lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 iunius 2019
S. Barnabæ, apostoli


In insula Cypro natus, inter primos fideles Ierusalem est annumeratus, Antiochiæ Evangelium prædicavit et, apostolo Paulo adhærens, in primo itinere eum comitatus est. Concilio Hierosolymitano interfuit. In patriam reversus, Evangelium diffudit, ibique mortuus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O vir beáte, Apóstolis
comes labórum sédule
adiútor atque múneris,
laudes precésque súscipe.

Christi per illos núntios
exórta sunt lætíssima
et veritátis sǽcula
et pacis atque gáudii.

Assúmptus et tu cǽlitus
ad tanta consors póndera,
compar nitéscis glória
potentiáque prómines.

Tu, seminátor lúminis,
fac sole Christi vívido
virére ubíque gérmina
cæli replénda ad hórrea.

Simúlque cum primóribus
summo astitúrus Iúdici,
da nostra solvi débita,
nos da fovéri grátia.

Sit Trinitáti glória,
quæ præstet in cæléstibus
nos eius omni témpore
gaudére tecum prǽmiis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De libro Iósue

2, 1–24
Fide Rahab meretrix excipit exploratores cum pace

    In diébus illis: Misit ergo Iósue fílius Nun de Settim duos viros exploratóres in abscóndito et dixit eis: «Ite et consideráte terram urbémque Iéricho». Qui pergéntes ingréssi sunt domum mulíeris meretrícis nómine Rahab et quievérunt ibi. Nuntiatúmque est regi Iéricho et dictum: «Ecce viri ingréssi sunt huc per noctem de fíliis Israel, ut explorárent terram». Misítque rex Iéricho ad Rahab dicens: «Educ viros, qui venérunt ad te et ingréssi sunt domum tuam; exploratóres quippe sunt et omnem terram consideráre venérunt». Tollénsque múlier viros abscóndit et ait: «Fáteor, venérunt ad me, sed nesciébam unde essent; cumque porta clauderétur in ténebris, et illi páriter exiérunt, néscio quo abiérunt. Persequímini cito et comprehendétis eos». Ipsa autem fecit ascéndere viros in solárium domus suæ operuítque eos lini stípula, quæ ibi erat. Hi autem, qui missi fúerant, secúti sunt eos per viam, quæ ducit ad vadum Iordánis; illísque egréssis, statim porta clausa est.
     Necdum obdormíerant qui latébant, et ecce múlier ascéndit ad eos et ait: «Novi quod tradíderit Dóminus vobis terram, et írruit in nos terror vester, et elanguérunt omnes habitatóres terræ coram vobis. Audívimus enim quod siccáverit Dóminus aquas maris Rubri ad vestrum intróitum, quando egréssi estis ex Ægýpto, et quæ fecéritis duóbus Amorræórum régibus, qui erant trans Iordánem, Sehon et Og, quos interfecístis. Et hæc audiéntes pertimúimus, et elánguit cor nostrum, nec remánsit in nobis spíritus ad intróitum vestrum; Dóminus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deórsum. Nunc ergo iuráte mihi per Dóminum, ut, quómodo ego feci vobíscum misericórdiam, ita et vos faciátis cum domo patris mei detísque mihi signum verum, ut salvétis patrem meum et matrem, fratres ac soróres meas et ómnia, quæ eórum sunt et eruátis ánimas nostras de morte». Qui respondérunt ei: «ánima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodíderis; cumque tradíderit nobis Dóminus terram, faciémus in te misericórdiam et veritátem». Demísit ergo eos per funem de fenéstra; domus enim eius hærébat muro, et in muro habitábat. Dixítque ad eos: «Ad montána pérgite, ne forte occúrrant vobis prosecutóres, ibíque latéte diébus tribus, donec rédeant; et póstea íbitis per viam vestram».
     Qui dixérunt ad eam: «Innóxii érimus a iuraménto hoc, quo adiurásti nos, si, ingrediéntibus nobis terram, signum fúerit funículus iste coccíneus, et ligáveris eum in fenéstra, per quam nos demisísti et patrem tuum ac matrem fratrésque et omnem cognatiónem tuam congregáveris in domum tuam. Qui óstium domus tuæ egréssus fúerit, sanguis ipsíus erit in caput eius, et nos érimus innóxii; cunctórum autem sanguis, qui tecum fúerint in domo, redundábit in caput nostrum, si eos áliquis tetígerit. Quod si prodíderis hoc verbum, érimus mundi ab hoc iuraménto, quo adiurásti nos». Et illa respóndit: «Sicut locúti estis, ita fiat». Dimitténsque eos, ut pérgerent, appéndit funículum coccíneum in fenéstra.
     Illi vero ambulántes pervenérunt ad montána et mansérunt ibi tres dies, donec reverteréntur, qui fúerant persecúti; quæréntes enim per omnem viam non repperérunt eos. Duo viri revérsi sunt et descendérunt de monte et, transmísso Iordáne, venérunt ad Iósue fílium Nun narraverúntque ei ómnia, quæ accíderant sibi, atque dixérunt: «Trádidit Dóminus in manus nostras omnem terram, et timóre prostráti sunt cuncti habitatóres eius in conspéctu nostro».

RESPONSORIUM

Iac 2, 24-26; Hebr 11, 31

R. Ex opéribus iustificátur homo, et non ex fide tantum. Rahab nonne ex opéribus iustificáta est, suscípiens núntios et ália via eíciens? * Sicut enim corpus sine spíritu, ita et fides sine opéribus mórtua est.
V. Fide Rahab méretrix non périit cum incrédulis, quia excéperat exploratóres cum pace. * Sicut enim corpus sine spíritu, ita et fides sine opéribus mórtua est.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Chromátii epíscopi in Evangélium Matthǽi/b>

(Tract. 5, 1.3-4: CCL 9, 405-407)

Vos estis lux mundi

     Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi super montem pósita, neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sal terræ Dóminus discípulos suos appellávit, quia infatuáta a diábolo corda humáni géneris, per cæléstem sapiéntiam, condiérunt. Nunc quoque lumen mundi eos núncupat, quia, a se ipso, qui verum et ætérnum lumen est, illumináti, ipsi quoque lumen facti sunt tenebrárum.
     Nam quia ipse sol iustítiæ est, non immérito étiam discípulos suos lumen mundi cognóminat; quia per ipsos, quasi per quosdam micántes rádios, univérso orbi cognitiónis suæ lumen infúdit; fugavérunt enim a córdibus hóminum ténebras erróris, luce veritátis osténsa.
     Per ipsos namque illumináti étiam nos, ex ténebris lumen sumus effécti, dicénte Apóstolo: Erátis enim aliquándo ténebræ, nunc autem lux in Dómino; sicut fílii lucis ambuláte. Et íterum: Non estis fílii noctis neque tenebrárum, sed estis fílii lúminis et fílii diéi.
     Mérito et sanctus Ioánnes in epístola sua testátus est, dicens: Deus lux est, et qui manet in Deo, in lúmine est, sicut et ipse est in lúmine. Unde, quia de ténebris erróris liberátos nos esse gaudémus, semper quasi fílii lucis in lúmine ambuláre debémus. Unde Apóstolus ait: Inter quos lucétis sicut luminária in hoc mundo, verba vitæ continéntes.
     Quod si non faciámus, vidébimur tam necessárii lúminis utilitátem, ad damnum tam nostrum quam aliórum, infidelitáte nostra velut quodam velámine obtégere et obumbráre. Quaprópter et illum, qui taléntum, ad lucrum cæléstis negotiatiónis accéptum, abscóndere magis vóluit quam ad mensam nummuláriis dare, débitam pœnam incurrísse scimus et légimus.
     Et idcírco lucérna illa splendens, quæ ad usum salútis nostræ accénsa est, semper lucére debet in nobis. Habémus enim lucérnam cæléstis mandáti et grátiæ spiritális, de qua David rétulit: Mandátum tuum lucérna pédibus meis, et lux sémitis meis. De qua et Sálomon ait: Quóniam lucérna est præcéptum legis.
     Unde lucérna hæc legis ac fídei non occultánda nobis est, sed ad salútem multórum semper in Ecclésia velut in candelábro constituénda, ut veritátis ipsíus luce et nos fruámur, et omnes credéntes illuminéntur.

RESPONSORIUM

Act 11, 23-24

R. Cum pervenísset Bárnabas Antiochíam et vidísset grátiam Dei, gavísus est; * quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto et fide.
V. Et hortabátur omnes in propósito cordis permanére in Dómino. * Quia erat vir bonus, et plenus Spíritu Sancto et fide.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Bárnabam, plenum fide et Spíritu Sancto, ad géntium conversiónem segregáre præcepísti, concéde, ut Evangélium Christi, quod strénue prædicávit, ore et ópere fidéliter nuntiétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)