lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 ianuarius 2019
Pro O.P.: B. Henrici Seuze, presbyteri, pro commemoratione


Celeberrima et suavis figura huius beati cum magistro Eckhart et Ioanne Tauler eminet inter præcellentes magistros scholæ dominicanæ spiritualitatis «a mysticis rhenanis» nuncupatæ. Henricus, divinæ Sapientiæ cultor ac dominicæ Passionis amantissimus, ortum habuit prope Constantiam in Germania, exeunte probabiliter XIV sæculo, a patre nobili et irreligioso atque a piissima matre e familia Seuze, cuius nomen accepit. Adulescens 13 annorum ingressus est Ordinem S. Dominici in conventu Constantiensi. Natura tenerus et amans, quinquennium in religione remissius vixit, sed divinæ gratiæ lumine perfusus ac mysticis muneribus cumulatus, austera vivendi ratione enituit, adversitatibus et calumniis patienter ac tacite toleratis.

Libros scripsit, quam plurimum a fidelibus dilectos, claræ famæ in historia spiritualium litterarum, qui adhuc vitam spiritualem afficiunt. Mystica eius opera — quorum quædam vulgari sermone conscripta — continuo diligi ac typis edi compertum est, illud in primis quod inscribitur Horologium Sapientiæ in quo ipse exspoliationem a sensibilibus et unionem cum Deo per contemplationem perfectionum et passionum Christi prædicat. Humilitate et caritate refulgens, cælestibus donis illustratus, amore Iesu, cuius nomen in pectore sibi insculpsit, flagrans, Ulmæ piissime obiit die 25 ianuarii 1366. A Gregorio XVI eius cultus confirmatus fuit die 22 aprilis 1831. Cuius sepulcrum sæculo XVI, dissidiis religionis sævientibus, dirutum fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

7, 6-14; 8, 1-6
Israel, populus electus

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Pópulus sanctus es Dómino Deo tuo. Te elégit Dóminus Deus tuus, ut sis ei pópulus peculiáris de cunctis pópulis, qui sunt super terram. Non quia cunctas gentes número vincebátis, vobis iunctus est Dóminus et elégit vos, cum ómnibus sitis pópulis paucióres, sed quia diléxit vos Dóminus et custodívit iuraméntum, quod iurávit pátribus vestris, edúxit vos in manu forti et redémit te de domo servitútis, de manu pharaónis regis Ægýpti. Et scies quia Dóminus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidélis, custódiens pactum et misericórdiam diligéntibus se et his, qui custódiunt mandáta eius, in mille generatiónes et reddens odiéntibus se prótinus, ita ut dispérdat eos et ultra non dífferat, prótinus eis restítuens, quod meréntur. Custódi ergo mandáta et præcépta atque iudícia, quæ ego mando tibi hódie, ut fácias.
     Si audiéritis hæc iudícia et custodiéritis ea et fecéritis, custódiet et Dóminus Deus tuus tibi pactum et misericórdiam, quam iurávit pátribus tuis, et díliget te et benedícet tibi ac multiplicábit te benedicétque frúctui ventris tui et frúctui terræ tuæ, fruménto tuo atque vindémiæ, óleo et pártui armentórum et increménto óvium tuárum super terram, pro qua iurávit pátribus tuis, ut daret eam tibi. Benedíctus eris præ ómnibus pópulis. Non erit apud te stérilis utriúsque sexus, tam in homínibus quam in grégibus tuis.
     Omne mandátum, quod ego præcípio tibi hódie, cave diligénter ut fácias, ut possítis vívere et multiplicémini ingressíque possideátis terram, pro qua iurávit Dóminus pátribus vestris. Et recordáberis cuncti itíneris, per quod addúxit te Dóminus Deus tuus his quadragínta annis per desértum, ut afflígeret te atque tentáret, et nota fíerent, quæ in tuo ánimo versabántur, utrum custodíres mandáta illíus an non. Afflíxit te penúria et dedit tibi cibum manna, quem ignorábas tu et patres tui, ut osténderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egréditur de ore Dómini. Vestiméntum tuum, quo operiebáris, nequáquam defécit, et pes tuus non intúmuit his quadragínta annis. Recógites ergo in corde tuo quia, sicut érudit homo fílium suum, sic Dóminus Deus tuus erudívit te, ut custódias mandáta Dómini Dei tui et ámbules in viis eius et tímeas eum».

RESPONSORIUM

1 Io 4, 10b.16a; Is 63, 8b.9b

R. Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris; * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.
V. Dóminus factus est nobis salvátor; in dilectióne sua ipse redémit nos. * Et nos, qui credídimus, cognóvimus caritátem, quam habet Deus in nobis.
 

LECTIO ALTERA

Ex Epístulis beáti Henríci Seuze presbýteri

(Ep. 28: ed. K. Bihlmeyer, Heinrich Seuse, Deutsche Schriften, Stuttgart 1907, pp. 486-488.494)

Testamentum caritatis sive Regula caritatis

     Sanctificétur nomen Dei in vobis, ut aquam hauriátis in gáudio de vulnéribus Christi! Divína cáritas, pax vera, profúnda humílitas quæ de corde fidéli Iesu prófluit, gaudiósa oblívio sui in societáte digníssimi Fílii Dei et Vírginis! Hæc est mihi orátio domínica ad vos in Christo Iesu valefáciendos.
     Bene sciátis, filióli, talem in bonis opéribus ánimum, tale ante Deum opus. Habeátis igitur óperum varietátem, animórum autem unitátem. Grátia vero in témpore et glória in æternitáte magis pro ánimo in manus Dei commísso dantur quam in ópere extrínsecus perfécto, quamvis magnum et sanctum videátur.
     Virtútes omnes quas potéstis cólite, nolíte tamen in illis fidúciam pónere vestram, sed in Christo solo.
     Corda vestra ad eum in cæléstem pátriam convertátis, hanc autem quasi dulce exílium, non per sensum sed per ardéntem desidérium, habeátis, voluntátem Dei exspectántes, eius honórem zelántes. Gáudium, labórem, ærúmnas, prosperitátem, honórem, iucunditátem, ignomíniam, calúmniam, ómnia de manu eius suscípite. Sub pédibus eius primo prosternámini, vosmetípsos humum tam totáliter et perfécte proiciéntes ut nemo vos magis abícere iam possit. De honóre Dómini nostri gaudéte, ad eum anheláte, eum dilígite, nullam delectatiónem vobismetípsis quæréntes. In eo confídite, caritátem autem ipsi ne desinátis profitéri.
     Hoc vobis, dilectíssimi, a Deo suscípite et a me misero peccatóre, qui totus amícus sum vestri. Quid autem? Peccáta vestra nonne confitéri vultis? « Ita, libénter, frater dilécte ». Ne peccáta aliórum confiteámini. Quem imitári non vultis, ne iudicáre quidem, sed per intelléctum humilitátis in vobismetípsis iudícium ómnium hóminum inveníre debétis.
     Deúmne sentíre vultis? Cum vobismetípsis díscite intimitátem. Novúmne lumen novámque Dei grátiam accípere vultis? Dona eius agnóscere díscite, et propter omne bonum grátias ágere, quod ab eo accípitis.
     Vultísne in Deo vívere et Deum in vobis, in témpore et in æternitáte, vívere? Vobismetípsis mori díscite, quia excélsa vita ánimæ in moriénte morte naturális voluntátis est abscóndita. Quæ mors in gáudio et in dolóre, et in omni re a nobis elécta, ubi gáudium et dolórem cárpere valeámus, facit ut Chri¬stum nudum et spoliátum nudi et spoliáti sequámur.
     Régula brevis hæc est, quod a temporálibus diligénter vobis separándum est. Imágines creaturárum sapiénter castificáte. Ad cælum cum Christo sine ambiguitáte elevámini. Natúram vestram fórtiter cum discretióne moderámini. Dulces in humilitáte estóte, et omnem veritátem agnóscere valébitis. Nihil ámplius in præséntia. Valéte!

RESPONSORIUM

Cant 8, 7

R. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, * Neque flúmina óbruent eam.
V. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam. * Neque flúmina óbruent eam.

 

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Henrícum in Filii tui sequélam vocásti et córporis mortificatióne mirábilem effecísti, concéde ut Christum crucifíxum sectántes, perpétua eius consolatióne fruámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)