Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
S. Norberti, episcopi, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.
Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)
IV
39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
irátus es contra christum tuum;
40 evertísti testaméntum servi tui, *
profanásti in terram diadéma eius.
41 Destruxísti omnes muros eius, *
posuísti munitiónes eius in ruínas.
42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
factus est oppróbrium vicínis suis. –
43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
lætificásti omnes inimícos eius.
44 Avertísti áciem gládii eius *
et non es auxiliátus ei in bello.
45 Finem posuísti splendóri eius *
et sedem eius in terram collisísti.
46 Minorásti dies iuventútis eius, *
perfudísti eum confusióne.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.
47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
exardéscet sicut ignis ira tua?
48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?
49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
éruet ánimam suam de manu ínferi? –
50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
sicut iurásti David in veritáte tua?
51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
quod contínui in sinu meo, multárum géntium,
52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
quo exprobravérunt vestígia christi tui. –
53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
Fiat, fiat.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.
Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)
1 Dómine, refúgium factus es nobis *
a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
aut gignerétur terra et orbis, *
a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –
3 Redúcis hóminem in púlverem: *
et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
et custódia in nocte. –
5 Auferes eos, sómnium erunt: *
mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
véspere décidit et aréscit. –
7 Quia defécimus in ira tua *
et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –
9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
aut in valéntibus octogínta anni,
et maior pars eórum labor et dolor, *
quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
ut inducámus cor ad sapiéntiam. –
13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
pro annis, quibus vídimus mala. –
16 Appáreat servis tuis opus tuum *
et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
et opus mánuum nostrárum confírma.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.
V.
Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R.
Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Caríssimi: Hæc scripsi vobis, ut sciátis quóniam vitam habétis ætérnam, qui créditis in nomen Fílii Dei.
Et hæc est fidúcia, quam habémus ad eum, quia si quid petiérimus secúndum voluntátem eius, audit nos. Et si scimus
quóniam audit nos quidquid petiérimus, scimus quóniam habémus petitiónes, quas postulávimus ab eo.
Si quis videt fratrem suum peccáre peccátum non ad mortem, petet, et dabit ei Deus vitam, peccántibus non ad mortem.
Est peccátum ad mortem; non pro illo dico, ut roget. Omnis iniustítia peccátum est, et est peccátum non ad mortem.
Scimus quóniam omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed ille, qui génitus est ex Deo, consérvat eum, et Malígnus
non tangit eum. Scimus quóniam ex Deo sumus, et mundus totus in Malígno pósitus est. Et scimus quóniam Fílius Dei
venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscámus eum, qui verus est; et sumus in eo qui verus est, in Fílio eius Iesu
Christo. Hic est qui verus est, Deus et vita ætérna. Filíoli, custodíte vos a simulácris!
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Vita sancti Norbérti epíscopi
Norbértus, inter eos mérito computátus qui reformatióni Gregoriánæ efficácius sese impendérunt, útpote qui primum volúerit clerum institúere,
germánæ vitæ evangélicæ simul et apostólicæ dicátum, castum et páuperem, qui suscíperet «simul novi hóminis induméntum páriter et ornaméntum:
illud quidem in hábitu religiónis, istud vero in dignitáte sacerdótii», et inténderet «sanctas Scriptúras sequi et Christum ducem habére». Cui
tria commendáre solébat: «circa altáre et divína offícia mundítiam, excéssuum et neglegentiárum in capítulo emendatiónem, páuperum curam et hospitalitátem».
Sacerdótibus vero, qui in cœnóbio Apostolórum vices gerébant, tantam adiúnxit, ad instar Ecclésiæ primitívæ, credéntium laicórum et feminárum
multitúdinem, ut plúrimi assérerent a tempóribus Apostolórum nullum tam brevi témporis spátio sua institutióne tot perféctæ vitæ imitatóres Christo acquisivísse.
Archiepíscopus factus, confrátres suos advocávit ut regiónem Vendórum ad fidem addúcerent; clerum autem suæ diœcésis, non obstánte tumúltu et
commotióne pópuli, ad reformatiónem addúcere est conátus.
Præcípuum dénique eius stúdium fuit ut bonam concórdiam inter Sedem Apostólicam et Impérium, serváta tamen libertáte electiónum ecclesiasticárum,
ita muníret et augéret, ut Innocéntius papa Secúndus ei scrípserit: «Sedes Apostólica de te, tam devóto fílio, plenis viscéribus gratulátur»,
imperatórque eum fécerit archicancellárium impérii.
Quæ ómnia prǽstitit fide omníno intrépida: «In Norbérto éminet fides, aiébant, ut in Bernárdo Claravallénsi cáritas»; deínde lepiditáte conversatiónis,
«quippe qui magnus inter magnos et inter parvos exíguus, ómnibus se amábilem præbéret»; summa demum eloquéntia: «verbum Dei ignítum, urens vítia,
ácuens virtútes, benévolas ánimas ditans sapiéntia», contémplans divína assídue meditabátur et impávide diffúdit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Norbértum epíscopum Ecclésiæ tuæ oratióne ac pastoráli zelo minístrum exímium effecísti, præsta, quǽsumus, ut, eius interveniénte
suffrágio, fidélium grex pastóres iuxta cor tuum et salutária páscua semper invéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)