lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 iulius 2019
S. Sarbelii Makhlüf, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est in vico Biqa’ Kafra in Libano anno 1828. Ordinem libanensium Maronitarum ingressus, Sarbelii nomen accepit et, sacerdotio auctus, arctæ solitudinis et altioris perfectionis studiosus, e cœnobio Annaiæ in eremum secessit, ubi summa vitæ asperitate, continuis ieiuniis et obsecrationibus Deo servivit et die 24 decembris 1898 pie obdormivit in Domino.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

3, 7 – 4, 4
Gloria ministrationis novi testamenti

    Fratres: Si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent inténdere fílii Israel in fáciem Móysis propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur, quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória? Nam si ministérium damnatiónis glória est, multo magis abúndat ministérium iustítiæ in glória. Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac parte, propter excelléntem glóriam; si enim, quod evacuátur, per glóriam est, multo magis, quod manet, in glória est.
     Habéntes ígitur talem spem multa fidúcia útimur, et non sicut Móyses: ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israel in finem eius, quæ evacuátur. Sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem idípsum velámen in lectióne Véteris Testaménti manet non revelátum, quóniam in Christo evacuátur; sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen est pósitum super cor eórum. Quando autem convérsus fúerit ad Dóminum, aufértur velámen. Dóminus autem Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. Nos vero omnes reveláta fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem tamquam a Dómini Spíritu.
     ídeo habéntes hanc ministratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicávimus occúlta dedécoris non ambulántes in astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.
     Quod si étiam velátum est evangélium nostrum, in his, qui péreunt, est velátum, in quibus deus huius sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non fúlgeat illuminátio evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei.

RESPONSORIUM

2 Cor 3, 18; Phil 3, 3b

R. Nos omnes, reveláta fácie, glóriam Dómini speculántes, * In eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem.
V. Spíritu Dei servímus et gloriámur in Christo Iesu. * In eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Ammónii eremítæ

(Ep. 12: PO 10/6, 1973, 603 – 607)

Deo proximi, medici animarum constituti sunt

     Dilectíssimi in Dómino, vos scitis, facta prævaricatióne præcépti, ánimam non posse Deum cognóscere nisi seípsam ab homínibus et ómnibus occupatiónibus elongáverit. Tunc enim videt adversárium suum, quantópere sibi resístat. Viso autem adversário suo secum colluctánte eóque devícto secum aliquándo conflictánte, dein Deus hábitat in ea et ex tristítia in gáudium et exultatiónem transfórmatur. Quodsi autem in pugna superáta est, supervénit ei tristítia et tepor cum multis áliis rebus et moléstia génerum diversórum.
     Huius causa Patres in erémo solitário modo vitam agébant, cum Elías Thesbítes, tum Ioánnes. Nolíte existimáre eos inter hómines iustos fuísse, eo quod inter hómines invénti sunt operántes ipsam iustítiam, sed prius in magno erant siléntio et hac ratióne accepérunt Dei virtútes, ut in eis hábitet, et tunc misit eos Deus inter hómines, postquam omnes virtútes assecúti erant, ut essent dispensatóres Dei et sanárent infirmitátes eórum. Médici erant enim animárum imbecillitátem eárum sanáre voléntes. Qua ígitur de causa e siléntio erépti ad hómines mittúntur, sed tunc demum mittúntur, quando omnes eórum infirmitátes sanátæ erant. Fíeri enim nequit, ut ánima ædificatiónis causa ad hómines mittátur, dum áliquas imperfectiónes hábeat. Qui autem ántequam perfectiónem consecúti sunt, proficiscúntur, próprio arbítrio véniunt, non vero Dei volúntate, Deus autem de his, qui huiúsmodi sunt, eos vitúperans dicit: «Ego — ait — non misi eos et ipsi currébant». Quaprópter ne ánimam quidem suam possunt serváre, eo minus ánimas aliénas possunt ædificáre.
     Qui vero a Deo mittúntur, non libénter elongántur a siléntio. Sciunt enim se in siléntio acquisiísse virtútem divínam. Attamen ne tales sint, qui Creatóri non obœdiant, proficiscúntur ad ædificatiónem spiritálem ipsum imitántes: quemádmodum Pater misit Fílium suum verum de cælo, ut sanáret omnes morbos et infirmitátes hóminum. Scriptum est enim: «Hic dolóres nostros tulit et infirmitátes nostras portávit». Quaprópter omnes sancti, qui ad hómines véniunt eos sanatúri, Creatórem imitántur in ómnibus, quo nempe modo digni efficiántur adoptióne filiórum Dei et, ut quemádmodum est Pater et Fílius, ipsi quoque sint in sǽculum sæculórum.
     En, dilectíssimi, osténdi vobis siléntii virtútem, quómodo omni ex parte sanet et quómodo Deo accéptum sit. Quaprópter scripsi vobis, ut fortes vos exhibeátis in illa re, cui óperam datis, et sciátis ope siléntii profecísse omnes sanctos et ídeo virtútem divínam in eis habitásse et ídeo mystéria cæléstia eis indicásse et eius grátia totam vetustátem mundi huius profligásse. Et qui hæc scripsit vobis, ope ipsíus pervénit ad hanc mensúram.
     Multi autem sunt hac ætáte anachorétæ, qui non possunt in siléntio perseveráre, quóniam non póterant víncere voluntátem suam. Et ídeo assíduo inter hómines hábitant, qui néqueunt se ipsos contémnere et consuetúdinem humáni géneris fúgere et in pugna luctári. Proptérea, relícto siléntio, restant se cum propínquis suis consolántes toto vitæ suæ témpore. Et ídeo non sunt dignáti suavitáte divína, nec eo ut in eis inhábitet virtus divína. Apparénte enim eis virtúte, ínvenit eos consolántes se sǽculo tabernáculi huius et passiónibus ánimæ ac córporis, nec proínde potest descéndere super eos; immo neque amor pecúniæ et vana hóminum glória et omnes infirmitátes ánimæ et occupatiónes sinunt virtútem divínam descéndere super eos.
     Vos autem fortes vos exhibeátis in illa re, cui óperam datis. Qui enim a siléntio recédunt, non possunt superáre passiónes suas, nec possunt pugnáre contra adversárium suum, cum sint passiónibus suis súbditi; vos autem et passiónes superátis et virtus divína vobíscum sit.

RESPONSORIUM

Phil 3, 8bc. 10b; Rom 6, 8

R. Omnia detriméntum feci, ut Christum lucrifáciam. * Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.
V. Si mórtui sumus cum Christo, crédimus quia simul étiam vivémus cum Christo. * Ad cognoscéndum illum et virtútem resurrectiónis eius et communiónem passiónum illíus.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sanctum Sarbélium, presbýterum, ad singulárem pugnam erémi vocásti et omni génere pietátis imbuísti, concéde nobis, quǽsumus, ut imitatóres domínicæ passiónis effécti regno eius mereámur esse consórtes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)