lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 ianuarius 2018
TEMPUS NATIVITATIS, hebd. I
Hebdomada I, sollemnitas


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.

Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:

Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.

O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!

Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:

Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.
R. Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

60,1-22
Revelatio gloriæ Domini super Ierusalem

     Surge, illumináre, Ierúsalem, quia venit lumen tuum, et glória Dómini super te orta est.
     Quia ecce ténebræ opérient terram et calígo pópulos; super te autem oriétur Dóminus et glória eius in te vidébitur.
     Et ambulábunt gentes in lúmine tuo et reges in splendóre ortus tui.
     Leva in circúitu óculos tuos et vide: omnes isti congregáti sunt, venérunt tibi; fílii tui de longe véniunt et fíliæ tuæ in ulnis gestántur.
     Tunc vidébis et illumináberis, et palpitábit et dilatábitur cor tuum, quia cónfluet ad te multitúdo maris, fortitúdo géntium véniet tibi; inundátio camelórum opériet te, dromedárii Mádian et Epha; omnes de Saba vénient, aurum et tus deferéntes et laudem Dómini annuntiántes.
     Omne pecus Cedar congregábitur tibi, aríetes Nábaioth ministrábunt tibi; offeréntur super placábili altári meo, et domum glóriæ meæ glorificábo.
     Quæ sunt istæ, quæ ut nubes volant et quasi colúmbæ ad fenéstras suas?
     Me enim ínsulæ exspectábunt, et in princípio naves Tharsis, ut addúcant fílios tuos de longe, argéntum eórum et aurum eórum cum eis, nómini Dómini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificávit te.
     Et ædificábunt fílii peregrinórum muros tuos, et reges eórum ministrábunt tibi; in indignatióne enim mea percússi te, sed in beneplácito meo misértus sum tui.
     Et aperiéntur portæ tuæ iúgiter, die ac nocte non claudéntur, ut afferátur ad te fortitúdo géntium, et reges eárum adducántur.
     Gens enim et regnum, quod non servíerint tibi, períbunt, et gentes vastitáte vastabúntur.
     Glória Líbani ad te véniet, cupréssus, ulmus et ábies simul, ad ornándum locum sanctuárii mei; et locum pedum meórum glorificábo.
     Et vénient ad te curvi fílii eórum, qui humiliavérunt te, et adorábunt vestígia pedum tuórum omnes, qui detrahébant tibi, et vocábunt te Civitátem Dómini, Sion Sancti Israel.
     Pro eo quod fuísti derelícta et ódio hábita, et non erat qui per te transíret, ponam te in supérbiam sæculórum, gáudium in generatiónem et generatiónem; et suges lac géntium et mamílla regum lactáberis et scies quia ego Dóminus salvátor tuus, et redémptor tuus Fortis Iacob.
     Pro ære áfferam aurum et pro ferro áfferam argéntum et pro lignis æs et pro lapídibus ferrum; et ponam custódes tuos pacem et præpósitos tuos iustítiam.
     Non audiétur ultra violéntia in terra tua, vástitas et contrítio in términis tuis; et vocábis salútem muros tuos et portas tuas laudem.
     Non erit tibi ámplius sol ad lucéndum per diem, nec splendor lunæ illuminábit te, sed erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam et Deus tuus in glóriam tuam.
     Non óccidet ultra sol tuus et luna tua non minuétur, quia erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et complebúntur dies luctus tui.
     Pópulus autem tuus omnes iusti; in perpétuum hereditábunt terram, germen plantatiónis meæ, opus manus meæ ad glorificándum.
     Mínimus erit in mille, et párvulus in gentem fortem. Ego Dóminus in témpore eius súbito fáciam istud.

RESPONSORIUM

Is 60, 1.3

R. Illumináre, illumináre, Ierúsalem, quia venit lumen tuum: * Et glória Dómini super te orta est.
V. Et ambulábunt gentes in lúmine tuo, et reges in splendóre ortus tui. * Et glória Dómini super te orta est.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 3 in Epiphania Domini, 1-3.5: PL 54, 240-244)

In toto orbe notum fecit Dominus salutare suum

     Providéntia misericórdiæ Dei, dispósitum habens pereúnti mundo in novíssimis tempóribus subveníre, salvatiónem ómnium géntium præfinívit in Christo.
     De quibus, quondam beatíssimo patriárchæ Abrahæ innumerábilis fúerat promíssa succéssio, non carnis sémine, sed fídei fecunditáte generánda, et ídeo stellárum multitúdini comparáta, ut ab ómnium géntium patre non terréna, sed cæléstis progénies sperarétur.
     Intret, intret in patriarchárum famíliam géntium plenitúdo, et benedictiónem in sémine Abrahæ, qua se fílii carnis ábdicant, fílii promissiónis accípiant. Adórent in tribus magis omnes pópuli universitátis Auctórem; et non in Iudǽa tantum Deus, sed in toto orbe sit notus, ut ubíque in Israel sit magnum nomen eius.
     His ígitur, dilectíssimi, divínæ grátiæ mystériis erudíti, diem primitiárum nostrárum et inchoatiónem vocatiónis géntium rationábili gáudio celebrémus, grátias agéntes misericórdi Deo, qui dignos nos fecit, sicut ait Apóstolus, in partem sortis sanctórum in lúmine; qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ; quóniam, sicut prophetávit Isaías, géntium pópulus, qui sedébat in ténebris, vidit lucem magnam, et qui habitábant in regióne umbrae mortis, lux orta est eis. De quibus idem dicit ad Dóminum: Gentes, quæ te non novérunt, invocábunt te; et pópuli, qui te nesciérunt, ad te confúgient.
     Hunc diem Abraham vidit, et gavísus est, cum benedicéndos fídei suæ fílios in sémine suo, quod est Christus, agnóvit, et ómnium se futúrum géntium patrem credéndo prospéxit, dans glóriam Deo, et pleníssime sciens quóniam quod promísit potens est et fácere.
     Hunc diem David in psalmis canébat, dicens: Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient et adorábunt coram te, Dómine, et glorificábunt nomen tuum; et illud: Notum fecit Dóminus salutáre suum, ante conspéctum géntium revelávit iustítiam suam.
     Quod útique exínde fíeri nóvimus, ex quo tres magos, de longinquitáte suæ regiónis éxcitos, ad cognoscéndum et adorándum Regem cæli et terræ stella perdúxit. Cuius útique famulátus ad formam nos sui hortátur obséquii: ut huic grátiæ, quæ omnes invítat ad Christum, quantum póssumus, serviámus.
     In quo stúdio, dilectíssimi, omnes vobis ínvicem prodésse debétis, ut in regno Dei, ad quod recta fide et bonis opéribus pervenítur, sicut lucis fílii splendeátis: per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui cum Deo Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

_

R. Hic est dies præclárus, in quo Salvátor mundi appáruit, quem prophétæ prædixérunt, ángeli adoravérunt: * Cuius stellam magi vidéntes, gavísi sunt et múnera ei obtulérunt.
V. Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte, gentes et adoráte Dóminum. * Cuius stellam magi vidéntes, gavísi sunt et múnera ei obtulérunt.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)