Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
SS. Nerei et Achilei, martyrum, memoria ad libitum
S. Pancratii, martyris, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioannæ de Portugallia, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.
Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
audítas fáciet omnes laudes eius?
3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
et fáciunt iustítiam in omni témpore. –
4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
vísita nos in salutári tuo,
5 ut videámus bona electórum tuórum, †
ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
ut gloriémur cum hereditáte tua. –
6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
iniúste égimus, iniquitátem fécimus.
7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.
8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
ut notam fáceret poténtiam suam. –
9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
et redémit eos de manu inimíci.
11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
unus ex eis non remánsit.
12 Et credidérunt verbis eius *
et cantavérunt laudem eius. –
13 Cito oblíti sunt óperum eius *
et non sustinuérunt consílium eius;
14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
et tentavérunt Deum in inaquóso.
15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
et misit saturitátem in ánimas eórum. –
16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
Aaron sanctum Dómini.
17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
et opéruit super congregatiónem Abíram.
18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
flamma combússit peccatóres. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.
Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.
19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
et adoravérunt scúlptile;
20 et mutavérunt glóriam suam *
in similitúdinem tauri comedéntis fenum.
21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
qui fecit magnália in Ægýpto,
22 mirabília in terra Cham, *
terribília in mari Rubro.
23 Et dixit quia dispérderet eos, *
nisi affuísset Móyses eléctus eius:
stetit in confractióne in conspéctu eius, *
ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –
24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
non credidérunt verbo eius.
25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
non exaudiérunt vocem Dómini.
26 Et elevávit manum suam super eos, *
ut prostérneret eos in desérto
27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
et dispérgeret eos in regiónibus.
28 Et adhæsérunt Beélphegor *
et comedérunt sacrifícia mortuórum;
29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
et irrúpit in eos ruína.
30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
et cessávit quassátio,
31 et reputátum est ei in iustítiam, *
in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –
32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
et vexátus est Móyses propter eos,
33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
et témere locútus est in lábiis suis. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.
Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.
34 Non disperdidérunt gentes, *
quas dixit Dóminus illis.
35 Et commíxti sunt inter gentes *
et didicérunt ópera eórum.
36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
et factum est illis in scándalum. –
37 Et immolavérunt fílios suos *
et fílias suas dæmóniis.
38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
Et infécta est terra in sanguínibus, †
39 et contamináti sunt in opéribus suis *
et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –
40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
et abominátus est hereditátem suam
41 et trádidit eos in manus géntium, *
et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.
42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –
43 Sæpe liberávit eos; †
ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
et corruérunt in iniquitátibus suis.
44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
cum audívit clamórem eórum. –
45 Et memor fuit testaménti sui *
et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
46 Et dedit eos in miseratiónes *
in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.
47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
et cóngrega nos de natiónibus,
ut confiteámur nómini sancto tuo *
et gloriémur in laude tua. –
48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
a sǽculo et usque in sǽculum. *
Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.
V.
Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R.
Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi: Hæc est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligámus altérutrum. Non sicut Cain: ex Malígno erat et occídit
fratrem suum. Et propter quid occídit eum? Quóniam ópera eius malígna erant, fratris autem eius iusta.
Nolíte mirári, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transívimus de morte in vitam, quóniam dilígimus fratres; qui
non díligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicída est, et scitis quóniam omnis homicída non habet vitam ætérnam in semetípso manéntem.
In hoc nóvimus caritátem, quóniam ille pro nobis ánimam suam pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere. Qui habúerit
substántiam mundi et víderit fratrem suum necésse habére et cláuserit víscera sua ab eo, quómodo cáritas Dei manet in eo?
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos
Unus homo cum cápite et córpore suo Iesus Christus, salvátor córporis, et membra córporis, duo in carne una, et in voce una et in passióne una;
et cum transíerit iníquitas, in réquie una. Passiónes ítaque Christi non in solo Christo; immo passiónes Christi nónnisi in Christo.
Si enim Christum intéllegas caput et corpus, passiónes Christi nónnisi in Christo; si autem Christum intéllegas solum caput, passiónes Christi
non in solo Christo. Si enim passiónes Christi in solo Christo, immo in solo cápite, unde dicit quoddam membrum eius Paulus apóstolus: Ut
súppleam quæ desunt pressurárum Christi in carne mea?
Si ergo in membris Christi es, quicúmque homo, quisquis hæc audis, quisquis hæc nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es),
quidquid páteris ab eis qui non sunt in membris Christi, déerat passiónibus Christi.
ídeo ádditur, quia déerat; mensúram imples, non superfúndis; tantum páteris, quantum ex passiónibus tuis inferéndum erat univérsæ passióni
Christi, qui passus est in cápite nostro, et pátitur in membris suis, id est in nobis ipsis.
Ad commúnem hanc quasi rempúblicam nostram quisque pro módulo nostro exsólvimus quod debémus, et pro possessióne vírium nostrárum quasi cánonem
passiónum inférimus. Pariatória plenária passiónum ómnium non erit, nisi cum sǽculum finítum fúerit.
Nolíte ergo putáre, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutiónem iniquórum, étiam illos qui venérunt missi ante Dómini advéntum prænuntiáre
Dómini advéntum, non pertinuísse ad membra Christi. Absit ut non pertíneat ad membra Christi, qui pértinet ad civitátem quæ regem habet Christum.
Tota ergo illa cívitas lóquitur, a sánguine Abel iusti usque ad sánguinem Zacharíæ. Inde et deínceps a sánguine Ioánnis per sánguinem Apostolórum,
per sánguinem mártyrum, per sánguinem fidélium Christi, una cívitas lóquitur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achílleum fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud
te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)