lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 iulius 2018
S. Mariæ Goretti, virginis et martyris, memoria ad libitum


Nata est Corinaldi in Italia anno 1890 ex paupere familia. Prope Neptunum pueritiam transegit asperam, matrem adiuvans in re domestica; piam indolem cum haberet, in oratione assidua erat. Anno 1902, ad castitatem tutandam contra aggressorem, mori maluit quam fœdari et pugionis ictibus confossa est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Samuélis

7, 1-25
Vaticinium Nathan messianicum

     In diébus illis: Factum est, cum sedísset rex in domo sua, et Dóminus dedísset ei réquiem úndique ab univérsis inimícis suis, dixit ad Nathan prophétam: «Vidésne quod ego hábitem in domo cédrina, et arca Dei pósita sit in médio péllium?». Dixítque Nathan ad regem: «Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dóminus tecum est».
     Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Dómini ad Nathan dicens: «Vade et lóquere ad servum meum David: Hæc dicit Dóminus: Numquid tu ædificábis mihi domum ad habitándum? Numquam enim habitávi in domo ex die, qua edúxi fílios Israel de terra Ægýpti usque in diem hanc, sed ambulábam in tabernáculo et in tentório. Per cuncta loca, quæ transívi cum ómnibus fíliis Israel, numquid loquens locútus sum ad unum de iudícibus Israel, cui præcépi, ut pásceret pópulum meum Israel dicens: Quare non ædificástis mihi domum cédrinam? Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ego tuli te de páscuis sequéntem greges, ut esses dux super pópulum meum Israel, et fui tecum in ómnibus, ubicúmque ambulásti, et interféci univérsos inimícos tuos a fácie tua; fecíque tibi nomen grande iuxta nomen magnórum, qui sunt in terra. Et ponam locum pópulo meo Israel et plantábo eum, et habitábit in eo et non turbábitur ámplius; nec addent fílii iniquitátis ut afflígant eum sicut prius et ex die, qua constítui iúdices super pópulum meum Israel, et réquiem dabo tibi ab ómnibus inimícis tuis. Prædicítque tibi Dóminus quod domum fáciat tibi Dóminus. Cumque compléti fúerint dies tui, et dormíeris cum pátribus tuis, suscitábo semen tuum post te, quod egrediétur de viscéribus tuis; et firmábo regnum eius. Ipse ædificábit domum nómini meo, et stabíliam thronum regni eius usque in sempitérnum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in fílium; qui si iníque áliquid gésserit, árguam eum in virga virórum et in plagis filiórum hóminum. Misericórdiam autem meam non áuferam ab eo, sicut ábstuli a Saul, quem amóvi a fácie tua; et stábilis erit domus tua et regnum tuum usque in ætérnum ante fáciem meam, et thronus tuus erit firmus iúgiter».
     Secúndum ómnia verba hæc et iuxta univérsam visiónem istam sic locútus est Nathan ad David.
     Ingréssus est autem rex David et sedit coram Dómino et dixit: «Quis ego sum, Dómine Deus, et quæ domus mea, quia adduxísti me hucúsque? Sed et hoc parum visum est in conspéctu tuo, Dómine Deus: et locútus es étiam de domo servi tui in longínquum, et ista est lex hóminis, Dómine Deus! Quid ergo áddere póterit adhuc David, ut loquátur ad te? Tu enim scis servum tuum, Dómine Deus. Propter verbum tuum et secúndum cor tuum fecísti ómnia magnália hæc, ita ut nota fáceres servo tuo. Idcírco magnus es, Dómine Deus, quia non est símilis tui; neque est Deus extra te, iuxta ómnia, quæ audívimus áuribus nostris. Quæ est autem ut pópulus tuus Israel una gens in terra, propter quam ivit Deus, ut redímeret eam sibi in pópulum et póneret sibi nomen facerétque eis magnália et horribília, ut eíceres a fácie pópuli tui, quem redemísti tibi ex Ægýpto, gentes et deos eórum? Et firmásti tibi pópulum tuum Israel in pópulum sempitérnum; et tu, Dómine, factus es eis in Deum. Nunc ergo, Dómine Deus, verbum, quod locútus es super servum tuum et super domum eius, confírma in sempitérnum et fac, sicut locútus es!».

RESPONSORIUM

Lc 1, 30-33; Ps 131 (132), 11

R. Gábriel ángelus locútus est Maríæ dicens: Ecce concípies in útero et páries fílium, et dabit illi Deus sedem David patris eius; * Et regnábit super domum Iacob in ætérnum.
V. Iurávit Dóminus David veritátem et non recédet ab ea: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. * Et regnábit super domum Iacob in ætérnum.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Pii papæ Duodécimi in canonizatióne sanctæ Maríæ Gorétti hábita

(AAS 42 [1959], 581-582)

Non timebo mala, quia tu mecum es

     Acérrimum certámen, ut omnes norunt, inérmis hæc virgo ággredi débuit; túrbida ac cæca procélla advérsus eam ex improvíso erúpit, eiúsque angélicum candórem maculáre ac violáre conténdit. At cum in gravíssimo illo discrímine verterétur, hæc póterat verba áurei libélli «De imitatióne Christi» divíno repétere Redemptóri: «Si fúero tentáta et vexáta tribulatiónibus multis, non timébo mala; dum mecum fúerit grátia tua. Ipsa fortitúdo mea; ipsa consílium confert et auxílium. Cunctis hóstibus poténtior est». Itaque cælésti grátia suffúlta, cui generósa ac fortis respóndit volúntas, vitam profúdit, virginitátis glóriam non amísit.
     In hac húmilis puéllæ vita, quam summis lineaméntis adumbrávimus, spectáculum cérnere licet, non modo cælo dignum, sed dignum étiam quod nostra hæc ætas admirabúnda, venerabúnda intueátur. Discant patres matrésque famílias quantópere opórteat fílios sibi a Deo datos recte, sancte fortitérque educáre, ac cathólicæ religiónis conformáre præcéptis; ita quidem ut, cum eórum virtus in discrímen addúcta fúerit, divína iuvánte grátia hábeant, ut invícti, íntegri, intamináti evádant.
     Discat læta puerítia, discat animósa iuvéntus non ad volúcria atque inánia voluptátis gáudia, non ad fascinántium vitiórum oblectaménta mísere prolábi, sed pótius conténdere alácriter, etsi per árdua et áspera, ad christiánam illam morum perfectiónem, quam quidem strénua voluntáte, cæléstibus adiúta munéribus, eniténdo, allaborándo precandóque omnes ássequi aliquándo póssumus.
     Non omnes profécto ad subeúndum martýrium vocámur; ad christiánam tamen assequéndam virtútem vocámur omnes. Virtus autem vim póstulat, quæ etiámsi angélicæ huius puéllæ fortitúdinis vérticem non attíngit, níhilo sécius óperam diutúrnam diligentíssimam, intermitténdam numquam a nobis exquírit ad vitæ usque óbitum. Quámobrem quasi lentum continuatúmque martýrium dici potest, ad quod quidem patrándum hæc divína Iesu Christi senténtia nos ádmonet: Regnum cælórum vim pátitur, et violénti rápiunt illud.
     Ad hoc ígitur, cælésti grátia inníxi contendámus omnes; hoc nobis suádeat sancta virgo et martyr María Gorétti; idque e cæléstibus sédibus, ubi sempitérna frúitur beatitáte, a divíno Redemptóre precándo ímpetret, ut omnes, pro peculiári cuiúsque nostra vitæ condicióne, præclára vestígia sua libéntes, voléntes operantésque sequámur.

RESPONSORIUM


R. O quam pulchra es, virgo Christi, * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.
V. Non potuísti a virginitátis palma sedúci, nec ab amóre Fílii Dei separári. * Quæ corónam Dómini digna fuísti accípere, corónam perpétuæ virginitátis.

ORATIO

Orémus:
Deus, innocéntiæ auctor et castitátis amátor, qui fámulæ tuæ Maríæ iuveníli ætáte martýrii grátiam contulísti, da nobis, quǽsumus, eius intercessióne, in tuis mandátis constántiam, qui dedísti certánti vírgini corónam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)