lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 aprilis 2018
S. Martini I, papæ et martyris, memoria ad libitum


Tuderti (Todi), in Umbria, natus et inter clericos Romanos adscriptus, anno 649 ad Petri cathedram electus est. Eodem anno concilium celebravit, in quo error monothelitarum damnatus est. Ab imperatore Constante captus anno 653 et Constantinopolim delatus multa perpessus est; denique in Chersonesum translatus, ibi anno 656 mortuus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

4, 1-11
Visio Dei

     Ego Ioánnes vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi, tamquam tubæ loquéntis mecum dicens: «Ascénde huc, et osténdam tibi, quæ opórtet fíeri post hæc». Statim fui in spíritu: et ecce thronus pósitus erat in cælo, et supra thronum sedens, et qui sedébat símilis erat aspéctu lápidi iáspidi et sárdino, et iris erat in circúitu throni, aspéctu símilis smarágdo. Et in circúitu throni, vigínti quáttuor thronos et super thronos vigínti quáttuor senióres sedéntes circumamíctos vestiméntis albis, et super cápita eórum corónas áureas. Et de throno procédunt fúlgura et voces et tonítrua; et septem lámpades ignis ardéntes ante thronum, quæ sunt septem spíritus Dei, et in conspéctu throni tamquam mare vítreum símile crystállo. Et in médio throni et in circúitu throni quáttuor animália, plena óculis ante et retro: et ánimal primum símile leóni et secúndum ánimal símile vítulo et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis et quartum ánimal símile áquilæ volánti. Et quáttuor animália síngula eórum habébant alas senas, in circúitu et intus plenæ sunt óculis; et réquiem non habent die et nocte dicéntia: «Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est!».
     Et cum darent illa animália glóriam et honórem et gratiárum actiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum, procidébant vigínti quáttuor senióres ante sedéntem in throno et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum et mittébant corónas suas ante thronum dicéntes: «Dignus es, Dómine et Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt».

RESPONSORIUM

Ap 4, 8; Iz 6, 3

R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est; * plena est omnis terra glória eius, allelúia.
V. Séraphim clamábant alter ad álterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus exercítuum. * Plena est omnis terra glória eius, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Martíni papæ Primi

(Epist. 17: PL 87, 203-204)

Dominus prope est, quid sollicitus sum?

     Omne desidérium habémus semper lítteris nostris caritátem vestram consolándi et relevándi vos a sollicitúdine, quæ vobis de nobis est: vobíscum vero et omnes sanctos et fratres nostros, qui curam nostri propter Dóminum gerunt. Ecce et impræsentiárum scribo vobis quæ coárctant nos. Veritátem dico in nómine Christi Dei nostri.
     Remóti enim ex omni mundána turbatióne et depósiti a peccátis nostris, ecce et ipsa vita carúimus. Síquidem hi qui in hac regióne hábitant omnes gentíles exsístunt, et gentíles mores accepérunt hi qui hic habitáre noscúntur, nullam caritátem prorsus habéntes, quam iúgiter hóminum natúra et inter ipsos quoque bárbaros crebra compassióne demónstrat.
     Mirátus sum autem et adhuc miror indiscretiónem et incompassiónem ómnium, qui quondam mihi pertinébant, et amicórum meórum ac propinquórum, qua sic fúnditus infelicitátis meæ oblíti sunt, et nec scire volunt ut invénior, sive sim super terram, sive non sim.
     Qualem, putas, consciéntiam habémus exhibéndi ante tribúnal Christi, accusántibus ómnibus tunc et ratiónem reddéntibus homínibus, qui ex eódem luto et massa consístunt? Quæ formído est, quæ cécidit super hómines ad mandáta Dei mínime faciénda, aut timor, ubi non est timor? An subtractióne usque ádeo nos spíritus malígni opériunt? An ita inimícus omni plenitúdini Ecclésiæ appárui, et adversárius illis?
     Verúmtamen Deus, qui omnes vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre, per intercessiónes sancti Petri stabíliat corda eórum in orthodóxa fide, et confírmet contra omnem hæréticum et adversáriam Ecclésiæ nostræ persónam, et immóbiles custódiat, præcípue pastórem, qui eis nunc præésse monstrátur, quo in nullo prorsus decidéntes, vel declinántes, aut dimitténtes eórum, quæ in conspéctu Dómini et sanctórum angelórum eius in scriptis proféssi sunt, usque ad pusíllum quídpiam, una cum humilitáte mea corónam percípiant iustítiæ orthodóxæ fídei de manu Dómini et Salvatóris nostri Iesu Christi.
     De húmili namque hoc córpore meo et ipsi Dómino cura erit, ut sibi gubernáre placet, sive in tribulatiónibus indesinéntibus, sive in módico refrigério. Dóminus enim prope est, et quid sollícitus sum? Spero quippe in miseratiónes eius, quod non tardet modo finíre meum quo iússerit cursum.
     Omnes vestrátes propter Dóminum salutáte et omnes qui pro Dei amóre meis compássi sunt vínculis. Deus excélsus poténti manu sua prótegat vos ab omni tentatióne et salvet in regnum suum.

RESPONSORIUM

2 Tim 4, 7-8a; Phil 3, 8b. 10

R. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi; * in réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna. Allelúia.
V. Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius. * In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus, advérsa mundi invícta mentis constántia toleráre, qui beátum Martínum papam et mártyrem nec minis terréri nec pœnis passus es superári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)