Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
TEMPUS ADVENTUS, hebd. I
S. Nicolai, episcopi, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V. Audíte verbum Dómini, gentes.
R.
Et annuntiáte illud in fínibus terræ.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíae prophétæ
Emíttite agnum dominatóri terræ, de Petra desérti ad montem fíliæ Sion. Et erit: sicut avis fúgiens et pulli de nido avolántes, sic
erunt fíliae Moab ad vada Arnon.
Affer consílium, fac iudícium; pone quasi noctem umbram tuam in merídie, abscónde fugiéntes et vagos ne prodas. Hábitent apud te prófugi
Moab; esto latíbulum eórum a fácie vastatóris; finítus est enim exáctor, consummáta est devastátio, defécit calcátor a terra. Et firmábitur
in misericórdia sólium; et sedébit super illud in veritáte, in tabernáculo David, iúdicans et quǽrens iudícium et velóciter reddens, quod iustum est.
Et erit in die illa: attenuábitur glória Iacob et pinguédo carnis eius marcéscet; et erit, sicut cum messor árripit culmos, et brácchium
eius spicas legit; et erit, sicut cum quis quærit spicas in valle Ráphaim. Et relinquétur in eo racémus, et sicut cum excútitur ólea: duæ
vel tres olívæ in summitáte rami, sive quáttuor aut quinque in cacumínibus árboris fructíferæ, dicit Dóminus Deus Israel.
In die illa atténdet homo ad factórem suum, et óculi eius ad Sanctum Israel respícient; et non atténdet ad altária, quæ fecérunt manus
eius, et quæ operáti sunt dígiti eius; non respíciet lucos et thymiatéria.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem
Prius Dóminus quod sciébat intérrogat, nec semel, sed íterum ac tértio, utrum Petrus eum díligat; nec áliud tóties audit a Petro quam
se díligi, nec áliud tóties comméndat Petro quam suas oves pasci.
Rédditur negatióni trinæ trina conféssio, ne minus amóri lingua sérviat quam timóri, et plus vocis elicuísse videátur mors ímminens quam
vita præsens. Sit amóris offícium páscere domínicum gregem, si fuit timóris indícium negáre pastórem.
Qui hoc ánimo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincúntur amáre, non Christum.
Contra hos ergo vígilat tóties inculcáta ista vox Christi, quos Apóstolus gemit sua quǽrere, non quæ Iesu Christi.
Nam quid est áliud: Díligis me? Pasce oves meas, quam si dicerétur: Si me díligis, non te páscere cógita, sed oves meas; sicut meas pasce,
non sicut tuas; glóriam meam in eis quære, non tuam; domínium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eórum societáte qui pértinent
ad témpora periculósa, seípsos amántes et cétera, quæ huic malórum inítio conectúntur?
Non sint ergo seípsos amántes qui pascunt oves Christi, ne tamquam suas, sed tamquam ipsíus eas pascant.
Quod vítium máxime cavéndum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quǽrant, non quæ Iesu Christi, et in usus cupiditátum suárum cónferant
pro quibus sanguis fusus est Christi.
Cuius amor in eo, qui pascit oves eius, in tam magnum debet spirituálem créscere ardórem, ut vincat étiam mortis naturálem timórem, quo
mori nólumus et quando cum Christo vívere vólumus.
Sed, moléstia quantacúmque sit mortis, debet eam víncere vis amóris, quo amátur ille qui, cum sit vita nostra, étiam mortem vóluit perférre pro nobis.
Nam si nulla esset mortis vel parva moléstia, non esset tam magna mártyrum glória. Sed si pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus
suis, ex ipsis óvibus tam multos sibi mártyres fecit, quanto magis debent usque ad mortem pro veritáte certáre et usque ad sánguinem
advérsus peccátum, quibus oves ipsas pascéndas, hoc est docéndas regendásque commíttit?
Ac per hoc, præcedénte passiónis eius exémplo, quis non vídeat magis debére imitándo pastóri hærére pastóres, si eum multæ étiam imitátæ
sunt oves, sub quo pastóre uno in grege uno, et pastóres ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves pro quibus est ómnibus passus,
quia et ipse, ut pro ómnibus paterétur, ovis est factus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis,
ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)