Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXX
S. Martini de Porres, religiosi, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Martini de Porres, religiosi, festum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De libro Sapiéntiæ
Omnia in mensúra et número et póndere disposuísti. Multum enim valére tibi soli subest semper, et virtúti bráchii tui quis resístet? Quóniam tamquam moméntum statéræ, sic est ante te totus orbis terrárum, et tamquam gutta roris antelucáni, quæ descéndit in terram. Sed miseréris ómnium, quia ómnia potes; et dissímulas peccáta hóminum propter pæniténtiam. Díligis enim ómnia, quæ sunt, et nihil odísti eórum, quæ fecísti; nec enim, si odísses, áliquid constituísses. Quómodo autem posset áliquid permanére, nisi tu voluísses? Aut, quod a te vocátum non esset, conservarétur? Parcis autem ómnibus, quóniam tua sunt, Dómine, qui amas ánimas. Incorruptíbilis enim spíritus tuus est in ómnibus. Ideóque eos, qui exérrant, paulátim córripis et, de quibus peccant, ádmones et córrigis, ut, relícta malítia, credant in te, Dómine. Nec timens áliquem, véniam dabas peccátis illórum; quis enim dicet tibi: «Quid fecísti?». Aut quis stabit contra iudícium tuum? Aut quis tibi imputábit, si períerint natiónes, quas tu fecísti? Aut quis in contentiónem tecum véniet, vindex iniquórum hóminum? Non enim est álius Deus quam tu, cui cura est de ómnibus, ut osténdas quóniam non iniúste iudicásti. Neque rex neque tyránnus in conspéctu tuo resístere póterit tibi de his, quos perdidísti. Cum autem sis iustus, iuste ómnia dispónis; ipsum quoque, qui non debet puníri, condemnáre éxterum ǽstimas a tua virtúte. Fortitúdo enim tua iustítiæ inítium est, et ob hoc, quod ómnium Dóminus es, ómnibus te párcere facit. Fortitúdinem enim osténdis, cum non créderis esse in poténtia consummátus, et horum, qui te nésciunt, audáciam tradúcis. Tu autem, dominátor virtútis, cum cleméntia iúdicas et cum magna indulgéntia dispónis nos: subest enim tibi, cum volúeris, posse. Docuísti autem pópulum tuum per tália ópera quóniam opórtet iustum esse humánum, et bonæ spei fecísti fílios tuos, quóniam das super peccátis pæniténtiam.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilía Ioánnis papæ Vicésimi Tértii in canonizatióne sancti Martíni de Porres hábita
Martínus suæ exémplis vitæ demónstrat ea nos via posse salútem et sanctitátem cónsequi, quam Christus Iesus osténdit: si
vidélicet primo Deum dilexérimus ex toto corde nostro, in tota ánima nostra et in tota mente nostra; secúndo autem si
próximos nostros dilexérimus sicut nosmetípsos.
Cum illi esset perspéctum Christum Iesum passum esse pro nobis eúmque peccáta nostra pertulísse in córpore suo super lignum,
eum præcípuo amóre prosecútus est cruci affíxum, cuius cum cruciátus acerbíssimos contemplarétur, temperáre sibi non póterat
quin fleret ubérius. Diléxit item singulári caritáte augustíssimum eucharístiæ sacraméntum, quod plerúmque ábditus multas
horas in templi sacrário adorábat, quoque quanta máxima crebritáte póterat, enutríri cupiébat.
Deínde vero sanctus Martínus, divíno hortánti Magístro obsequentíssimus, summa prosequebátur fratres caritáte ex incorrúpta
fide demissóque ánimo orta. Atque hómines diligébat, quia tamquam Dei fílios fratrésque suos sincére existimábat; immo eos plus
quam seípsum diligébat, quandóquidem, qua erat humilitáte, omnes seípso iustióres meliorésque putábat.
Aliórum enim excusábat menda; vel acerbíssimis iniúriis ignoscébat, cum sibi persuásum esset se ob commíssa peccáta multo
gravióribus dignum esse pœnis; sontes ad bonam frugem redúcere omni stúdio contendébat; ægrótis assidébat benígnus; tenuióribus
cibum, vestes, medicaménta suppeditábat; agrícolas et hómines vel nigræ cutis vel mixto génere natos, qui tunc témporis abiécta
quasi servítia habebántur, omni auxílio et sollicitúdine, quantum in sua erat potestáte, fovébat, ita ut «Martínus a caritáte» vulgo mererétur appellári.
Sanctus hic vir, qui allóquio, exémplo virtutéque sua álios ad religiónem tantópere alléxit, nunc étiam mirum in modum mentes
nostras ad cæléstia erígere valet. Non omnes, proh dolor, supérna hæc bona, ut opórtet, intéllegunt, non omnes in honóre habent,
quin immo multi in vitiórum oblectaménta proni, ea vel parvi pendunt vel fastídio habent, vel prorsus néglegunt. Utinam Martíni
exémplum plúrimos salutáriter dóceat quam suáve et quam beátum sit Iesu Christi vestígiis insístere eiúsque divínis mandátis parére.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi
exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)