lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 maius 2019
beátæ Mariæ Virginis de Fatima, memoria ad libitum


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde. Allelúia.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem. Allelúia.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est. Allelúia.

V. Cor meum et caro mea, allelúia.
R. Exsultavérunt in Deum vivum, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

13, 1-18
Duæ bestiæ

     Ego Ioánnes vidi de mari béstiam ascendéntem habéntem córnua decem et cápita septem, et super córnua eius decem diadémata, et super cápita eius nómina blasphémiæ. Et béstiam, quam vidi, símilis erat pardo, et pedes eius sicut ursi, et os eius sicut os leónis. Et dedit illi draco virtútem suam et thronum suum et potestátem magnam. Et unum de capítibus suis quasi occísum in mortem, et plaga mortis eius curáta est.
     Et admiráta est univérsa terra post béstiam, et adoravérunt dracónem, quia dedit potestátem béstiæ, et adoravérunt béstiam dicéntes: «Quis símilis béstiæ, et quis potest pugnáre cum ea?».
     Et datum est ei os loquens magna et blasphémias, et data est illi potéstas fácere menses quadragínta duos. Et apéruit os suum in blasphémias ad Deum, blasphemáre nomen eius et tabernáculum eius, eos, qui in cælo hábitant. Et datum est illi bellum fácere cum sanctis et víncere illos, et data est ei potéstas super omnem tribum et pópulum et linguam et gentem. Et adorábunt eum omnes, qui inhábitant terram, cuiuscúmque non est scriptum nomen in libro vitæ Agni, qui occísus est, ab orígine mundi. Si quis habet aurem, áudiat: Si quis in captivitátem, in captivitátem vadit; si quis in gládio debet occídi, opórtet eum in gládio occídi.
     Hic est patiéntia et fides sanctórum.
     Et vidi áliam béstiam ascendéntem de terra, et habébat córnua duo simília agni, et loquebátur sicut draco. Et potestátem prióris béstiæ omnem facit in conspéctu eius. Et facit terram et inhabitántes in ea adoráre béstiam primam, cuius curáta est plaga mortis. Et facit signa magna, ut étiam ignem fáciat de cælo descéndere in terram in conspéctu hóminum. Et sedúcit habitántes terram propter signa, quæ data sunt illi fácere in conspéctu béstiæ, dicens habitántibus in terra, ut fáciant imáginem béstiæ, quæ habet plagam gládii et vixit. Et datum est illi, ut daret spíritum imágini béstiæ, ut et loquátur imágo béstiæ et fáciat, ut quicúmque non adoráverint imáginem béstiæ, occidántur. Et facit omnes pusíllos et magnos et dívites et páuperes et líberos et servos accípere charactérem in déxtera manu sua aut in fróntibus suis, et ne quis possit émere aut véndere, nisi qui habet charactérem, nomen béstiæ aut númerum nóminis eius. Hic sapiéntia est: qui habet intelléctum, cómputet númerum béstiæ; númerus enim hóminis est: et númerus eius est sescénti sexagínta sex.

RESPONSORIUM

Ap 3, 5; Mt 10, 22

R. Qui vícerit, vestiétur vestiméntis albis; et non delébo nomen eius de libro vitæ,* et confitébor nomen eius coram Patre meo et ángelis eius, allelúia.
V. Qui perseveráverit in finem, hic salvus erit. * Et confitébor nomen eius coram Patre meo et ángelis eius, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi

(Sermo 3 de diversis: Opera omnia, III syr. et lat., Romæ 1743, 607)

Quem totus non capit orbis, Maria sola complectitur

     María vero cælum pro nobis facta est divinitátem portans, quam Christus absque eo, quod a patérna glória recéderet, intra angústos úteri límites conclúsit, ut hómines ad altiórem dignitátem extólleret. Hanc solam ex univérso vírginum cœtu elégit, ut nostræ esset salútis instruméntum. In ipsa términum habuére iustórum ac prophetárum ómnium vaticinatiónes. Ex ipsa splendentíssimum illud sidus pródiit, quo duce, pópulus, qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam. Divérsis María nomínibus potest aptíssime nuncupári. Ipsa namque templum est Fílii Dei, qui ex eádem álio plane modo egréssus est ac fúerat ingréssus; cum enim ingréssus esset in úterum sine córpore, córpore indútus erúpit. Ipsa est mýsticum illud cælum novum, in quo Rex regum tamquam in sua sede inhabitávit, ex quo in terram delápsus est, terrénam quandam spéciem et similitúdinem præ se ferens. Ipsa est vitis fructíficans suavitátem odóris, cuius fructus quóniam ab árboris natúra ádmodum discrepábat, necésse fuit, ut suam ab árbore similitúdinem mutuáret. Ipsa fons est de domo Dómini egrédiens, ex quo sitiéntibus fluxérunt aquæ vivæ, quas si quis primis dumtáxat lábiis gustáverit, non sítiet in ætérnum. Errat autem, dilectíssimi, quisquis diem reparatiónis Maríæ cum áltera creatiónis comparári posse arbitrátur. Inítio namque térra cóndita est, per eam renováta. Inítio ob Adámi crimen maledícta est in ópere suo, per eam vero pax illi et secúritas restitúta. Inítio protoparéntum delícto in omnes hómines mors pertránsiit, nunc vero transláti sumus de morte ad vitam. Inítio serpens Evæ áuribus occupátis, inde virus in totum corpus dilatávit, nunc María ex áuribus perpétuæ felicitátis assertórem excépit. Quod ergo mortis fuit, simul et vitæ éxstitit instruméntum. Qui sedet super Chérubim, en modo muliéribus bráchiis sustentátus; quem totus non capit orbis, María sola compléctitur; quem Throni Dominationésque métuunt, puélla fovet; cuius sedes in sǽculum sǽculi, en virgíneis génibus ínsidet; cuius pedum scabéllum terra est, eándem puerílibus premit vestígiis.

RESPONSORIUM

_

R. Saldum est cor Vírginis: ad ángeli núntium concépit mystérium divínum; tum in casto ventre suo pulchérrimum suscépit ex fíliis hóminis * et benedícta in ætérnum dedit nobis Deum factum hóminem.
V. Sedes puri ventris statim templum fit Dei: ope verbi, intácta virgo Fílium concépit * et benedícta in ætérnum dedit nobis Deum factum hóminem.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Genetrícem Fílii tui Matrem quoque nostram constituísti, concéde nobis, ut, in pæniténtia et oratióne pro mundi salúte perseverántes, in dies valeámus regnum Christi efficácius promovére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)