lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 ianuarius 2019
Tempus nativitatis, hebd. II


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Magi vidéntes párvulum
eóa promunt múnera,
stratíque votis ófferunt
tus, myrrham et aurum régium.

Agnósce clara insígnia
virtútis ac regni tui,
Puer, cui trinam Pater
prædestinávit índolem:

Regem Deúmque annúntiant
thesáurus et fragrans odor
turis Sabǽi, at mýrrheus
pulvis sepúlcrum prǽdocet.

O sola magnárum úrbium
maior Bethlem, cui cóntigit
ducem salútis cǽlitus
incorporátum gígnere!

Hunc et prophétis téstibus
îsdémque signatóribus
testátor et sator iubet
adíre regnum et cérnere:

Regnum quod ambit ómnia
dia et marína et térrea
a solis ortu ad éxitum
et tártara et cælum supra.

Iesu, tibi sit glória,
qui te revélas géntibus,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Dóminus vias suas docébit nos.
R. Et ambulábimus in sémitis eius.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

63, 7-19
Rememoratio misericordiæ Dei in derelictione populi

     Miseratiónum Dómini recordábor, laudum Dómini super ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus, et super multitúdinem bonórum dómui Israel, quæ largítus est eis secúndum misericórdias suas et secúndum multitúdinem miseratiónum suárum.
     Et dixit: «Verúmtamen pópulus meus est, fílii, qui non delúdent»; et factus est eis salvátor. In omni tribulatióne eórum non legátus neque ángelus, sed ipse salvávit eos. In dilectióne sua et in indulgéntia sua ipse redémit eos et sústulit eos et portávit eos cunctis diébus sǽculi. Ipsi autem ad iracúndiam provocavérunt et afflixérunt spíritum sanctitátis eius; et convérsus est eis in inimícum et ipse debellávit eos.
     Et recordátus est diérum antiquórum, Móysi et pópuli sui. Ubi est qui edúxit eos de mari cum pastóre gregis sui? Ubi est qui pósuit in médio eius spíritum sanctitátis suæ? Qui addúxit ad déxteram Móysi bráchium maiestátis suæ, qui scidit aquas ante eos, ut fáceret sibi nomen sempitérnum, qui dedúxit eos per abýssos quasi equum per desértum, et non impingébant?
     Sicut arméntum, quod descéndit per vallem, spíritus Dómini fecit eos quiéscere; sic conduxísti pópulum tuum, ut fáceres tibi nomen glóriæ. Atténde de cælo et vide de habitáculo sancto tuo et glóriæ tuæ; ubi est zelus tuus et fortitúdo tua? Commótio víscerum tuórum et misericórdiæ tuæ super me continuérunt se. Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, tu, Dómine, pater noster, redémptor noster: a sǽculo nomen tuum.
     Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis, indurásti cor nostrum, ne timerémus te? Convértere propter servos tuos, tribus hereditátis tuæ. Brevi témpore hereditavérunt pópulum sanctum tuum, hostes nostri conculcavérunt sanctuárium tuum. Facti sumus a sǽculo, cum non dominaréris nostri, neque invocarétur nomen tuum super nos. Utinam dirúmperes cælos et descénderes! A fácie tua montes deflúerent.

RESPONSORIUM

Is 63, 17.19

R. Quare erráre nos fecísti, Dómine, de viis tuis, indurásti cor nostrum, ne timerémus te? * Utinam dirúmperes cælos et descénderes!
V. Convértere propter servos tuos, tribus hereditátis tuæ. * Utinam dirúmperes cælos et descénderes!

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Procli Constantinopolitáni epíscopi

(Oratio 7 in sancta Theophania. 1-3: PG 65, 758-759)

Aquarum sanctificatio

     Christus mundo appáruit, mundúmque incompósitum ornans, præclárum lætúmque réddidit. Mundi peccátum suscépit, ac mundi hostem deiécit. Aquárum fontes sanctificávit, hominúmque ánimas illuminávit. Mirácula miráculis intéxuit maióribus.
     Hódie namque terra et mare Salvatóris grátiam inter se partíta sunt, mundúsque univérsus lætítia perfúsus est; ac hodiérnus dies maióra præcedénti sollemnitáte miraculórum increménta osténdit.
     Nam in superióri nataliciórum Salvatóris sollémni die aggaudébat terra, quod Dóminum portáret in præsépio; at in præsénti hoc Theophaniórum die mare summo gáudio éxsilit ac gestit; gestit autem, eo quod sanctificatiónis benedictiónem médio Iordáne recéperit.
     In antecedénti sollemnitáte imperféctus infans exhibebátur, nostram attéstans imperfectiónem: at in præsénti die festo perféctus conspícitur, eum subobscúre desígnans, qui perféctus ex perfécto procédit. Illic Rex córporis púrpuram índuit; hic fons flumen circúmdat ac velut ámicit.
     Agite ígitur, nóvaque ac stupénda vidéte mirácula: nempe iustítiæ solem in Iordáne lavántem, ignem aqua mersum, Deúmque minístro hómine sanctificátum.
     Hódie omnis creatúra hymnis pérsonans clamat: Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Benedíctus qui omni témpore venit: non enim nunc primum ádvenit.
     Ecquísnam iste est? dic clárius, oro te, beáte David: Deus Dóminus, et illúxit nobis. Nec David solum id prophéta dicit, verum étiam Paulus apóstolus, suo ei astípulans testimónio, in hæc verba ait: Appáruit grátia Dei, salutáris ómnibus homínibus, erúdiens nos. Non alíquibus, sed ómnibus: ómnibus namque, Iudǽis páriter ac Græcis, salútem per baptísmum elargítur, commúne univérsis benefícium baptísma propónens.
     Agite, spectáte mirum novúmque dilúvium, maius præstantiúsque dilúvio, quod Noe tempóribus fuit. Illic enim dilúvii aqua humánum interémit genus; at hic baptísmi aqua, eius poténtia qui est baptizátus, mórtuos revocávit ad vitam. Colúmba illic, olívæ ramum ore ferens, Christi Dómini odóris designávit fragrántiam; hic autem Spíritus Sanctus, in colúmbæ spécie advéniens, Dóminum misericórdem osténdit.

RESPONSORIUM

_

R. Hódie nobis appáruit lumen de lúmine, quem Ioánnes baptizávit in Iordáne flúmine: * Ipsum crédimus natum ex María Vírgine.
V. Cæli apérti sunt super eum, et vox Patris audíta est. * Ipsum crédimus natum ex María Vírgine.

ORATIO

Orémus:
Deus, illuminátor ómnium géntium, da pópulis tuis perpétua pace gaudére, et illud córdibus nostris spléndidum lumen infúnde, quod patrum nostrórum méntibus aspersísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)