lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 maius 2019
TEMPUS PASCHALE, hebd. III
Hebdomada III


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.

Psalmus 68 (69), 2-22. 30-37
Zelus domus tuæ comedit me

Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)

I

2 Salvum me fac, Deus, *
      quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.

3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
      veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.

4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
      defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.

5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
      qui odérunt me gratis.
   Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
      quæ non rápui, tunc exsolvébam. –

6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
      et delícta mea a te non sunt abscóndita.

7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
      Dómine, Dómine virtútum.
   Non confundántur super me, *
      qui quærunt te, Deus Israel. –

8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
     opéruit confúsio fáciem meam;

9 extráneus factus sum frátribus meis *
       et peregrínus fíliis matris meæ. –

10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
       et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.

11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
       et factum est in oppróbrium mihi. –

12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
       et factus sum illis in parábolam.

13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
       et in me canébant, qui bibébant vinum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.

II

14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
       in témpore benepláciti, Deus.
    In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
       in veritáte salútis tuæ.

15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
       erípiar ab iis, qui odérunt me, *
       et de profúndis aquárum.

16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
       neque absórbeat me profúndum, *
       neque úrgeat super me púteus os suum. –

17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
       secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.

18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
       quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –

19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
       propter inimícos meos rédime me.

20 Tu scis oppróbrium meum *
       et confusiónem meam et reveréntiam meam. –

    In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21    oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
    Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
       et qui consolarétur, et non invéni.

22 Et dedérunt in escam meam fel, *
       et in siti mea potavérunt me acéto.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.

III

30 Ego autem sum pauper et dolens; *
       salus tua, Deus, súscipit me.

31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
       et magnificábo eum in laude.

32 Et placébit Dómino super taurum, *
       super vítulum córnua producéntem et úngulas. –

33 Vídeant húmiles et læténtur; *
       quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,

34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
       et vinctos suos non despéxit.

35 Laudent illum cæli et terra, *
       mária et ómnia reptília in eis.

36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
       et ædificábit civitátes Iudæ; *
       et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.

37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
       et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

10, 1-11
Vocatio Videntis confirmatur

     Ego Ioánnes vidi álium ángelum fortem descendéntem de cælo amíctum nube, et iris super caput, et fácies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam colúmnæ ignis, et habébat in manu sua libéllum apértum. Et pósuit pedem suum déxterum supra mare, sinístrum autem super terram, et clamávit voce magna, quemádmodum cum leo rugit. Et cum clamásset, locúta sunt septem tonítrua voces suas. Et cum locúta fuíssent septem tonítrua, scriptúrus eram; et audívi vocem de cælo dicéntem: «Signa, quæ locúta sunt septem tonítrua, et noli ea scríbere».
     Et ángelus, quem vidi stantem supra mare et supra terram, levávit manum suam déxteram ad cælum et iurávit per Vivéntem in sǽcula sæculórum, qui creávit cælum et ea, quæ in illo sunt, et terram et ea, quæ in ea sunt, et mare et ea, quæ in eo sunt: «Tempus ámplius non erit!, sed in diébus vocis séptimi ángeli, cum cœperit tuba cánere, et consummátum est mystérium Dei, sicut evangelizávit servis suis prophétis».
     Et vox, quam audívi de cælo, íterum loquéntem mecum et dicéntem: «Vade, áccipe librum apértum de manu ángeli stantis supra mare et supra terram». Et ábii ad ángelum dicens ei, ut daret mihi libéllum. Et dicit mihi: «Accipe et dévora illum; et fáciet amaricáre ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel». Et accépi libéllum de manu ángeli et devorávi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorássem eum, amaricátus est venter meus. Et dicunt mihi: «Opórtet te íterum prophetáre super pópulis et géntibus et linguis et régibus multis».

RESPONSORIUM

Cf. Ap 10, 7; 24-30

R. Cum cœperit tuba cánere, consummábitur mystérium Dei, * sicut evangelizávit servis suis prophétis, allelúia.
V. Tunc parébit signum Fílii hóminis in cælo, et vidébunt Fílium hóminis in núbibus cæli cum virtúte et glória multa. * Sicut evangelizávit servis suis prophétis, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi

(Sermo de Domino nostro, 3-4. 9: Opera edit. Lamy, 1, 152-158. 166-168)

Crux Christi, salus humani generis

     Dóminus noster a morte conculcátus est et vicíssim eam véluti viam contrívit. Ipse subiécit se morti eámque volens sustínuit, ut mortem noléntem disíceret. Exívit enim Dóminus noster portans crucem, morte id volénte; clamávit autem in cruce et edúxit mórtuos ex ínferis, morte quamvis invíta.
     Per corpus quod gerébat occídit eum mors; iísdem armis ipse victóriam de morte reportávit. Occultávit se divínitas sub humanitáte et accéssit ad mortem, quæ occídit et occísa fuit. Occídit mors vitam naturálem, eam vicíssim occídit vita supernaturális.
     Quia ígitur non póterat mors devoráre eum absque córpore, neque inférnus eum deglutíre absque carne, venit ille ad Vírginem, ut exínde, sumpto curru, veherétur ad ínferos. In córpore autem assúmpto ingréssus est ínferos, dirípuit gazas eórum et thesáuros dissipávit.
     Venit ígitur ad Evam, matrem ómnium vivéntium. Ipsa est vínea, cuius sæpem mors apéruit própriis Evæ mánibus, ut gustáret fructus eius; unde Eva, mater ómnium vivéntium, fons mortis effécta est ómnibus vivéntibus.
     Flóruit autem María, nova vitis præ vite antíqua Eva, habitavítque in ea vita nova Christus, ut, morte pascénte et accedénte confidénter pro more, ei in fructu mortáli occultarétur Vita mortis destructíva. Cum ígitur mors absorbuísset eum, nihil timens, liberávit vitam et cum ea multos.
     Exímius idem fabri fílius, qui evéxit crucem suam supra ínferos ómnia deglutiéntes, étiam humánum genus in domum vitæ tránstulit. Quia autem per lignum delápsum erat humánum genus in inferióra loca, super lignum tránsiit in domum vitæ. In quo ígitur ligno insértus fúerat acérbus, súrculus insértus fuit dulcis, ut agnoscámus eum, cui nulla resístit creatúra.
     Tibi glória! qui crucem tuam pontem exstruxísti super mortem, ut per eam tránseant ánimæ e regióne mortis in regiónem vitæ.
     Tibi glória! qui induísti corpus hóminis mortális illúdque fontem vitæ effecísti ómnibus mortálibus.
     Tu plane vivis; nam occisóres tui véluti agrícolæ egérunt erga vitam tuam; scílicet eam tamquam tríticum in profúndo seminárunt, ut inde resúrgeret et secum suscitáret multos.
     Veníte, offerámus amórem nostrum sacrifícium magnum et universále, ditíssima effundámus cántica et oratiónes ei qui óbtulit crucem suam sacrifícium Deo, ut ex illa nos omnes ditésceret.

RESPONSORIUM

1 Cor 15, 55-56. 57; 2 Cor 4, 13-14

R. Ubi est, mors, victória tua? Ubi est, mors, stímulus tuus? Stímulus mortis peccátum est; * Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum, allelúia.
V. Habéntes spíritum fídei, crédimus quóniam qui suscitávit Iesum et nos cum Iesu suscitábit. * Deo autem grátias, qui dedit nobis victóriam per Dóminum nostrum Iesum Christum, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui grátiam domínicæ resurrectiónis cognóvimus, ipsi per amórem Spíritus in novitátem vitæ resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)