Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. I
Pro O.P.: S. Margaritæ de Hungaria, virginis, memoria
Pro O.P.: S. Margaritæ de Hungaria, virginis, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Monasticæ asceseos ac misericordiæ operibus insistens, zelo pro pace instauranda et invictæ fortitudini in denuntiandis iniustitiis magnam suavitatem erga sorores coniunxit, quibus humillima præstare servitia cupiebat. Erga Eucharisticum mysterium et Redemptoris passionem mira flagrans caritate, in Spiritum Sanctum et B. V. Mariam pietate enituit, propitiationis victima exstans pro suæ gentis libeatione a Tartarorum incursionibus. Obiit die 18 ianuarii 1270 et a Pio XII inter sanctas relata est die 19 novembris 1943. Eius sepulcrum sæculo XVII disparuit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Hac Margaríta Pánnonis
ornáta tellus géstiat,
patrísque Guzman ádsonet
lætánter ordo pláusibus.
Periclitánte pátria,
sacris Deo recéssibus
piaculáris hóstia,
dicánda, voto expóscitur.
Recépta claustris, ócculit
ortum decúsque régium,
et corpus insons hórridis
flagris faméque mácerat.
Amóre Christi férvida,
inhǽret ipsi iúgiter,
eiúsque membris ímpigra
servíre tendit lánguidis.
Laus et perénnis glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.
V.
Fili mi, custódi sermónes meos.
R.
Serva mandáta mea, et vives.
LECTIO PRIOR
De libro Sirácidæ
Império suo [Altíssimus] accelerávit nivem et próperat coruscatiónes iudícii sui. Proptérea apérti sunt thesáuri, et evolavérunt nébulæ sicut
aves. In magnitúdine sua firmávit nubes, et confrácti sunt lápides grándinis. Vox tonítrui eius tremefácit terram, in conspéctu eius commovebúntur
montes. In voluntáte eius aspirábit notus, tempéstas aquilónis et congregátio spíritus. Et, sicut aves deponéntes ad sedéndum, aspérgit nivem,
et, sicut locústa demérgens, descénsus eius: pulchritúdinem candóris eius admirábitur óculos, et super imbrem eius expavéscet cor.
Gelu sicut salem effúndet super terram, et, dum geláverit, fit tamquam cacúmina tríbuli. Frígidus ventus áquilo flabit, et gelábit crystállus super
aquam; super omnem congregatiónem aquárum requiéscet, et sicut loríca índuet se aqua. Devorábit montes et exúret desértum, et exstínguet víridem
sicut ignis. Medicína ómnium in festinatióne nébulæ, et ros óbvians ab ardóre hilaréscet. Cogitatióne sua placávit abýssum, et plantávit in illa ínsulas.
Qui návigant mare, enárrant perícula eius, et audiéntes áuribus nostris admirámur. Illic præclára ópera et mirabília, vária bestiárum génera et
ómnium pécorum et creatúra belluárum. Propter ipsum iter prósperat ángelus eius, et in sermóne eius compósita sunt ómnia. Multa dicémus et deficiémus
verbis; consummátio autem sermónum: «Ipse est ómnia!». Glorificántes ad quid valébimus? Ipse enim Magnus super ómnia ópera sua. Terríbilis Dóminus
et magnus veheménter et mirábilis poténtia ipsíus.
Glorificántes Dóminum exaltáte, quantumcúmque potuéritis; supervalébit enim adhuc, et admirábilis magnificéntia eius. Exaltántes eum replémini
virtúte; ne laborétis, non enim perveniétis usquam. Quis vidit eum et enarrábit? Et quis magnificábit eum sicut est? Multa abscóndita sunt maióra
his; pauca enim vídimus óperum eius. Omnia autem Dóminus fecit et pie agéntibus dedit sapiéntiam.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
[**]
E Lítteris canonizatiónis Pii papæ Décimi secúndi
[ E régia Arpadénsium Hungárica família, quæ sola uno eodémque tértio décimo sǽculo quáttuor quidem álias præcláras vitæ
sanctitáte féminas Ecclésiæ Dei génuit, vidélicet sanctam Elísabeth, beátam Agnétem Pragénsem, eius sobrínam, et Belæ Quarti
regis fílias Cunecúndem et Ioléntam, quarum cultus ab Apostólica Sede confirmátus est, oríginem duxit Margaríta.
Ex piis paréntibus Bela Quarto, Hungarórum rege, et Maria Láscaris regína, nata est. Concéptam prolem genitóres pro regni
liberatióne suáque salúte, quasi piáculum quoddam, si fília nascerétur, eam Deo consecrárunt; eorúmque preces et vota exaudíta
sunt. Parens óptima, promíssi et benefícii memor, eam ad Vesprimiénse sanctimoniálium monastérium Ordinis sancti Domínici,
ante annum ætátis quartum dedúxit, ut ab ipsa iam ténera ætáte reguláribus imbuerétur consuetudínibus et Deo áptius servíret.]
Crucis [ibi] discípula ex corde effécta, domúmque régiam prorsus oblíta, Margaríta dócili obœdientíque ánimo ita flóruit, ut
moniáles tenérrima eam dilectióne prosequeréntur; atque præter ætátem, angélicam in Iesum Christum ac Deíparam Vírginem
pietátem colébat; ingénuos osténdit mores animíque candórem.
Quare, rex pater eius, ut secúrius efficaciúsque sibi suóque regno divínum auxílium conciliáret, in Danúbii ínsula ad
Beatíssimæ Vírginis Maríæ honórem quoddam monastérium ædificávit, in quo nedum pias sacras vírgines collocándas curávit,
sed suam étiam fíliam, Margarítam, « quam inter álios suos líberos eo tenerióri amplexabátur afféctu, quo certióra piæ et
Deo plácitæ conversatiónis in ea primórdia cernébat ».
Interim honésti cuiúsdam Polóniæ príncipis recusátis núptiis, duodénnis vota sollémnia coram venerábili Magístro Ordinis
Humbérto nuncupávit. Adhuc autem a Bohémiæ rege, sério expetíta, ut suam Divíno Sponso fidem datam totis víribus intáctam
serváret, ad illam et quamvis áliam occasiónem importúnæ sponsálium instántiæ auferéndam, se Christo palam desponsátam pródere
vóluit, et sacrum cápitis velámen enixe postulávit et ab Archiepíscopo Strigoniénsi máximo cum gáudio obtínuit.
Vírginum Spónso ita consecráta, mundi suíque contémptu et carnis maceratióne, Regi ipsi mártyrum ímpigre stúduit assimilári.
Detérrimis semper amícta véstibus, abiectísque munéribus ínhians, vérrere domum, sordes abstérgere, paráre cibos et gravi
sæpe póndere onerári in deliciis hábuit. Ægrótis soróribus et ancíllis ipsis, quarum aliquándo morbo ínfici céteræ timérent,
tali inserviébat caritáte et abiectiónis desidério, ut grávia cuncta et ínfima offícia erga ipsas sibi únice arrogáret.
Passiónis mystéria cum singúltu recolébat, et martýrii æstu flagrábat. Coram Christo Iesu velis eucharísticis abscóndito, aut
ad crucem depícto, libéntius cor suum effúndens, ubíque tamen et fere sine intermissióne orábat, præscríptæ divínæ laudi
íntegrum non raro addens psaltérium, ad Deum Patrem oratiónes, vel ad Paráclitum Spíritum, aut dilectíssimæ sibi Dei Parénti Vírgini salutatiónes.
Ut omnipoténtis Dei iram placáret suǽque genti divínam conciliáret cleméntiam, « ubérius ipsa flebat suúmque corpus macerábat
ieiúniis, vestíta cilício, quasi ómnium tam iníque circa Deum agéntium lugens peccáta et oppressórum deflens calamitátes
tótaque précibus apud Deum instábat, ut déxtera suæ poténtiæ, defénderet innocéntes sanctámque matrem Ecclésiam, suo pretióso
sánguine congregátam, Dóminus Iesus Christus ».
Porro Margaríta actiónem suam non coércuit tantum intra incensíssimas ad Deum precatiónes et duríssimam pæniténtiam, verum étiam,
apostólico zelo inflammáta et heróica fortitúdine roboráta, non dubitávit apertíssime exprobráre iniquitátem a quocúmque,
altíssima étiam auctoritáte aut dignitáte insigníto, patrátam.
Tértia vice propósitas sibi núptias íllico Margaríta recusávit, líbere respóndens serváre velle virginitátem suam Dómino Iesu
Christo. Et Divínus hic Sponsus, fidélis semper et generósior qui in fámulæ suæ corde dulcem fécerat mansiónem, eam supérnis
donis ubérrime cumulávit, passiónis suæ sóciam atque consolatiónis et potestátis consórtem réddidit vivéntem páriter et post mortem.
RESPONSORIUM
R.
Beáta Margaríta indúta est víscera misericórdiæ, benignitátem et humilitátem, *
omnibus ómnia facta est, nec videbátur fília regis.
V.
Caritáte et humilitáte nulli sorórum secúnda apparébat.*
Omnibus ómnia facta est, nec videbátur fília regis.
Vel, præsertim in cantu:
R.
Exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Iesu Christi Dómini mei, *
propter quem ómnia detriméntum feci, ut eum lucrifáciam.
V.
Terga mundi et omnem ornátum sǽculi contémpsi propter amórem Dómini mei Iesu Christi.*
Propter quem ómnia detriméntum feci, ut eum lucrifáciam.
Vel alia:
Ex Sermóne fratris Ioánnis Tauler presbýteri in Ascensióne Dómini
Quicúmque vere cupit Deum Redemptórem Dóminum Iesum Christum imitári tollat humíliter æquo ánimo crucem internórum et externórum
dolórum iustórum vel iniustórum, et, sic onerátus, lætus ambulábit, sequens Dóminum suum. Nullo álio modo pervenítur ubi Christus nos antecédit.
Non pauci profécto sunt qui testes Dómini fíeri cúpiunt in pace, dúmmodo ómnia cupiditáti suæ consentánea sint. Voluntárie sancti
fíeri volunt, sed sine labóre, sine tǽdio, sine tribulatióne, sine detriménto. Deum enim cognóscere áppetunt, illum sápere, illum
sentíre sed absit amaritúdo. Si ergo débeant laboráre, si íncidant in amaritúdinem, in mærórem, in ténebras, in árduas tentatiónes,
si Deus se abscóndat et intérius exteriúsque destituátur solámen, statim evanéscunt consília sua bona. Non veri testes sunt, testes quos requírit Salvátor.
Quis pacem non quærit, quis pace frui ubíque non vult, quidquid agit? Atqui huiúsmodi pacis stúdium pénitus abiciéndum est.
Labóribus autem non mediócribus conténdere debémus ut pacem in omni témpore étiam in adversitátibus teneámus. Inde pax vera,
stábilis, tuta oriénda est. Profécto decéptio enim sunt cuncta ália quæ quǽrimus aut dilígimus. Sin áliter studémus quantumcúmque
póssumus lætítiam in tristítia serváre, tranquillitátem in perturbatiónibus, simplicitátem in multiplicatiónibus, iucunditátem
in moléstiis, tunc veri testes érimus Dei et Dómini nostri Iesu Christi.
Tálibus discípulis Christus ipse, vivens et a mórtuis resúrgens, pacem dicébat. Illi autem in hac vita numquam pacem extérnam
invenérunt; sed pax essentiális data est eis, pax vera in perturbatiónibus, beatitúdo in contuméliis, vita in morte. Gaudébant
et exsultábant cum hómines illos ódio habérent, in concíliis tráderent et cápite damnárent. Tales veri testes Dei.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátam Margarítam vírginem, Spíritus Sancti operánte virtúte, abnegatiónis grátia claréscere voluísti, præsta nobis ut,
voluntáti tuæ numquam obsisténtes, quæ tibi sunt plácita fidéliter impleámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, virginitátis amátor et custos, cuius múnere fámula tua Margaríta illíus decórem mérito bonórum óperum sociávit, concéde quǽsumus,
ut mentis integritátem spíritu salutáris pæniténtiæ restauráre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)