lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 october 2018
Pro O.P.: B. Raimundi a Capua, presbyteri, memoria ad libitum


E nobili familia De Vineis, Capuæ natus est anno circiter 1330. Bononiam missus studiorum causa, ibi « Dominico miraculose vocante » Ordinem ingressus est anno circiter 1350. Vigesimus tertius Magister Ordinis (anno 1380), orationis studio et evangelicæ conversationis exemplo reformationem Ordinis strenue promovit, adhortante S. Catharina Senensi, cuius prudens animi moderator fuit et biographus. Magister ipsi fuit eximius sed ipsa illi suasit ut operaretur ad servitium Ecclesiæ et Pontificis Romani tunc Avenione commorantis. Nurembergæ [Nürnberg] sancte obiit die 5 octobris 1399 cum visitaret conventus Germaniæ. A Leone XIII die 15 maii 1899 cultus eius confirmatus fuit. Eius corpus Neapolim translatum est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,

Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.

Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.

At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.

Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.

Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De Epístola ad Philippénses

3,17-4, 9
State in Domino

     Coimitatóres mei estóte, fratres, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nos. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis, nunc autem et flens dico, inimícos crucis Christi, quorum finis intéritus, quorum deus venter et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Noster enim municipátus in cælis est, unde étiam salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum, qui transfigurábit corpus humilitátis nostræ confórme fíeri córpori glóriæ suæ secúndum operatiónem, qua possit étiam subícere sibi ómnia.
     Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium et coróna mea, sic state in Dómino, caríssimi!
     Evódiam rogo et Sýntychem déprecor idípsum sápere in Dómino. étiam rogo et te, germáne compar, ádiuva illas, quæ mecum concertavérunt in evangélio cum Cleménte et céteris adiutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.
     Gaudéte in Dómino semper. Iterum dico: Gaudéte! Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus. Dóminus prope. Nihil sollíciti sitis, sed in ómnibus oratióne et obsecratióne cum gratiárum actióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras in Christo Iesu.
     De cétero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque pudíca, quæcúmque iusta, quæcúmque casta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus et si qua laus, hæc cogitáte; quæ et didicístis et accepístis et audístis et vidístis in me, hæc ágite; et Deus pacis erit vobíscum.

RESPONSORIUM

Eph 4, 17; 1 Th 5, 15b-18

R. Testíficor in Dómino, ut non ambulétis sicut gentes ámbulant in vanitáte sensus sui; sed semper quod bonum est sectámini et in ínvicem et in omnes * Hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.
V. Semper gaudéte, sine intermissióne oráte, in ómnibus grátias ágite. * Hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos.

LECTIO ALTERA

E Lítteris beáti Raimúndi a Cápua presbýteri

(B. Raimundi Capuani. De exhortatione patris magistri Raimundi consolatoris prioribus, patribus et fratribus observantiae. Opuscula et Literae, Romae 1899, pp. 112-113)

Eritis semen bonum, peculiaris populus beati Dominici

     Fratres præcaríssimi in Dómino Iesu ac dilécti, post cordiáles in Christo benedictiónes páriter et salútes.
     Grátias ago Deo quod vobis inspirávit Spíritum Sanctum suum quo ducti estis ad sanctam observántiam regulárem, et ad imitándum sanctos patres prædecessóres nostros qui post beátum Domínicum via rectíssima incessérunt, propter quod manénte Dei gratia éritis semen bonum, gens elécta, peculiáris pópulus beáti Domínici, efficieminíque lux aliórum et sal.
     Obsecro autem vos, fratres, per víscera caritátis Dómini nostri Iesu Christi, ut non terreámini a quibuscúmque adversántibus seu comminántibus, nec moveámini propter quodcúmque pravum consílium a sancto ópere et a sancta vita quam incepístis.
     Céterum, fratres mei, nolo quod propter hoc quomodocúmque superbiátis aut álios despiciátis áliter vivéntes. Potens est enim Deus et illis dare Spíritum Sanctum suum. Insuper fórsitan gratióres illi sunt Deo quam vos. Scimus enim quod corporális exercitátio ad módicum quidem útilis est, píetas valet ad ómnia. Et si illi cum cárnibus et vino plus abúndant in pietáte, melióres útique coram Deo sunt vobis, quia Regnum Dei non est esca et potus sed diléctio Dei et próximi.
     Non ergo volo ut reputétis vos melióres céteris, sed cunctis inferióres et qui tamquam débiles et infírmi indigétis illis auxíliis quibus non índigent álii. Nam si ego, cum cárnibus et vino, díligo recto et toto corde Deum meum et próximum meum, tu autem sine his aliméntis spernis próximum tuum, non póterit adæquári abstinéntia tua comestióni meæ coram Altíssimo.
     Mementóte apostólicæ doctrínæ: Si quis, inquit, exístimat áliquid esse cum nihil sit, ipse se sedúcit. Cavéte, fratres mei, a bélua illa elatiónis et própriæ reputatiónis, quæ omne opus bonum déstruit et enérvat. Et ut cor meum vobis apériam, nihil vobis tam tímeo quam pestem seu béstiam illam. Nihil tam a vobis auférri desídero. Et vos quoque simíliter timeátis et super hoc exorétis Deum ut det vobis spíritum humilitátis. Sed et pro me servo vestro qui, infírmus et inérmis in campo magni certáminis pósitus sum, súpplico ut frequénter et fervénter orétis ut det mihi Spíritum Sanctum suum quo solo vivam et váleam pro suo nómine triumpháre.

RESPONSORIUM

1 Petr 1, 13.15; Lev 11, 44

R. Succíncti lumbos mentis vestræ, secúndum eum, qui vocávit vos, Sanctum; * et ipsi in omni conversatióne sancti sitis.
V. Ego enim sum Dóminus Deus vester: sancti estóte, quia ego Sanctus sum. * Et ipsi in omni conversatióne sancti sitis.

Vel alia:

Ex Epístolis sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis

(Epist. 102 ad fratrem Raymundum a Capua O.P.: ed. P. Misciattelli, vol. II, Firenze 1970, pp. 127-130)

Sponsus verus Veritatis

     Dilectíssime Pater in Christo dulci Iesu. Ego Catharína, minístra et serva servorum Iesu Christi, scribo tibi in pretióso sánguine eius, te videre desíderans sponsum verum Veritátis eiúsque sectatórem amatorémque. Sed non video quómodo veritátem sápere et cum illa habitáre possímus si nosmetípsos non cognóscimus. Nosmetípsos enim cognoscéntes, veráciter nos non esse cognóscimus et a Deo natúram accepísse intellégimus, vidéntes quóniam ille ad imáginem atque similitúdinem suam nos fecit. Nosmetípsos cognoscéntes invenímus étiam recreatiónem quam Deus fecit nos récreans ad grátiam in sánguine Unigéniti Fílii sui; sanguis hic nobis Patris veritátem patefácit. Et hæc est: quóniam ille nos creávit ad laudem et glóriam nóminis sui, ad participándam ætérnam pulchritúdinem suam, ut in ipso sanctificarémur. Quis autem osténdit nobis quóniam hoc verum est? Sanguis Agni immaculáti.
     Ubinam hunc sánguinem invenímus? in cognoscéndo nos. Nos illa fúimus terra ubi vexíllum crucis confíxum fuit, nos instar vásculi stétimus ad accipiéndum sánguinem Agni qui per crucem descendébat. Quare nos terra illa fúimus? Quia terra non sufficiébat ad crucem eréctam sustinéndam, immo tantam recusavísset iniustítiam, neque clavus sufficiébat ad illum confíxum atque clavátum constringéndum nisi eum tenuísset ineffábilis salútis nostræ dilectio.
     Exǽstuans cáritas erga Patris honórem hominúmque salútem ténuit eum. Nos ígitur illa terra fúimus qui crucem eréctam sustinúimus, et vas sumus qui sánguinem accépimus.
     Qui cognóscet et sponsus erit Veritátis, in sán- guine invéniet grátiam, divítias ac vitam gratiæ: coopértam invéniet nuditátem suam, seque indútum veste nuptiáli ignis caritátis et hic ignis commíxtus fuit cum sánguine qui amóre effúsus est ac Deitáte coniúnctus.
     In sánguine pascétur et alétur misericórdia; in sánguine calíginem solvit et luce perfrúitur; quia in sánguine nébulam perdit amóris sui sensitívi ac timórem servílem, qui dat pœnam. Qui amátor veritátis non inveniétur, eam non cognóscet in cognoscéndo se ac sánguinem.
     Necésse ígitur est Veritátem cognóscas qui Veritátis sponsus esse velis. Ubinam? In domo cognosciménti tui ipsíus, cognóscens te a Deo grátia non débito ómnia habére, in te ipso étiam recreatiónem cognóscere quam dedit, hoc est quod ad grátiam recreátus es in sánguine Agni, et tibi lavári et voluntátem submérgere atque occídere. Alio modo sponsus non esses fidélis Veritátis, sed infidélis. Atqui sponsum verum Veritátis te vidére dixi quóniam cupiébam.
     Pérmane in sancta ac dulci Dei dilectióne. Iesu dulcis, Iesu amor.

RESPONSORIUM

1 Petr 2, 21-23

R. Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia eius: * Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore eius.
V. Qui, cum maledicerétur, non maledicébat, cum paterétur, non comminabátur. * Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore eius.

ORATIO

Orémus:
Deus qui Beátum Raimúndum ad tuum regnum perquiréndum per caritátis perféctæ prosecutiónem vocásti, concéde ut, eius intercessióne roboráti, in dilectiónis via, spíritu gaudéntes, progrediámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)