Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
S. Alfonsi Mariæ De’ Liguori, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)
I
2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3 Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.
4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
et ab inimícis meis salvus ero. –
5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
et torréntes Bélial conturbavérunt me;
6 funes inférni circumdedérunt me, *
præoccupavérunt me láquei mortis.
7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
et ad Deum meum clamávi;
exaudívit de templo suo vocem meam, *
et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
8 Commóta est et contrémuit terra; †
fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
quóniam irátus est.
9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
et ignis de ore eius dévorans; *
carbónes succénsi processérunt ab eo.
10 Inclinávit cælos et descéndit, *
et calígo sub pédibus eius. –
11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
ferebátur super pennas ventórum.
12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
in circúitu eius tabernáculum eius, *
tenebrósa aqua, nubes áeris.
13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
grando et carbónes ignis. –
14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
et Altíssimus dedit vocem suam: *
grando et carbónes ignis.
15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
fúlgura iecit et conturbávit eos.
16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
ab increpatióne tua, Dómine, *
ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –
17 Misit de summo et accépit me *
et assúmpsit me de aquis multis;
18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
et ab his, qui odérunt me, *
quóniam confortáti sunt super me.
19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
et factus est Dóminus fulciméntum meum;
20 et edúxit me in latitúdinem, *
salvum me fecit, quóniam vóluit me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,
22 quia custodívi vias Dómini, *
nec ímpie recéssi a Deo meo.
23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
et iustítias eius non réppuli a me;
24 et fui immaculátus cum eo *
et observávi me ab iniquitáte.
25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –
26 Cum sancto sanctus eris *
et cum viro innocénte ínnocens eris
27 et cum elécto eléctus eris *
et cum pervérso cállidus eris.
28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
et óculos superbórum humiliábis.
29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
Deus meus illúminat ténebras meas.
30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
et in Deo meo transíliam murum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.
V.
Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R.
Quæ procedébant de ore ipsíus.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Fratres: Ipse ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie
quidem húmilis inter vos, absens autem confído in vobis; rogo autem, ne præsens áudeam per eam confidéntiam, quæ exístimo audére in quosdam, qui
arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus — nam arma milítiæ nostræ non carnália
sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum — consília destruéntes et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem
redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi, et in promptu habéntes ulcísci omnem inobœdiéntiam, cum impléta fúerit vestra obœdiéntia.
Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Nam et
si ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit Dóminus in ædificatiónem et non in destructiónem vestram, ne erubéscam, ut non
exístimer tamquam terrére vos per epístulas; quóniam quidem «Epístulæ — ínquiunt — graves sunt et fortes, præséntia autem córporis infírma et sermo
contemptíbilis». Hoc cógitet, qui eiúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístulas abséntes, tales et præséntes in facto.
Non enim audémus insérere aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant, sed ipsi se in semetípsis metiéntes, et comparántes semetípsos sibi,
non intéllegunt. Nos autem non ultra mensúram gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, quam impertítus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque
ad vos. Non enim quasi non pertingéntes ad vos superexténdimus nosmetípsos, usque ad vos enim pervénimus in evangélio Christi; non ultra mensúram
gloriántes in aliénis labóribus, spem autem habéntes, crescénte fide vestra, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam, ad
evangelizándum in iis, quæ ultra vos sunt, et non in aliéna régula gloriári in his, quæ præparáta sunt.
Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur; non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est, sed quem Dóminus comméndat.
Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ; sed et supportáte me! Æmulor enim vos Dei æmulatióne; despóndi enim vos uni viro vírginem castam
exhibére Christo. Tímeo autem, ne, sicut serpens Evam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri a simplicitáte et castitáte, quæ est in
Christum. Nam si is, qui venit, álium Christum prǽdicat, quem non prædicávimus, aut álium Spíritum accípitis, quem non accepístis, aut áliud evangélium,
quod non recepístis, recte paterémini. Exístimo enim nihil me minus fecísse magnis apóstolis; nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in omni
autem manifestántes in ómnibus ad vos.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Opéribus sancti Alfónsi Maríæ de’ Liguóri epíscopi
Tota ánimæ sánctitas et perféctio sita est in amóre erga Iesum Christum, Deum nostrum, summum nostrum bonum nostrúmque
redemptórem. Caritátis est colligáre et tuéri omnes virtútes, quæ hóminem perféctum reddunt.
An Deus forte omnem amórem nostrum sibi non merétur? Ab ætérno nos diléxit. «Perpénde, o homo, — ita nos allóquitur — in te diligéndo me primum
fuísse. Necdum tu in lucem prodíeras, neque ipse mundus exsistébat, et ego te iam diligébam. Ex quo ego sum, te díligo».
Deus, cum sciret hóminem benefíciis állici, donis suis ad sui amórem eum devincíre vóluit: «Quibus láqueis irretíri se sinunt hómines, iis ad
me amándum eos captáre volo: amóris vínculis». Atque eo spectárunt cuncta dona, quæ hómini cóntulit. Cum ei donásset ánimam, ad imáginem suam
memória, intelléctu et voluntáte prǽditam, cum corpus dedísset sénsibus instrúctum; pro eo étiam creávit cælum et terram et tantam rerum
cópiam, hóminis amóre hæc ómnia cóndidit, ut omnes illæ creatúræ hómini servírent, homo autem ipsum dilígeret tot beneficiórum grátia.
Nec solúmmodo pulchras illas creatúras nobis dare vóluit; verum, ut nostrum amórem sibi conciliáret, vel eo progréssus est, ut semetípsum totum
nobis largirétur. Ætérnus Pater vel eo procéssit, ut únicum suum Fílium nobis donáret. Cum nos omnes peccáto mórtuos suǽque grátiæ expértes
vidéret, quid fecit? Imménso, immo ut lóquitur Apóstolus, nímio suo erga nos amóre compúlsus, diléctum suum Fílium misit, qui pro nobis
satisfáceret, nosque ad vitam, peccáto ablátam, revocáret.
Donándo autem Fílium, cui non ignóvit, ut nobis ignósceret, simul omne bonum nobis largítus est: grátiam, caritátem et paradísum; nam ómnia
illa certo minóra sunt Fílio: Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum; quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit!
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in Ecclésia tua nova semper instáuras exémpla virtútum, da nobis in zelo animárum beáti Alfónsi Maríæ epíscopi ita vestígiis adhærére,
ut eius in cælis assequámur et prǽmia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)