Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXIII
S. Clementis I, papæ et martyris, memoria ad libitum
S. Columbani,abbatis, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Fili mi, custódi sermónes meos.
R.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De libro Zacharíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «In die illa quæram contérere omnes gentes, quæ véniunt contra Ierúsalem, et effúndam super domum David et super habitatóres
Ierúsalem spíritum grátiæ et precum; et aspícient ad me. Quem confixérunt, plangent quasi planctu super unigénitum et dolébunt super eum, ut doléri
solet super primogénitum. In die illa magnus erit planctus in Ierúsalem sicut planctus Adadrémmon in campo Magéddo; et planget terra, síngulæ famíliæ seórsum.
In die illa erit fons patens dómui David et habitántibus Ierúsalem pro peccátis et immundítia. Et erit in die illa, dicit Dóminus exercítuum,
dispérdam nómina idolórum de terra, et non memorabúntur ultra; et pseudoprophétas et spíritum immúndum áuferam de terra. Et erit: cum prophetáverit
quíspiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuérunt eum: “Non vives, quia mendácium locútus es in nómine Dómini”; et confígent eum
pater eius et mater eius, qui genuérunt eum, cum prophetáverit. Et erit: in die illa confundéntur prophétæ, unusquísque ex visióne sua, cum
prophetáverit; nec operiéntur pállio sáccino, ut mentiántur, sed dicet: “Non sum prophéta; homo óperans terram ego sum, quóniam terra est
posséssio mea ab adulescéntia mea”. Et dicétur ei: “Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum?”. Et dicet: “His plagátus sum in domo eórum,
qui diligébant me”. Frámea, suscitáre super pastórem meum et super virum cohæréntem mihi, dicit Dóminus exercítuum. Pércute pastórem, et
dispergéntur oves, et convértam manum meam contra párvulos. Et erit in omni terra, dicit Dóminus: partes duæ in ea dispergéntur et defícient,
et tértia pars relinquétur in ea; et ducam tértiam partem per ignem et purgábo eos, sicut purgátur argéntum, et probábo eos, sicut probátur
aurum: ipse vocábit nomen meum. Dicam: Pópulus meus est ille; et ipse dicet: “Dóminus est Deus meus”».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis
Móyses in lege scripsit: Fecit Deus hóminem ad imáginem et similitúdinem suam. Consideráte quæso, dicti huius dignitátem; Deus
omnípotens, invisíbilis, incomprehensíbilis, inenarrábilis, inæstimábilis de limo hóminem fingens, imáginis suæ dignitáte
nobilitávit. Quid hómini ad Deum? Quid humus spirítui? Deus enim spíritus est. Grandis dignátio, quod Deus suæ æternitátis
imáginem et morum suórum similitúdinem hómini donávit. Magna dígnitas hómini Dei similitúdo, si conservétur.
Si enim ánimæ ínsitis virtútibus usus fúerit in rectum, tunc Deo erit símilis. Quascúmque ergo Deus in nobis in prima nostra
condicióne virtútes seminávit, ipsas ei réddere nos præcéptis dócuit. Hoc est primum: Dilígere ex toto corde Dóminum nostrum,
quia ipse prior diléxit nos ab inítio et ántequam essémus. Dei enim diléctio imáginis eius renovátio. Deum autem díligit
qui eius mandáta custódit; dixit enim: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Hoc est mandátum eius, diléctio ínvicem, iuxta
illud: Hoc est mandátum meum, ut diligátis ínvicem, sicut et ego diléxi vos.
Diléctio autem vera non verbo est tantum, sed ópere et veritáte. Reddámus ítaque Deo nostro, Patri nostro, suam imáginem
inviolátam in sanctitáte, quia ille sanctus est, iuxta illud: Sancti estóte, quia ego sanctus sum; in caritáte, quia
cáritas est, iuxta illud Ioánnis: Deus cáritas est; in pietáte et veritáte, quia ille pius est et verax. Ne simus aliénæ
imáginis pictóres; tyránnicæ enim imáginis pictor est qui ferus est, qui iracúndus est, qui supérbus est.
Ne forte ítaque nobis tyránnicas introducámus imágines, Christus in nobis suam pingat imáginem, quippe dicéndo: Pacem meam do
vobis, pacem meam relínquo vobis. Sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servétur? Solet enim óptimum
quodque fragilíssimum fíeri, et pretiósa quæque maióre cautéla et diligentióre custódia índigent; nímium enim frágile est quod
levi sermóne pérditur et mínima fratris læsióne déperit. Nihil enim suávius est homínibus, quam aliéna loqui et aliéna curáre,
et otiósa passim verba proférre, et de abséntibus detráhere; et ídeo qui non possunt dícere: Dóminus dedit mihi linguam
erudítam, ut possim sustinére eum qui lassus est verbo, táceant, et si quid dicant pacíficum sit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in beáto Columbáno evangelizándi munus et monásticæ vitæ stúdium mirabíliter coniunxísti, præsta,
quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, te super ómnia quǽrere et credéntium pópulum augére studeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)