Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
S. Gregorii Magni, papæ et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
V.
Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R.
Quia tu es Deus salútis meæ.
LECTIO PRIOR
De libro Ieremíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Vade et eme lagúnculam fíguli tésteam et áccipe de senióribus pópuli et de senióribus sacerdótum et egrédere ad
vallem Benénnom, quæ est iuxta intróitum portæ Fictílium, et prædicábis ibi verba, quæ ego loquar ad te, et dices: Audíte verbum Dómini,
reges Iudæ et habitatóres Ierúsalem: Hæc dicit Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego indúcam afflictiónem super locum istum, ita ut
omnis qui audíerit illam, tínniant aures eius, eo quod derelíquerint me et aliénum fécerint locum istum et sacrificáverint in eo diis aliénis,
quos nesciérunt ipsi et patres eórum et reges Iudæ; et replevérunt locum istum sánguine innocéntium; et ædificavérunt excélsa Baal ad
comburéndos fílios suos igne in holocáustum Baal: quæ non præcépi, nec locútus sum, nec ascendérunt in cor meum.
Et cónteres lagúnculam in óculis virórum, qui ibunt tecum, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Sic cónteram pópulum istum et civitátem
istam, sicut contéritur vas fíguli, quod non potest ultra instaurári; et in Topheth sepeliéntur, eo quod non sit álius locus ad sepeliéndum.
Sic fáciam loco huic, ait Dóminus, et habitatóribus eius, ut ponam civitátem istam sicut Topheth; et erunt domus Ierúsalem et domus regum Iudæ
sicut locus Topheth, immúndæ: omnes domus, in quarum domátibus sacrificavérunt omni milítiæ cæli et libavérunt libámina diis aliénis».
Venit autem Ieremías de Topheth, quo míserat eum Dóminus ad prophetándum, et stetit in átrio domus Dómini et dixit ad omnem pópulum: «Hæc dicit
Dóminus exercítuum, Deus Israel: Ecce ego indúcam super civitátem hanc et super omnes urbes eius univérsa mala, quæ locútus sum advérsum eam,
quóniam induravérunt cervícem suam ut non audírent sermónes meos».
Et audívit Phassur fílius Emmer sacérdos, qui constitútus erat princeps in domo Dómini, Ieremíam prophetántem sermónes istos; et percússit Phassur
Ieremíam prophétam et misit eum in nervum, quod erat in porta Béniamin superióre in domo Dómini. Cumque illuxísset in crástinum, edúxit Phassur
Ieremíam de nervo, et dixit ad eum Ieremías: «Non Phassur vocávit Dóminus nomen tuum, sed Pavórem úndique. Quia hæc dicit Dóminus: Ecce ego dabo
te in pavórem, te et omnes amícos tuos, et córruent gládio inimicórum suórum, et óculi tui vidébunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylónis,
et tradúcet eos in Babylónem et percútiet eos gládio. Et dabo univérsam substántiam civitátis huius et omnem labórem eius omnéque prétium et cunctos
thesáuros regum Iudæ dabo in manu inimicórum eórum et dirípient eos et tollent et ducent in Babylónem. Tu autem, Phassur, et omnes habitatóres
domus tuæ, íbitis in captivitátem; et in Babylónem vénies et ibi moriéris ibíque sepeliéris, tu et omnes amíci tui, quibus prophetásti mendácium».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Ezechiélem
Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israel. Notándum quod eum quem Dóminus ad prædicándum mittit speculatórem esse denúntiat. Speculátor
quippe semper in altitúdine stat, ut quidquid ventúrum est longe prospíciat. Et quisquis pópuli speculátor pónitur, in alto debet stare per vitam,
ut possit prodésse per providéntiam.
O quam dura mihi sunt ista quæ loquor, quia memetípsum loquéndo fério, cuius neque lingua, ut dignum est, prædicatiónem tenet, neque, inquántum
tenére súfficit, vita séquitur linguam.
Ego reum me esse non ábnego, torpórem meum atque neglegéntiam vídeo. Erit fortásse apud pium iúdicem impetrátio véniæ ipsa cognítio culpæ. Et quidem
in monastério pósitus valébam et ab otiósis linguam restríngere, et in intentióne oratiónis pæne contínue mentem tenére. At postquam cordis úmerum
sárcinæ pastoráli suppósui, collígere se ad semetípsum assídue non potest ánimus, quia ad multa partítur.
Cogor namque modo Ecclesiárum, modo monasteriórum causas discútere, sæpe singulórum vitas actúsque pensáre. Modo quædam cívium negótia sustinére,
modo de irruéntibus barbarórum gládiis gémere, et commísso gregi insidiántes lupos timére. Modo rerum curam súmere, ne desint subsídia eis ipsis
quibus disciplínæ régula tenétur, modo raptóres quosdam æquanímiter pérpeti, modo eis sub stúdio servátæ caritátis obviáre.
Cum ítaque ad tot et tanta cogitánda scissa ac dilaniáta mens dúcitur, quando ad semetípsam rédeat, ut totam se in prædicatióne cólligat, et a
proferéndi verbi ministério non recédat? Quia autem necessitáte loci sæpe viris sæculáribus iungor, nonnúmquam mihi linguæ disciplínam reláxo.
Nam si in assíduo censúræ meæ rigóre me téneo, scio quia ab infirmióribus fúgior, eósque ad hoc quod áppeto numquam traho. Unde fit ut eórum sæpe
et otiósa patiénter áudiam. Sed quia ipse quoque infírmus sum, in otiósis sermónibus paulísper tractus, libénter iam ea loqui incípio, quæ audíre
cœperam invítus; et ubi tædébat cádere, libet iacére.
Quis ergo ego vel qualis speculátor sum, qui non in monte óperis sto, sed adhuc in valle infirmitátis iáceo? Potens vero est humáni géneris creátor
et redémptor, indígno mihi et vitæ altitúdinem et linguæ efficáciam donáre, pro cuius amóre in eius elóquio nec mihi parco.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui pópulis tuis indulgéntia cónsulis et amóre domináris, da spíritum sapiéntiæ, intercedénte beáto
Gregório papa, quibus dedísti régimen disciplínæ, ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia ætérna
pastórum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)