechismus inscribitur. Obiit Friburgi Helvetiorum anno 1597.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.


V. Dómine Deus noster, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 48, 12-21; 49, 9b-13
Nova Exodus

     Hæc dicit Dóminus:
     «Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocávi; ego, ego primus et ego novíssimus.
     Manus mea fundávit terram, et déxtera mea expándit cælos; ego voco eos, et stant simul.
     Congregámini omnes vos et audíte: Quis de eis annuntiávit hæc? Dóminus diléxit eum; fáciet voluntátem suam in Babylóne et bráchium suum in Chaldǽis.
     Ego, ego locútus sum et vocávi eum; addúxi eum, et próspera fuit via eius.
     Accédite ad me et audíte hoc: Non a princípio in abscóndito locútus sum, ex témpore, ántequam fíeret, ibi eram; et nunc Dóminus Deus misit me cum spíritu suo».
     Hæc dicit Dóminus, redémptor tuus, Sanctus Israel: «Ego Dóminus Deus tuus docens te utília, gubérnans te in via, qua ámbulas.
     Utinam attendísses mandáta mea! Facta fuísset sicut flumen pax tua et iustítia tua sicut gúrgites maris; et fuísset quasi aréna semen tuum, et stirps úteri tui ut lapílli eius; non interísset et non fuísset attrítum nomen eius a fácie mea.
     Egredímini de Babylóne, fúgite a Chaldǽis, in voce exsultatiónis annuntiáte; audítum fácite hoc, efférte illud usque ad extréma terræ, dícite: “Redémit Dóminus servum suum Iacob”.
     Non sitiérunt, cum per desértum dúceret eos; aquam de petra prodúxit eis et scidit petram, et fluxérunt aquæ.
     Super vias pascéntur, et in ómnibus cóllibus decalvátis páscua eórum; non esúrient, neque sítient, et non percútiet eos æstus vel sol, quia miserátor eórum reget eos et ad fontes aquárum addúcet eos.
     Et ponam omnes montes meos in viam, et sémitæ meæ exaltabúntur.
     Ecce isti de longe vénient, et ecce illi ab aquilóne et mari, et isti de terra Sinim».
     Laudáte, cæli, et exsúlta, terra; iubiláte, montes, laudem, quia consolátur Dóminus pópulum suum et páuperum suórum miserétur.

RESPONSORIUM

Cf. Is 49, 13; Ps 72, 7

R. Læténtur cæli, et exsúltet terra; iubiláte, montes, laudem; quia Dóminus noster véniet, * et páuperum suórum miserébitur.
V. Oriétur in diébus eius iustítia et abundántia pacis. * Et páuperum suórum miserébitur.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in Lucam

(Lib. 2, 19. 22-23. 26-27: CCL 14, 39-42)

De visitatione beátæ Mariæ Virginis

     Angelus, cum abscóndita nuntiáret, ut fides astruerétur exémplo, senióris féminæ sterilísque concéptum Vírgini Maríæ nuntiávit, ut possíbile Deo omne quod ei placúerit asséreret.
     Ubi audívit hoc María, non quasi incrédula de oráculo nec quasi incérta de núntio nec quasi dúbitans de exémplo, sed quasi læta pro voto, religiósa pro offício, festína pro gáudio in montána perréxit.
     Quo enim iam Deo plena nisi ad superióra cum festinatióne conténderet? Nescit tarda molímina Sancti Spíritus grátia. Cito quoque advéntus Maríæ et præséntiæ domínicæ benefícia declarántur; simul enim ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto.
     Vide distinctiónem singulorúmque verbórum proprietátes. Vocem prior Elísabeth audívit, sed Ioánnes prior grátiam sensit: illa natúræ órdine audívit, iste exsultávit ratióne mystérii; illa Maríæ, iste Dómini sensit advéntum, fémina mulíeris et pignus pígnoris; istæ grátiam loquúntur, illi intus operántur pietatísque mystérium matérnis adoriúntur proféctibus duplicíque miráculo prophétant matres spíritu parvulórum.
     Exsultávit infans, repléta mater est. Non prius mater repléta quam fílius, sed, cum fílius esset replétus Spíritu Sancto, replévit et matrem. Exsultávit Ioánnes, exsultávit et Maríæ spíritus. Exsultánte Ioánne replétur Elísabeth, Maríam tamen non repléri Spíritu, sed spíritum eius exsultáre cognóvimus — incomprehensíbilis enim incomprehensibíliter operabátur in matre — et illa post concéptum replétur, ista ante concéptum. Beáta, inquit, quæ credidísti.
     Sed et vos beáti, qui audístis et credidístis; quæcúmque enim credíderit ánima, et cóncipit et génerat Dei Verbum et ópera eius agnóscit.
     Sit in síngulis Maríæ ánima, ut magníficet Dóminum; sit in síngulis spíritus Maríæ, ut exsúltet in Deo; si secúndum carnem una mater est Christi, secúndum fidem tamen ómnium fructus est Christus; omnis enim ánima áccipit Dei Verbum, si tamen immaculáta et immúnis a vítiis intemeráto castimóniam pudóre custódiat.
     Quæcúmque ígitur talis esse potúerit ánima magníficat Dóminum, sicut ánima Maríæ magnificávit Dóminum et exsultávit spíritus eius in Deo salutári.
     Magnificátur enim Dóminus, sicut et álibi legístis: Magnificáte Dóminum mecum, non quo Dómino áliquid humána voce possit adiúngi, sed quia magnificátur in nobis: imágo enim Dei Christus est, et ídeo, si quid iustum religiosúmque fécerit ánima, illam imáginem Dei, ad cuius est similitúdinem creáta, magníficat, et ídeo, dum magníficat eam, magnitúdinis eius quadam participatióne sublímior fit.

RESPONSORIUM

Lc 1, 45-46; Ps 66, 16

R. Beáta quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: * Magníficat ánima mea Dóminum.
V. Veníte, et audíte, et narrábo quanta fecit Deus ánimæ meæ. * Magníficat ánima mea Dóminum.

LECTIO TERTIA

Ex Scriptis sancti Petri Canísii presbýteri

(Edit. R. Braunsberger, Petri Canisii Epistulae et Acta, I, Friburgi Brisgoviae, 1896, pp. 53-55)

Nosti, Domine, quantopere et quoties illo ipso die mihi Germaniam commisisti

     Antequam proficiscerétur in Germániam, cuius alter apóstolus mérito appellátur, sanctus Petrus Canísius, apostólica benedictióne recépta, res spiritáles altíssimas expértus est, quas ipse sequéntibus verbis descrípsit:
     «Plácuit imménsæ bonitáti tuæ, ætérne Póntifex, ut [illíus] apostólicæ benedictiónis efféctum atque confirmatiónem sollícite commendárem Apóstolis tuis, qui in Vaticáno visúntur et mirabília, te duce, operántur, ubi magnam sensi consolatiónem præsentémque grátiam tuam, quæ per tales intercessóres mihi offerebátur. Benedicébant enim et illi, missiónem in Germániam confirmábant, suam mihi velut apóstolo Germániæ concedéndam benevoléntiam promíttere videbántur. Nosti, Dómine quantópere et quóties illo ipso die mihi Germániam commisísti, pro qua dein sollícitus esse pérgerem, pro qua vívere moríque cúperem.
     Tu tandem, velut apérto mihi Corde sanctíssimi Córporis tui, quod inspícere coram vidébar, ex fonte illo ut bíberem iussísti, invítans scílicet ad hauriéndas aquas salútis meæ de fóntibus tuis, Salvátor meus. Ego vero máxime cupiébam ut fluénta fídei, spei, caritátis in me inde derivaréntur. Sitiébam paupertátem, castitátem, obœdiéntiam; lavári a te totus et vestíri ornaríque postulábam. Unde postquam Cor tuum dulcíssimum attíngere et meam in eo sitim recóndere ausus fúeram, vestem mihi contéxtam tribus e pártibus promittébas, quæ nudam protégere ánimam possent, et ad professiónem hanc máxime pertinérent: erant pax, amor et perseverántia. Quo salutári induménto munítus, confidébam nihil mihi defutúrum, sed ómnia in glóriam tuam successúra».

RESPONSORIUM

Mt 13, 52; cf. Prov 14, 33

R. Omnis scriba, doctus in regno cælórum, * Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera. * Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
V. In corde prudéntis requiéscit sapiéntia, et indóctos quosque erúdiet. * Símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem virtúte et doctrína beátum Petrum presbýterum roborásti, eius intercessióne concéde, ut, qui veritátem quærunt, te Deum gaudénter invéniant, et in tua confessióne pópulus credéntium persevéret. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)