lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 october 2018
S. Hedvigis, religiosæ, memoria ad libitum


Nata est in Bavaria circiter annum 1174; principi Silesiæ matrimonio iuncta, septem ei peperit filios. Vitam gessit devotam, beneficam erga pauperes et ægrotos, pro quibus hospitia fundavit. Viro defuncto, monasterium Trebnicense ingressa est ibique mortua anno 1243.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

V. Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R. Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Zacharíæ prophétæ

1, 1 – 2, 4
Visio Ierusalem reædificandæ

     In mense octávo, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam dicens: «Irátus est Dóminus super patres vestros iracúndia. Et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini ad me, ait Dóminus exercítuum; et convértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamábant prophétæ prióres dicéntes: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Convertímini de viis vestris malis et de cogitatiónibus vestris malis; et non audiérunt, neque attendérunt ad me, dicit Dóminus. Patres vestri ubi sunt? Et prophétæ numquid in sempitérnum vivent? Verúmtamen verba mea et præcépta mea, quæ mandávi servis meis prophétis, numquid non attigérunt patres vestros? Et convérsi sunt et dixérunt: “Sicut cogitávit Dóminus exercítuum fácere nobis, secúndum vias nostras et secúndum adinventiónes nostras fecit nobis”».
     In die vicésima et quarta undécimi mensis, qui est mensis Sabath, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Zacharíam fílium Barachíæ fílii Addo prophétam dicens: «Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrtéta, quæ erant in profúndo; et post eum equi rufi, fulvi et albi. Et dixi: “Quid sunt isti, dómine mi?”. Et dixit ad me ángelus, qui loquebátur in me: “Ego osténdam tibi quid sint isti”. Et respóndit vir, qui stabat inter myrtéta, et dixit: “Isti sunt quos misit Dóminus, ut perambulárent terram”. Et respondérunt ángelo Dómini, qui stabat inter myrtéta, et dixérunt: “Perambulávimus terram, et ecce omnis terra habitátur et quiéscit”.
     Et respóndit ángelus Dómini et dixit: “Dómine exercítuum, úsquequo tu non miseréberis Ierúsalem et úrbium Iudæ, quibus irátus es? Iste septuagésimus annus est!”. Et respóndit Dóminus ángelo, qui loquebátur in me verba bona, verba consolatória. Et dixit ad me ángelus, qui loquebátur in me: “Clama dicens: Hæc dixit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Ierúsalem et Sion zelo magno, sed ira magna ego iráscor super gentes opuléntas, quia ego irátus sum parum, ipsi vero adiuvérunt in malum. Proptérea hæc dicit Dóminus: Revértar ad Ierúsalem in misericórdiis. Domus mea ædificábitur in ea, ait Dóminus exercítuum, et perpendículum extendétur super Ierúsalem. Adhuc clama dicens: Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc áffluent civitátes meæ bonis, et consolábitur adhuc Dóminus Sion et éliget adhuc Ierúsalem”.
     Et levávi óculos meos et vidi, et ecce quáttuor córnua; et dixi ad ángelum, qui loquebátur in me: “Quid sunt hæc?”. Et dixit ad me: “Hæc sunt córnua, quæ ventilavérunt Iudam et Israel et Ierúsalem”. Et osténdit mihi Dóminus quáttuor fabros; et dixi: “Quid isti véniunt fácere?”. Qui respóndit dicens: “Hæc sunt córnua, quæ ventilavérunt Iudam per síngulos viros, ut nemo eórum leváret caput suum; et venérunt isti deterrére ea, ut deíciant córnua géntium, quæ levavérunt cornu super terram Iudæ, ut dispérgerent eam”».

RESPONSORIUM

Zac 1, 16a; Ap 21, 23

R. Revértar ad Ierúsalem in misericórdiis: * Domus mea ædificábitur in ea.
V. Cívitas non eget sole neque luna, nam lucérna eius est Agnus. * Domus mea ædificábitur in ea.

LECTIO ALTERA

E Vita sanctæ Hedvígis a quodam coǽvo auctóre conscrípta

(Acta Sanctorum Octobris 8 [1853], 201-202)

Semper tendebat in Deum

     Sciens fámula Dei quod illi lápides vivi, in ædifício cæléstis Ierúsalem collocándi, expolíri debérent in hoc mundo tunsiónibus et pressúris, per multásque tribulatiónes oportéret transíre ad illam supérnam glóriam et pátriam gloriósam, totam se aquis passiónum expósuit, corpúsque suum absque compassióne multis iúgiter castigatiónum flagéllis attrívit. Macerávit enim se ieiúniis et abstinéntiis cotídie ádeo magnis, quod multi mirabántur quómodo fémina tam débilis et delicáta póterat huiúsmodi cruciámina sustinére.
     Afflictióne assídua mortificatióni carnis, discretióne tamen prǽvia, quanto invigilábat atténtius, tanto magis in vigóre spíritus et proféctu grátiæ succurrébat, devotiónis quoque ac divíni amóris incéndium in ea sumébat abundántius increméntum. Ferebátur namque sǽpius tam ardénti desidério sursum et agebátur in Deum, ut effécta insensíbilis, quæ circa ipsam erant non advérteret.
     Quemádmodum mentis devotióne semper tendébat in Deum, ita benéfica pietáte inclinábat se ad próximum, liberáliter indigéntibus eleemósynas tribuéndo, quia et collégiis et religiósis persónis, intra vel extra monastéria commorántibus, víduis et pupíllis, infírmis et debílibus, leprósis et reclúsis in vínculis aut in carcéribus, peregrinántibus quoque et nutriéntibus párvulos féminis indigéntibus, subventiónis benefícia impendébat, et universáliter néminem ad se pro auxílio veniéntem, inconsolátum abíre permísit.
     Et quia hæc Dei fámula quæcúmque póterat exercére bonórum óperum non negléxit, hanc étiam ei Deus grátiam cóntulit, ut ubi humána sibi défuit in operatióne facúltas et deficiébat in agéndis própriis víribus, divína passionísque Christi virtúte posset perfícere quod proximórum ab ea in necessitátibus desidéria flagitábant. Ad se ergo recurréntibus, tam pro córporis quam spíritus removéndo incómmodo, potens fuit auxiliári secúndum divínæ beneplácitum voluntátis.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 31, 17. 18

R. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio sapiéntiæ Dei. * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beátæ Hedvígis intercéssio tríbuat cæléste subsídium, cuius vita mirábilis ómnibus humilitátis præstat exémplum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)