Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VI
S. Pauli VI, papæ, memoria ad libitum
Pro O.P.: BB. Guillelmi Arnauld et sociorum, martyrum, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.
V.
Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R.
Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Filíoli, novíssima hora est; et sicut audístis quia antichrístus venit, ita nunc antichrísti multi adsunt, unde
cognóscimus quóniam novíssima hora est. Ex nobis prodiérunt, sed non erant ex nobis, nam si fuíssent ex nobis,
permansíssent nobíscum; sed ut manifestarétur quóniam illi omnes non sunt ex nobis. Sed vos unctiónem habétis a
Sancto et scitis omnes. Non scripsi vobis quasi nesciéntibus veritátem sed quasi sciéntibus eam, et quóniam omne
mendácium ex veritáte non est. Quis est mendax nisi is, qui negat quóniam Iesus est Christus? Hic est antichrístus,
qui negat Patrem et Fílium. Omnis, qui negat Fílium, nec Patrem habet; qui confitétur Fílium, et Patrem habet.
Vos quod audístis ab inítio, in vobis permáneat; si in vobis permánserit, quod ab inítio audístis, et vos in Fílio
et in Patre manébitis. Et hæc est repromíssio, quam ipse pollícitus est nobis: vitam ætérnam.
Hæc scripsi vobis de eis, qui sedúcunt vos. Et vos unctiónem, quam accepístis ab eo, manet in vobis, et non necésse
habétis, ut áliquis dóceat vos; sed sicut únctio ipsíus docet vos de ómnibus, et verum est et non est mendácium,
et, sicut dócuit vos, manétis in eo.
Et nunc, filíoli, manéte in eo, ut, cum apparúerit, habeámus fidúciam et non confundámur ab eo in advéntu eius.
Si scitis quóniam iustus est, scitóte quóniam et omnis, qui facit iustítiam, ex ipso natus est.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Pauli Sexti, papæ
Ope huius Concílii, doctrína theocéntrica ac theológica, uti aiunt, de humána natúra ac de mundo ad se hóminum
mentes convértit, quasi eos próvocans, qui illam a nostræ ætátis ratióne aliénam atque extráneam putent; atque
tália sibi árrogat, quæ mundus primum quidem absúrda iúdicet, sed póstea, ut fore confídimus, humána, sapiéntia
ac salutária ultro agnóscet: scílicet Deum esse. Utique Deus est; reápse exsístit; vivit; persóna est; est
próvidus, infiníta bonitáte prǽditus, et quidem bonus non solum in se, sed maximópere etiam erga nos; est
noster Creátor, nostra véritas, nostra felícitas; ádeo ut homo, cum mentem et cor suum in Deo defígere nítitur,
contemplatióni vacándo, actum ánimi sui elíciat, qui ómnium nobilíssimus ac perfectíssimus est habéndus; actum
dícimus, a quo nostris étiam tempóribus innúmeri humánæ navitátis campi suæ dignitátis gradum súmere possunt
ac debent.
Verum enimvéro Ecclésia, in Concílio collécta, suam consideratiónem summópere inténdit – prætérquam in
semetípsam, atque in necessitúdinem, qua cum Deo coniúngitur – in hóminem étiam, in hóminem, sícuti reápse
hoc témpore se conspiciéndum præbet: hóminem, dícimus, qui vivit; hóminem, qui sibimetípsi uni provehéndo
déditus est; hóminem, qui non modo sese dignum exístimat, ad quem unum, véluti ad quoddam centrum, omne
stúdium conferátur, sed étiam affirmáre non verétur, se esse cuiúsvis rei princípium atque ratiónem.
Totus homo phænoménicus, suis innúmeris ánimi habítibus indútus, quibus in conspéctum venit, se Concílii
Pátribus obiécit, qui et ipsi hómines, immo omnes Pastóres atque fratres sunt, inténta cura atque amánti
caritáte prǽditi: homo, qui suas luctuósas fortúnas animóse conquéritur; homo, qui et prætérito et nostro
hoc témpore álios infra se pósitos exístimat, ideóque semper fluxus atque fucátus, sui cúpidus et ferox
est; homo sibi dísplicens, qui risus edit et lácrimas fundit; homo ad ómnia versátilis, ad quáslibet partes
agéndas fácilis; homo in unam sciéntiæ pervestigatiónem ácriter inténtus; homo, qui uti talis cógitat, amat,
in labóribus desúdat, semper ad áliquid ánimum advértit; homo, qui sacra quadam cum religióne est
considerándus, ob suæ infántiæ innocéntiam, ob suæ inópiæ arcánum, ob pietátem, quam suæ ægritúdines movent;
homo hinc sui ipsíus tantum studiósus, hinc societáti favens; homo simul laudátor témporis acti, simul
pósterum tempus præstólans, illúdque felícius quam prætéritum sómnians; homo ex áltera parte crimínibus
obnóxius, ex áltera sanctis móribus ornátus; et deínde deínceps. Humanitátis illud láicum atque profánum
stúdium, immáni qua est magnitúdine, tandem aliquándo pródiit, idémque ad certámen, ut ita dicámus,
Concílium lacessívit. Relígio, id est cultus Dei, qui homo fíeri vóluit, atque relígio – talis enim est
æstimánda – id est cultus hóminis, qui fíeri vult Deus, inter se congréssæ sunt. Quid tamen áccidit?
Certámen, prœ́lium, anáthema? Id sane habéri potúerat, sed plane non áccidit. Vetus illa de bono Samaritáno
narrátio exémplum fuit atque norma, ad quam Concílii nostri spirituális rátio dirécta est. Etenim,
imménsus quidam erga hómines amor Concílium pénitus pervásit. Perspéctæ et íterum considerátæ hóminum
necessitátes, quæ eo molestióres fiunt, quo magis huius terræ fílius crescit, totum nostræ huius Sýnodi
stúdium detinuérunt. Hanc saltem laudem Concílio tribúite, vos, nostra hac ætáte cultóres humanitátis,
qui veritátes rerum natúram transcendéntes renúitis, iidémque novum nostrum humanitátis stúdium agnóscite:
nam nos étiam, immo nos præ céteris, hóminis sumus cultóres.
Quæ cum ita sint, faténdum revéra est, cathólicam religiónem et humánam vitam inter se amíco fœ́dere iungi,
et utrámque simul conspiráre ad unum quoddam humánum bonum: religiónem scílicet cathólicam pro humáno
génere esse, humaníque géneris esse quodámmodo vitam.
Quodsi omnes, qui hic præséntes adéstis, memínimus in vultu cuiúsvis hóminis, máxime si lácrimis ac dolóribus
efféctus est translúcidus, agnoscéndum esse vultum Christi, Fílii hóminis; ac si in vultu Christi agnoscéndus
est vultus Patris cæléstis, secúndum illud: Qui videt me, videt et Patrem, modus noster res humánas æstimándi
mutátur in Christianísmum, qui in Deum ut in médium totus dirígitur; ita ut rem hoc étiam modo enuntiáre
possímus: scílicet opus esse cognóscere hóminem, ut cognoscátur Deus.
Amáre hóminem, dícimus, non ut instruméntum, sed ut primum véluti finem, quo ad suprémum finem, humánas res
transcendéntem, perveniámus.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Ecclésiam tuam regéndam beáto Paulo papæ commisísti, strénuo Fílii tui Evangélii apóstolo,
præsta, quǽsumus, ut, ab eius institútis illumináti, ad civílem amóris cultum in mundum dilatándum tibi
collaboráre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)